Liber
V
|
G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus |
Orto deinde in nuptiis tumultu, <Perseus> Phineum, qui sponsam sibi vindicabat, cum suis, et mox etiam Proetum et Polydecten saxeos reddit. Tum Pallas, quae hactenus Persei comes fuerat, eo relicto, in Heliconem se confert, ut Hippocrenen inspiciat. Ibi narrant ei Musae, de Pyreneo et Pieridibus in picas conversis, postquam cantu instituto hinc de variis Deorum transformationibus in animalia, illinc de raptu Proserpinae, de Cereris erroribus, de Cyanes in fontem, pueri cuiusdam in stellionem, Ascalaphi in bubonem, Sirenum Proserpinam quaerentium, in aves ex parte, Arethusae in latices, Lynci denique regis in lynca mutationibus, atque Triptolemi agricultura inter se certaverant. |
A. Zingerle, Leipzig 1884
Orto deinde in nuptiis eius, cum Phineus Andromedan ut sponsam sibi vindicaret, inter Centauros ac Lapithas tumultu cruentissimaque caede, Phineum eum multis suorum obtento Medusae capite saxeos reddidit; mox etiam Proetum, patris fratrem, et Polydecten. Tum Pallas, quae hactenus Persei comes fuerat, eo relicto in Helicona abiit, ut Hippocrenen, ungulae Pegasi ictu ortam, inspiceret. Ibi Musae ei narrant, quo modo sumptis alis Pyrenei vim effugerint, deinde de Pieridibus in picas conversis, cum cantus certamine Pierides de variis deorum in animalia transformationibus, ipsae alia carmina cecinissent: quae carmina Pallade rogante Calliope repetit canitque, quo modo Proserpinam Pluto rapuerit et Cyane nympha, cum raptori obstitisset, in fontem mutata sit; addidit praeterea Cererem, cum filiam amissam quaereret, puerum. procacem in stellionem vertisse et post longos errores, cum tandem a Cyane filiam in Sicilia raptam esse accepisset, ibi omnes fruges et agros devastasse; mox, cum ex Arethusa audivisset, a deo inferorum Proserpinam esse raptam, Ascalaphum, qui filiam ieiunia solvisse prodiderat, ab ea in bubonem mutatum esse: quem ad modum ante Sirenes, Proserpinae sociae, sed nulla sua culpa, inferiore parte in aves conversae essent; Cereri, dolore tandem de amissa filia lenito, in Siciliam reversae Arethusam transformationem suam in fontem narrasse. Deinde deam Athenas vectam Triptolemo semina frugum dedisse et Lyncum, Scytharum regem, qui huic illud munus invideret, in lyncem mutasse. His igitur Musarum cantibus. spretis conviciisque insuper additis Pierides iure in picas esse mutatas.
|
1-235
|
Phineus et socii. Phineus, frater Cephei, cui desponsata erat Andromeda, indigne ferens, ereptam sibi ab advena sponsam, cum magna armatorum manu irruit in atrium, in quo convivium celebrabatur. Hinc magnus tumultus, magna utrimque caedes. Ad extremum adfertur Medusae caput, quo conspecto Phineus cum sociis reliquis in saxum mutatur. |
236-249
|
Perseus cum Andromeda in patriam redit atque Proetum et Polydecten in saxa convertit. |
250-678
|
Musarum colloquia cum Pallade. Pallas, relicto Perseo, Heliconem petit, ubi Musae ei narrant:
250-293
|
vim, quam ipsis paraverit Pyreneus, |
294-678
|
certamen Musarum cum Pieridibus, qua occasione multae metamorphoses commemorantur. |
359-571
|
Pluto et Proserpina |
409-
|
Cyane. Arethusa fons Syracusis maxime memorabilis, qui in modum iusti fluvii terra prorumpit |
438-461
|
Ceres, Proserpinam quaerens, puerum quendam mutat in stellionem sive lacertam |
462-550
|
Ceres cum ex Arethusa cognovisset raptum Proserpinae, Iovem supplex adit, qui ea lege filiam repeti posse pronuntiat, si nullos gustaverit cibos. Ascalaphus autem, qui eam comedentem viderat, remque indicaverat, mutatur in bubonem. |
551-563
|
Sirenes [Erant monstra marina, quae inter Italiam et Siciliam, insulam quandam incolebant, navesque appulsas canora voce detinebant. Pater earum traditur Achelous, matrem faciunt alii Steropen, alii Terpsichoren, alii Melpomenen aut Calliopen. Etiam nomina earum varie exhibentur (e.g. Parthenope, Leucosia, Ligia).] |
572-641
|
Alpheus, dum Arethusa nympha in eius flumine lavatur, amore eius ardescit fugientemque persequitur, et ubi illa in fontem mutatur, et ipse in proprias undas vertitur, ut se ei misceat. |
642-661
|
Triptolemo insidias struit Lyncus |
662-678
|
Poena Pieridum |
|
|