Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
Navicula Bacchi
zum Lateinischen Wörterbuch
Latein.
Wörterbuch
Griech.
Wörterbuch
Latein. Sprachkurs
Griech. Sprachkurs
ad rem:
[224] Bellum semper in duobus minimum campis geritur: hinc armis, illinc propaganda, ut raro non ignores, quae re vera sint gesta. Neque de nihilio sunt, qui verum semper primam victimam esse belli dicant. Verum enim nisi perit, e depravatione graviter claudicat. Estne Moscua, navis vexillifera Russicae classis Ponticae, ut Ucrani dicunt, re vera Ucranicis missilibus icta demersa, an, ut Russi narrant, incendio quodam exstincto in portum quendam intracta est? Estne Mariupolis a Russis expugnata, an etiamdum ab Ucranis defenditur? Utrumque confirmatur. Cave, ne propaganda fallaris! Interea Russi, si nihil aliud, Moscuam ponto submersam esse confessi sunt.
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche

JavaScript provided by The JavaScript Source
Mit dieser Web-Site bot der Autor seinen Schülern Materialien aus dem und für den Unterricht und Web-Space für eigene Fachbeiträge an. Er wollte damit weder die Schule (THG) repräsentieren noch sonst weltweit "Weisheiten" verbreiten, sondern die Grundbegriffe von html erlernen. - With this  Web-Site the autor wanted to present his pupils materials in the context of their lessons. He did neither intend to represent his school (THG) nor to spread "wisdoms" worldwide, but to learn the basic terms of html.