Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

lat. - dtsch. | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV
lateinisch: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIX | XV
deutsch: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV
Kompos.: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber VIII

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
Minoi interim Megaram obsidenti Scylla, amore eius capta, patriam cum crine Nisi patris purpureo prodit, sed spreta ab illo, cum abeuntis navi inhaereret, in cirin avem, pater autem in haliaeeton, mutantur. Reversus Minos in Cretam Minotaurum, opprobrium generis sui, labyrintho Daedali arte posito, includit, et Atticis pueris pascit, e quibus Theseus monstrum interficit, atque Ariadnen, cuius ope ex labyrintho se expediverat, secum e patria ductam in Dia insula reliquit, ubi eam Bacchus assumit, eiusque coronam inter sidera collocat. Daedalus vero cum ex insula illa aufugere non posset, alis inventis evolavit, sed Icarus post patrem volans submersus est. Eius exsequias celebrantem vidit patrem, gaudiumque testata est perdix, e Perdice aut Talo, ingenioso multarum rerum inventore, quem Daedalus invidia motus ex arce Minervae praecipitem miserat, transformata. Theseus interea cum celeberrimus iam esset, ad aprum Calydonium tollendum vocatus est, quem Atalanta prima vulneravit, Meleager autem interfecit, cuius mortem acceleravit Althaea mater, combusto stipite fatali. Theseus ex ista venatione rediens ad Acheloum devertitur et Echinades insulas conspicit, in quae Naiades erant conversae. Quod ita fieri potuisse, negante Pirithoo, Lelex primum Baucidis et Philemonis probat exemplo, qui in arbores fuerint commutati, sicut domus eorum in templum, ac pagus ipse in stagnum. Achelous deinde Protei et Mestrae, Erisichthona, patrem fame furentem, alentia naturam transformem addit.

A. Zingerle, Leipzig 1884

Cum Minos interim Megaram obsideret, Scylla amore eius capta patriam ei prodidit, abscisso fatali Nisi patris crine purpureo; sed spreta a victore cum abeuntis navi inhaereret, in cirim avem mutata est, patre iam ante in haliaeeton converso. Regressus in Cretam Minos Minotaurum, opprobrium generis sui, labyrintho a Daedalo aedificato inclusit eique comedendos obiecit, quos Athenienses pro tributo mittebant iuvenes: e quibus Theseus monstrum interficit atque Ariadnen, Minois filiam, cuius ope ex labyrintho sese expedierat, abductam in Dia insula relinquit, ubi eam Bacchus assumit eiusque coronam inter sidera collocat. Daedalus vero eum invitus in Creta retineretur, alis cereis inventis avolavit cum filio Icaro, qui tamen alis solis aestu solutis in mare decidit illique mari nomen dedit Icarium. Huius exsequias celebrantem patrem vidit et gavisa est perdix e Perdice, Daedali sororis filio multarumque rerum inventore, quem Daedalus invidia motus olim ex Acropoli praecipitaverat, transformata. Theseus interea, cum magna iam eius esset fama, ad aprum Calydonium tollendum et ipse advocatus est; quem aprum cum Atalanta Arcas primum vulnerasset, Meleagros interfecit, qui praedam dedit Atalantae, quam amabat, atque matris suae fratres, hunc honorem Atalantae rapientes, occidit. Quorum caedem cum Meleagri mater audi­visset, fatalem stipitem in ignem coniecit, quo comburente filius absens igne absumptus est. Theseus ex ista venatione rediens cum Pirithoo amico ad Acheloum divertitur, ubi cum Echinadas insulas e longinquo conspexisset, Achelous ei nar­rat eas olim nymphas fuisse et in insulas esse mutatas. Quod fieri potuisse negante Pirithoo, Lelex primum Philemonis et Baucidis comprobat exemplo, qui in arbores conversi sint, sicut domus eorum in templum et pagus in stagnum. Achelous deinde memorat Protei et Mestrae, quae Erysichthona patrem fame furentem variis figuris acceptis aluerat, naturam variablem; se quoque potestatem habere addit varias formas accipiendi.

1-151 Nisus, rex Megarensium, Pandionis filius, in haliaeetum, et Scylla, eius filia in Cirin. Et haec quidem merito hanc poenam passa est. Cum enim Minos Megaram oppugnaret, Scylla, amore eius incensa, crinem patris purpureum, quo et ipsius et urbis salus pendebat, resectum in castra hostilia pertulit, seque simul ipsam Minos tradidit. Ille vero tam impiam proditionem aversatus, Scyllam relinquit apud Megarenses; quae cum classem persequeretur, mutatur in Cirin, pater vero in haliaeetum.
152-182 Ariadnes corona inter sidera. Athenienses Minoi quotannis septenos pueros totitemque virgines tributi loco mittere cogebantur devorandos Minaotauro, qui servabatur in labyrintho, a Daedalo exstructo. Tertia sors cum mitteretur, comitem se obtulit ipse Theseus. Interfecto Minotauro, ope fili, quod ab Ariadna, Minois filia, acceperat, se ex labyrinthi ambagibus evolvit, Ariadnen autem in insula Dia reliquit.
183-259 Daedalus, Icarus et Perdix. Daedalus Athenis ex regia stirpe ortus, occiso Perdice, sororis filio, in Cretam fugit ad Minoa. Sed et ibi capitis damnatus, e custodia aufugit cum Icaro filio, seque ad Coculum, Siciliae regem, contulit, cui eam ob causam bellum fecit Minos.
260-546 Oeneus, Parthaonis filius, Aetoliae rex, cuius urbs Calydon, cum Dianae cultum neglexisset, illa terris eius vastum aprum immisit, qui segetes vastaret, pecudesque trucidaret. Ad eum interficiendum concurrerunt ex multis Graeciae civitatibus viri fortissimi, in quibus erat etiam Atalanta, virgo Arcadica, cuius amore arsit Meleager, Oenei filius. Post acerrimam pugnam aper interficitur a Meleagro, qui exuvias et dentes Atalantae donat, quae prima aprum violaverat. Althaea, mater Meleagri duos habebat fratres, Plexippum et Toxea, qui venationi interfuerant. Ii cum invidia tacti Atalantae eriperent victoriae signa, Meleager eos interficit. At mater, ut fratrum caedem accipit, stipitem fatalem, in quo vita Meleagri continebatur, flammis comburit, quo consumpto Meleager exstinguitur, sorores autem, eius interitum flentes, in aves meleagrides mutantur.
547-611 Origo insularum, quas Achelous fecerat, Echinadum et Perimeles.
612-725 Iupiter et Mercurius Phrygiam peragrantes, accipiuntur a Philemone et Baucide, pauperrimis hominibus. Quam ob causam casa eorum mutatur in templum, ipsi fiunt antistites istius templi, et cum vitae finis appropinquaret, ambo simul mutantur in arbores.
726-885 Exponitur de iis, qui formam habebant ambiguam, h.e. quibus licebat, modo in hanc, modo in illam formam transire, in quibus Proteus (726-730), et Erisichthonis filia.
 
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Ov.met.8,"
Literatur:
zu "Ov.met.8,"
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2024 - /Lat/ovmet_komp/ov_met08.php - Letzte Aktualisierung: 26.12.2020 - 16:20