Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis. |
METAMORPHOSES - VerwandlungenLIBER VI - lateinisch1. Arachne (1-143), 2. Niobe (146-312), 3. Lykische Bauern (313-381), 4. Marsyas (382-400), 5. Pelops (401-411), 6. Tereus, Procne und Philomela (412-674), 7. Boreas und Orithyia (675-721) |
|
|
Klicken Sie, um zwischen Originaltext und Ãœbersetzung zu wechseln, die (rot unterlegte) Verszahl an!
|
|
1. Arachne (1-143) | |
Praebuerat dictis Tritonia talibus aures carminaque Aonidum iustamque probaverat iram; tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae numina nec sperni sine poena nostra sinamus.' |
|
Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, quam sibi lanificae non cedere laudibus artis audierat. non illa loco nec origine gentis clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon Phocaico bibulas tinguebat murice lanas; |
|
occiderat mater, sed et haec de plebe suoque
aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes quaesierat studio nomen memorabile, quamvis orta domo parva parvis habitabat Hypaepis. huius ut adspicerent opus admirabile, saepe |
|
deseruere sui nymphae vineta Timoli, deseruere suas nymphae Pactolides undas. nec factas solum vestes, spectare iuvabat tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti, sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, |
|
seu digitis subigebat opus repetitaque longo
vellera mollibat nebulas aequantia tractu, sive levi teretem versabat pollice fusum, seu pingebat acu; scires a Pallade doctam. quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra |
|
'certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!'
Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus. tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas, quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis. |
|
consilium ne sperne meum: tibi fama petatur inter mortales faciendae maxima lanae; cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.' adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit |
|
vixque manum retinens confessaque vultibus iram
talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: 'mentis inops longaque venis confecta senecta, et nimium vixisse diu nocet. audiat istas, si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces; |
|
consilii satis est in me mihi, neve monendo profecisse putes, eadem est sententia nobis. cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?' tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae |
|
Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo,
sed tamen erubuit, subitusque invita notavit ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer purpureus fieri, cum primum Aurora movetur, et breve post tempus candescere solis ab ortu. |
|
perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae
in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat nec monet ulterius nec iam certamina differt. haud mora, constituunt diversis partibus ambae et gracili geminas intendunt stamine telas: |
|
tela iugo vincta est, stamen secernit harundo,
inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso paviunt insecti pectine dentes. utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes |
|
bracchia docta movent, studio fallente laborem.
illic et Tyrium quae purpura sensit aenum texitur et tenues parvi discriminis umbrae; qualis ab imbre solent percussis solibus arcus inficere ingenti longum curvamine caelum; |
|
in quo diversi niteant cum mille colores, transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant. illic et lentum filis inmittitur aurum et vetus in tela deducitur argumentum. |
|
Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce pingit et antiquam de terrae nomine litem. bis sex caelestes medio Iove sedibus altis augusta gravitate sedent; sua quemque deorum inscribit facies: Iovis est regalis imago; |
|
stare deum pelagi longoque ferire tridente aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem; at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, |
|
percussamque sua simulat de cuspide terram edere cum bacis fetum canentis olivae; mirarique deos: operis Victoria finis. ut tamen exemplis intellegat aemula laudis, quod pretium speret pro tam furialibus ausis |
|
quattuor in partes certamina quattuor addit,
clara colore suo, brevibus distincta sigillis: Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum, nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam, nomina summorum sibi qui tribuere deorum; |
|
altera Pygmaeae fatum miserabile matris pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit esse gruem populisque suis indicere bellum; pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno |
|
in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro; qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum; isque gradus templi, natarum membra suarum, |
|
amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.
circuit extremas oleis pacalibus oras (is modus est) operisque sua facit arbore finem. Maeonis elusam designat imagine tauri Europam: verum taurum, freta vera putares; |
|
ipsa videbatur terras spectare relictas et comites clamare suas tactumque vereri adsilientis aquae timidasque reducere plantas. fecit et Asterien aquila luctante teneri, fecit olorinis Ledam recubare sub alis; |
|
addidit, ut satyri celatus imagine pulchram Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu, Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit, aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis, Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens. |
|
te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis, et te flava comas frugum mitissima mater sensit equum, sensit volucrem crinita colubris |
|
mater equi volucris, sensit delphina Melantho:
omnibus his faciemque suam faciemque locorum reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus, utque modo accipitris pennas, modo terga leonis gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen, |
|
Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, ut Saturnus equo geminum Chirona crearit. ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos. Non illud Pallas, non illud carpere Livor |
|
possit opus: doluit successu flava virago et rupit pictas, caelestia crimina, vestes, utque Cytoriaco radium de monte tenebat, ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes. non tulit infelix laqueoque animosa ligavit |
|
guttura: pendentem Pallas miserata levavit atque ita 'vive quidem, pende tamen, inproba' dixit, 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri, dicta tuo generi serisque nepotibus esto!' post ea discedens sucis Hecateidos herbae |
|
sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae
defluxere comae, cum quis et naris et aures, fitque caput minimum; toto quoque corpore parva est: in latere exiles digiti pro cruribus haerent, cetera venter habet, de quo tamen illa remittit |
|
stamen et antiquas exercet aranea telas. | |
2. Niobe (146-312) | |
Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti rumor it et magnum sermonibus occupat orbem. ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat; |
|
nec tamen admonita est poena popularis Arachnes,
cedere caelitibus verbisque minoribus uti. multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes nec genus amborum magnique potentia regni sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent, |
|
ut sua progenies; et felicissima matrum dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset. nam sata Tiresia venturi praescia Manto per medias fuerat divino concita motu vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes |
|
et date Latonae Latonigenisque duobus cum prece tura pia lauroque innectite crinem: ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant turaque dant sanctis et verba precantia flammis. |
|
Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro cum capite inmissos umerum per utrumque capillos constitit, utque oculos circumtulit alta superbos, |
|
'quis furor auditos' inquit 'praeponere visis
caelestes? aut cur colitur Latona per aras, numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor, cui licuit soli superorum tangere mensas; Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas |
|
est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;
Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo. me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi sub domina est, fidibusque mei commissa mariti moenia cum populis a meque viroque reguntur. |
|
in quamcumque domus adverti lumina partem, inmensae spectantur opes; accedit eodem digna dea facies; huc natas adice septem et totidem iuvenes et mox generosque nurusque! quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, |
|
nescio quoque audete satam Titanida Coeo Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam exiguam sedem pariturae terra negavit! nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est: exsul erat mundi, donec miserata vagantem |
|
"hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis" instabilemque locum Delos dedit. illa duorum facta parens: uteri pars haec est septima nostri. sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit. |
|
maior sum quam cui possit Fortuna nocere, multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. excessere metum mea iam bona. fingite demi huic aliquid populo natorum posse meorum: non tamen ad numerum redigar spoliata duorum, |
|
Latonae turbam, qua quantum distat ab orba? ite - satis, properate, sacri - laurumque capillis ponite!' deponunt et sacra infecta relinquunt, quodque licet, tacito venerantur murmure numen. Indignata dea est summoque in vertice Cynthi |
|
talibus est dictis gemina cum prole locuta: 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis, et nisi Iunoni nulli cessura dearum, an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris. |
|
nec dolor hic solus; diro convicia facto
Tantalis adiecit vosque est postponere natis ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.' adiectura preces erat his Latona relatis: |
|
'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!'
dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem. Planus erat lateque patens prope moenia campus, adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum |
|
duraque mollierat subiectas ungula glaebas. pars ibi de septem genitis Amphione fortes conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco terga premunt auroque graves moderantur habenas. e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam |
|
prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem
quadripedis cursus spumantiaque ora coercet, 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa tela gerit frenisque manu moriente remissis in latus a dextro paulatim defluit armo. |
|
proximus audito sonitu per inane pharetrae frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris nube fugit visa pendentiaque undique rector carbasa deducit, ne qua levis effluat aura: frena tamen dantem non evitabile telum |
|
consequitur, summaque tremens cervice sagitta
haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum; ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque volvitur et calido tellurem sanguine foedat. Phaedimus infelix et aviti nominis heres |
|
Tantalus, ut solito finem inposuere labori, transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae; et iam contulerant arto luctantia nexu pectora pectoribus, cum tento concita nervo, sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta. |
|
ingemuere simul, simul incurvata dolore membra solo posuere, simul suprema iacentes lumina versarunt, animam simul exhalarunt. adspicit Alphenor laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus, |
|
inque pio cadit officio; nam Delius illi intima fatifero rupit praecordia ferro. quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis eruta cumque anima cruor est effusus in auras. at non intonsum simplex Damasicthona vulnus |
|
adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua
mollia nervosus facit internodia poples. dumque manu temptat trahere exitiabile telum, altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est. expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum |
|
emicat et longe terebrata prosilit aura. ultimus Ilioneus non profectura precando bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,' dixerat ignarus non omnes esse rogandos 'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum |
|
non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille
vulnere, non alte percusso corde sagitta. Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum tam subitae matrem certam fecere ruinae, mirantem potuisse irascentemque, quod ausi |
|
hoc essent superi, quod tantum iuris haberent;
nam pater Amphion ferro per pectus adacto finierat moriens pariter cum luce dolorem. heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, quae modo Latois populum submoverat aris |
|
et mediam tulerat gressus resupina per urbem
invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti! corporibus gelidis incumbit et ordine nullo oscula dispensat natos suprema per omnes; a quibus ad caelum liventia bracchia tollens |
|
'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu! dum pars nostra iacet, et dum per funera septem efferor: exsulta victrixque inimica triumpha! cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt, |
|
quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!'
Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu; qui praeter Nioben unam conterruit omnes: illa malo est audax. stabant cum vestibus atris ante toros fratrum demisso crine sorores; |
|
e quibus una trahens haerentia viscere tela inposito fratri moribunda relanguit ore; altera solari miseram conata parentem conticuit subito duplicataque vulnere caeco est. [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat] |
|
haec frustra fugiens collabitur, illa sorori
inmoritur; latet haec, illam trepidare videres. sexque datis leto diversaque vulnera passis ultima restabat; quam toto corpore mater, tota veste tegens 'unam minimamque relinque! |
|
de multis minimam posco' clamavit 'et unam.'
dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit exanimes inter natos natasque virumque deriguitque malis; nullos movet aura capillos, in vultu color est sine sanguine, lumina maestis |
|
stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.
ipsa quoque interius cum duro lingua palato congelat, et venae desistunt posse moveri; nec flecti cervix nec bracchia reddere motus nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est. |
|
flet tamen et validi circumdata turbine venti
in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. |
|
3. Lykische Bauern (313-381) | |
Tum vero cuncti manifestam numinis iram femina virque timent cultuque inpensius omnes |
|
magna gemelliparae venerantur numina divae; utque fit, a facto propiore priora renarrant. e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris non inpune deam veteres sprevere coloni. res obscura quidem est ignobilitate virorum, |
|
mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque
prodigio notum. nam me iam grandior aevo inpatiensque viae genitor deducere lectos iusserat inde boves gentisque illius eunti ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro, |
|
ecce lacu medio sacrorum nigra favilla ara vetus stabat tremulis circumdata cannis. restitit et pavido "faveas mihi!" murmure dixit dux meus, et simili "faveas!" ego murmure dixi. Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam |
|
indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes:
"non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est; illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx orbem interdixit, quam vix erratica Delos orantem accepit tum, cum levis insula nabat; |
|
illic incumbens cum Palladis arbore palmae edidit invita geminos Latona noverca. hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur inque suo portasse sinu, duo numina, natos. iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, |
|
finibus in Lyciae longo dea fessa labore sidereo siccata sitim collegit ab aestu, uberaque ebiberant avidi lactantia nati. forte lacum mediocris aquae prospexit in imis vallibus; agrestes illic fruticosa legebant |
|
vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam;
accessit positoque genu Titania terram pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis: 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est. |
|
nec solem proprium natura nec aera fecit nec tenues undas: ad publica munera veni; quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros abluere hic artus lassataque membra parabam, sed relevare sitim. caret os umore loquentis, |
|
et fauces arent, vixque est via vocis in illis.
haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor accepisse simul: vitam dederitis in unda. hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt parva sinu,' et casu tendebant bracchia nati. |
|
quem non blanda deae potuissent verba movere?
hi tamen orantem perstant prohibere minasque, ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt. nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque turbavere lacus imoque e gurgite mollem |
|
huc illuc limum saltu movere maligno. distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei supplicat indignis nec dicere sustinet ultra verba minora dea tollensque ad sidera palmas 'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto!' |
|
eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis et modo tota cava submergere membra palude, nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, saepe super ripam stagni consistere, saepe in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes |
|
litibus exercent linguas pulsoque pudore, quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant. vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, ipsaque dilatant patulos convicia rictus; terga caput tangunt, colla intercepta videntur, |
|
spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,
limosoque novae saliunt in gurgite ranae."' |
|
4. Marsyas (382-400) | |
Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, quem Tritoniaca Latous harundine victum |
|
adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit;
'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.' clamanti cutis est summos direpta per artus, nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat, detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla |
|
pelle micant venae; salientia viscera possis
et perlucentes numerare in pectore fibras. illum ruricolae, silvarum numina, fauni et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis |
|
lanigerosque greges armentaque bucera pavit.
fertilis inmaduit madefactaque terra caducas concepit lacrimas ac venis perbibit imis; quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras. inde petens rapidus ripis declivibus aequor |
|
Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis. | |
5. Pelops (401-411) | |
Talibus extemplo redit ad praesentia dictis vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget; mater in invidia est: hanc tunc quoque dicitur unus flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam |
|
deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro. concolor hic umerus nascendi tempore dextro corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis, qui locus est iuguli medius summique lacerti, |
|
defuit: inpositum est non conparentis in usum
partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo. |
|
6. Tereus, Procne und Philomela (412-674) | |
Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae oravere suos ire ad solacia reges, Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae |
|
et nondum torvae Calydon invisa Dianae Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen, quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo |
|
exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo;
credere quis posset? solae cessastis Athenae. obstitit officio bellum, subvectaque ponto barbara Mopsopios terrebant agmina muros. Threicius Tereus haec auxiliaribus armis |
|
fuderat et clarum vincendo nomen habebat; quem sibi Pandion opibusque virisque potentem et genus a magno ducentem forte Gradivo conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno, non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto: |
|
Eumenides tenuere faces de funere raptas, Eumenides stravere torum, tectoque profanus incubuit bubo thalamique in culmine sedit. hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes hac ave sunt facti; gratata est scilicet illis |
|
Thracia, disque ipsi grates egere; diemque, quaque data est claro Pandione nata tyranno quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari: usque adeo latet utilitas. Iam tempora Titan quinque per autumnos repetiti duxerat anni, |
|
cum blandita viro Procne 'si gratia' dixit 'ulla mea est, vel me visendae mitte sorori, vel soror huc veniat: redituram tempore parvo promittes socero; magni mihi muneris instar germanam vidisse dabis.' iubet ille carinas |
|
in freta deduci veloque et remige portus Cecropios intrat Piraeaque litora tangit. ut primum soceri data copia, dextera dextrae iungitur, et fausto committitur omine sermo. coeperat, adventus causam, mandata referre |
|
coniugis et celeres missae spondere recursus:
ecce venit magno dives Philomela paratu, divitior forma; quales audire solemus naidas et dryadas mediis incedere silvis, si modo des illis cultus similesque paratus. |
|
non secus exarsit conspecta virgine Tereus, quam si quis canis ignem supponat aristis aut frondem positasque cremet faenilibus herbas. digna quidem facies; sed et hunc innata libido exstimulat, pronumque genus regionibus illis |
|
in Venerem est: flagrat vitio gentisque suoque. impetus est illi comitum corrumpere curam nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam sollicitare datis totumque inpendere regnum aut rapere et saevo raptam defendere bello; |
|
et nihil est, quod non effreno captus amore ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas. iamque moras male fert cupidoque revertitur ore ad mandata Procnes et agit sua vota sub illa. facundum faciebat amor, quotiensque rogabat |
|
ulterius iusto, Procnen ita velle ferebat. addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas. pro superi, quantum mortalia pectora caecae noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus creditur esse pius laudemque a crimine sumit. |
|
quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis
blanda tenens umeros, ut eat visura sororem, perque suam contraque suam petit ipsa salutem. spectat eam Tereus praecontrectatque videndo osculaque et collo circumdata bracchia cernens |
|
omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris
accipit, et quotiens amplectitur illa parentem, esse parens vellet: neque enim minus inpius esset. vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque illa patri grates et successisse duabus |
|
id putat infelix, quod erit lugubre duabus. Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique pulsabant pedibus spatium declivis Olympi: regales epulae mensis et Bacchus in auro ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno. |
|
at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa aestuat et repetens faciem motusque manusque qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes ipse suos nutrit cura removente soporem. lux erat, et generi dextram conplexus euntis |
|
Pandion comitem lacrimis commendat obortis: 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit, et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu) do tibi perque fidem cognataque pectora supplex, per superos oro, patrio ut tuearis amore |
|
et mihi sollicitae lenimen dulce senectae quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas; tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem), si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!' mandabat pariterque suae dabat oscula natae, |
|
et lacrimae mites inter mandata cadebant; utque fide pignus dextras utriusque poposcit inter seque datas iunxit natamque nepotemque absentes pro se memori rogat ore salutent; supremumque vale pleno singultibus ore |
|
vix dixit timuitque suae praesagia mentis. Ut semel inposita est pictae Philomela carinae, admotumque fretum remis tellusque repulsa est, 'vicimus!' exclamat, 'mecum mea vota feruntur!' exsultatque et vix animo sua gaudia differt |
|
barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa,
non aliter quam cum pedibus praedator obuncis deposuit nido leporem Iovis ales in alto; nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor. Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis |
|
puppibus exierant, cum rex Pandione natam in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit fassusque nefas et virginem et unam |
|
vi superat frustra clamato saepe parente, saepe sorore sua, magnis super omnia divis. illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis |
|
horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, lugenti similis caesis plangore lacertis intendens palmas 'o diris barbare factis, o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis |
|
cum lacrimis movere piis nec cura sororis nec mea virginitas nec coniugialia iura? omnia turbasti; paelex ego facta sororis, tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne! quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet, |
|
eripis? atque utinam fecisses ante nefandos concubitus: vacuas habuissem criminis umbras. si tamen haec superi cernunt, si numina divum sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore |
|
proiecto tua facta loquar: si copia detur, in populos veniam; si silvis clausa tenebor, inplebo silvas et conscia saxa movebo; audiet haec aether et si deus ullus in illo est!' Talibus ira feri postquam commota tyranni |
|
nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque,
quo fuit accinctus, vagina liberat ensem arreptamque coma fixis post terga lacertis vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat spemque suae mortis viso conceperat ense: |
|
ille indignantem et nomen patris usque vocantem
luctantemque loqui conprensam forcipe linguam abstulit ense fero. radix micat ultima linguae, ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae, utque salire solet mutilatae cauda colubrae, |
|
palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur saepe sua lacerum repetisse libidine corpus. Sustinet ad Procnen post talia facta reverti; coniuge quae viso germanam quaerit, at ille |
|
dat gemitus fictos commentaque funera narrat, et lacrimae fecere fidem. velamina Procne deripit ex umeris auro fulgentia lato induiturque atras vestes et inane sepulcrum constituit falsisque piacula manibus infert |
|
et luget non sic lugendae fata sororis. Signa deus bis sex acto lustraverat anno; quid faciat Philomela? fugam custodia claudit, structa rigent solido stabulorum moenia saxo, os mutum facti caret indice. grande doloris |
|
ingenium est, miserisque venit sollertia rebus:
stamina barbarica suspendit callida tela purpureasque notas filis intexuit albis, indicium sceleris; perfectaque tradidit uni, utque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata |
|
pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis.
evolvit vestes saevi matrona tyranni germanaeque suae fatum miserabile legit et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit, verbaque quaerenti satis indignantia linguae |
|
defuerunt, nec flere vacat, sed fasque nefasque
confusura ruit poenaeque in imagine tota est. Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi Sithoniae celebrare nurus: (nox conscia sacris, nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti) |
|
nocte sua est egressa domo regina deique ritibus instruitur furialiaque accipit arma; vite caput tegitur, lateri cervina sinistro vellera dependent, umero levis incubat hasta. concita per silvas turba comitante suarum |
|
terribilis Procne furiisque agitata doloris,
Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem exululatque euhoeque sonat portasque refringit germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi induit et vultus hederarum frondibus abdit |
|
attonitamque trahens intra sua moenia ducit.
Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, horruit infelix totoque expalluit ore; nacta locum Procne sacrorum pignora demit oraque develat miserae pudibunda sororis |
|
amplexumque petit; sed non attollere contra sustinet haec oculos paelex sibi visa sororis deiectoque in humum vultu iurare volenti testarique deos, per vim sibi dedecus illud inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram |
|
non capit ipsa suam Procne fletumque sororis
corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum, sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum possit. in omne nefas ego me, germana, paravi: aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, |
|
artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille sontem animam expellam! magnum quodcumque paravi; quid sit, adhuc dubito.' Peragit dum talia Procne, |
|
ad matrem veniebat Itys; quid possit, ab illo
admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! quam es similis patri!' dixit nec plura locuta triste parat facinus tacitaque exaestuat ira. ut tamen accessit natus matrique salutem |
|
attulit et parvis adduxit colla lacertis mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira invitique oculi lacrimis maduere coactis; sed simul ex nimia mentem pietate labare |
|
sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis
inque vicem spectans ambos 'cur admovet' inquit 'alter blanditias, rapta silet altera lingua? quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem? cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito! |
|
degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.'
nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae lactentem fetum per silvas tigris opacas, utque domus altae partem tenuere remotam, tendentemque manus et iam sua fata videntem |
|
et 'mater! mater!' clamantem et colla petentem
ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret, nec vultum vertit. satis illi ad fata vel unum vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit, vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra |
|
dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis, pars veribus stridunt; manant penetralia tabo. His adhibet coniunx ignarum Terea mensis et patrii moris sacrum mentita, quod uni fas sit adire viro, comites famulosque removit. |
|
ipse sedens solio Tereus sublimis avito vescitur inque suam sua viscera congerit alvum, tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' dixit. dissimulare nequit crudelia gaudia Procne iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis |
|
'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille
atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque vocanti, sicut erat sparsis furiali caede capillis, prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum misit in ora patris nec tempore maluit ullo |
|
posse loqui et meritis testari gaudia dictis.
Thracius ingenti mensas clamore repellit vipereasque ciet Stygia de valle sorores et modo, si posset, reserato pectore diras egerere inde dapes semesaque viscera gestit, |
|
flet modo seque vocat bustum miserabile nati,
nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. corpora Cecropidum pennis pendere putares: pendebant pennis. quarum petit altera silvas, altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis |
|
excessere notae, signataque sanguine pluma est.
ille dolore suo poenaeque cupidine velox vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae. prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum; nomen epops volucri, facies armata videtur. |
|
7. Boreas und Orithyia (675-721) | |
Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae
tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras. sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus, iustitia dubium validisne potentior armis. quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat |
|
femineae sortis, sed erat par forma duarum. e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix, Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant, dilectaque diu caruit deus Orithyia, dum rogat et precibus mavult quam viribus uti; |
|
ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,
quae solita est illi nimiumque domestica vento, 'et merito!' dixit; 'quid enim mea tela reliqui, saevitiam et vires iramque animosque minaces, admovique preces, quarum me dedecet usus? |
|
apta mihi vis est: vi tristia nubila pello, vi freta concutio nodosaque robora verto induroque nives et terras grandine pulso; idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, |
|
ut medius nostris concursibus insonet aether
exsiliantque cavis elisi nubibus ignes; idem ego, cum subii convexa foramina terrae supposuique ferox imis mea terga cavernis, sollicito manes totumque tremoribus orbem. |
|
hac ope debueram thalamos petiisse, socerque
non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.' haec Boreas aut his non inferiora locutus excussit pennas, quarum iactatibus omnis adflata est tellus latumque perhorruit aequor, |
|
pulvereamque trahens per summa cacumina pallam
verrit humum pavidamque metu caligine tectus Orithyian amans fulvis amplectitur alis. dum volat, arserunt agitati fortius ignes, nec prius aerii cursus suppressit habenas, |
|
quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.
illic et gelidi coniunx Actaea tyranni et genetrix facta est, partus enixa gemellos, cetera qui matris, pennas genitoris haberent. non tamen has una memorant cum corpore natas, |
|
barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,
inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt; mox pariter pennae ritu coepere volucrum cingere utrumque latus, pariter flavescere malae. ergo ubi concessit tempus puerile iuventae, |
|
vellera cum Minyis nitido radiantia villo per mare non notum prima petiere carina. |
|
Text und gegliederte Inhaltsangabe der Metamorphosen Ovids, Bücher I - XV | ||||||||||||||||
Lat.-Dt.Txt. | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV | lateinisch - deutsch |
Kompos. | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV | Inhalt |
|
[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen | Varia | Mythologie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage] |
| ||||
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
|