Liber
IV |
G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti)
MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus |
Alcithoe tamen et sorores, constanter ea contemnentes,
ipsis diebus festis lanificio operam dabant, opusque levabant
fabellis enarrandis, de Pyramo et Thisbe, quorum sanguine
moris niger color additus, de Sole in Eurynomen verso, ut
cum Leucothoe concumberet, quam ob rem Clytie zelotypa in
heliotropium mutata, denique de Hermaphrodito et Salmacide
in unum corpus concretis. Quo facto sorores ipsae in vespertiliones,
earumque telae in vitem transformatae sunt. Hac de re cum
Ino laetaretur, Iuno, et invidens et indignans, Furiam ei
misit, cuius veneno in insaniam versa cum Melicerta filio
in mare prosiluit; sed, Venere intercedente, ambo facti sunt
Dii marini. Quos dum comites Sidoniae pro mortuis deplorant,
in saxa et volucres mutantur. Cadmus quoque, hac calamitate
commotus, relictis Thebis, in Illyriam cum uxore profectus
est, ubi uterque anguineam formam accepit. Solus ergo restabat
de Bacchi contemptoribus Acrisius, avus Persei, qui Gorgonis
caput amputavit, e cuius guttis, in terram delapsis, angues
exorti sunt; et Atlantem in montem, virgasque post Andromedam
liberatam in curalia convertit, Andromedam autem uxorem duxit. |
A. Zingerle, Leipzig 1884
Alcithoe tamen et ceterae Minyeides ipsis diebus festis
solae dei cultum etiamtum aversatae lanificio operam dabant opusque
levabant fabellis narrandis, de Pyramo et Thisbe, quorum miserrima
morte moris niger color additus esset; de Sole, ut Leucothoen amplecteretur,
in Eurynomen matrem eius converso ac de Clytie nympha, quae amorem
illum prodiderat, in heliotropium mutata; de Daphnide in saxum verso.
de mutato sexu Sithonis, de Celmi in adamantem transformatio, de
Curetibus ab imbre natis, de Croco et Smilace in flores versis,
denique de Hermaphrodito et Salmacide in unum corpus concretis.
Quo facto Minyeides ipsis his narrationibus intentae in vespertiliones
et telae earum in vites transformatae sunt. Qua re cum Ino laetaretur,
Iuno, et invidens et indignata, Furiam ei et Athamanti coniugi immisit,
cuius veneno ad furorem concitati sunt, in quo Athamas Learchum
filium, leonem eum esse putans, misere occidit, Ino autem cum Melicerta
filio in mare prosiluit; sed ambo, ipsa et filius, Venere intercedente
dii marini facti sunt. Quos dum comites Sidoniae pro mortuis deplorant,
aliae in saxa, aliae in volucres mutantur. Cadmus ipse, multis calamitatibus
vexatus, Thebis relictis in Illyriam cum uxore profectus est, ubi
uterque formam anguineam accepit. Solus igitur de Bacchi contemptoribus
restabat Acrisius, cuius nepos, Perseus, Gorgonis Medusae caput
amputavit (e cuius guttis in terram delapsis angues nati sunt) et
ope capitis Medusaei Atlantem in montem convertit atque inde digressus
Andromedan ad scopulum religatam monstroque marino expositam liberavit
(qua occasione virgae in curalia conversae sunt) eamque uxorem duxit.
|
1-415 |
Minyeides solae non potuerunt
tristi Penthei exitu moveri, ut Baccho sacra facerent. Cum igitur
interea opera facerent, laboremque variis fabellis, quae sic commode
intexuntur, levarent, in vespertiliones mutatae sunt.
55-166
|
Pyramus et Thisbe
Babylonii, triste amoris infelicissimi exemplum, quorum sanguine
moris poma adspersa nigrum contraxerunt colorem. |
167-270 |
Leuconoe, soror
altera, plures fabellas narrat,
167-189 |
de Martis
et Veneris adulterio |
190-255 |
de amoribus
Leucothoes et Solis: Venus ulciscitur Solis proditionem,
dum ei inicit Leucothees amorem, quae vitiata terrae
defoditur a parente, sed a Sole in virgam tuream mutatur. |
256-270 |
de Clythie,
in heliotropium mutata |
|
|
|
|
|
274-
|
Alcithoe, tertia
soror, de Salmace fonte et Hermaphrodito narrare incipit. Sed
praeteritione rhetorica utens, alios quosdam mythos breviter
attingit.
277- |
Daphnis,
Mercurii filius, pastor Siculus, a Pane musicen edoctus,
bucolicorum carminum inventor. Hunc amabat Nympha quaedam
ea lege, ne cum alia rem haberet, Sed vino quondam inebriatus
cum regina Sicula concubuit. Hinc Nymphae ira oculis
est privatus. |
279- |
De Scythone
fabula ignota. |
282- |
Celmus,
aut Celmis, nuntius Iovis, cui, dum parvus erat, et
fidus et admodum gratus fuit. Sed cum postea vulgasset,
Iovem esse mortalem, in adamantem ab eo versus est. |
282- |
Curetes
iidem, quiCorybantes. Erant antiquissimi Cretae incolae.
Ex imbribus procreati dicebantur. Sed pleraque de iis
ignota sunt. |
283- |
Crocos,
adulescens, quem amabat Smilax. Ambo in flores cognomines
mutati sunt. |
285-388 |
Salmacis,
fons Cariae, infamis apud veteres hoc nomine, quod ex
eo bibentes eoque se lavantes effeminet, molliatque |
|
389-415 |
Minyeides: Poena,
quam passae sunt Minyeides. In vespertiliones mutatae sunt. |
|
416-562 |
Athamas et Ino: Athamas
eiusque uxor Ino, Iunonis opera insania corripiuntur: quo facto ille
Learchum filiolum interficit, haec cum Melicerta, filio altero, in
mare se praecipitat; sed Venere intercedente, Neptunus eos in marinos
Deos mutat, Leucotheen et Palaemona. Comites eius partim in saxa,
partim in aves transeunt.
420-431 |
Iunonis soliloquium |
432-477 |
Descensus eius
ad inferos et iussa, quibus Tisiphonen inde excitat |
478-510 |
Iter Furiae cum
horrendo comitatu et veneno, et modus, quo furore implet Athamanta
et coniugem. |
|
563-603 |
Cadmus et Harmonia in
dracones. Cadmus, Thebis relictis, ad Encheleas fugit, a quibus, monente
oraculo, primum dux contra Illyricos, mox rex creatur. |
604-662 |
Atlas in montem a Perseo
mutatur. |
663-752 |
Virgae in curalia. Perseus
delatus in Aethiopiam, conspicit Andromedam. Cephei regis filiam,
saxo alligatam, cetoque obiectam. Belua interfecta, virginem liberat
ea lege, ut parentes eam sibi in matrimonium dent. Virgae, quibus
caput Medusae imposuerat, vi monstri mutantur in curalia. |
753-803 |
Medusae caput. Inter
pocula Perseus ipse narrat, qua arte Medusae caput abstulerit. |
|