Liber
III |
G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti)
MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus |
Filiam amissam Agenor Cadmum iubet investigare.
Quod dum ille facit, in Boeotia e dentibus draconis occisi
satis enascuntur homines, quibuscum ille deinde Thebas condidit.
Huic non omnino felici luctuosa primum fuit Actaeonis nepotis
in cervum mutati dilanatio; quae vero Iunoni, cum Semelen
pellicem, Cadmi filiam, ut omnem Agenoris domum, odisset,
grata fuit. Ideoque ad ipsam facie Beroes accedens, dolo effecit,
ut illa Iovis fulminibus combureretur. Dum Bacchus, e Semeles
flagrantis utero servatus, in terris nutritur, Iupiter cum
Iunone disputans, utra sit Venus suavior, Tiresiam adhibet
arbitrum, quandoquidem sexum utrumque fuerat expertus. Is,
lata contra Iunonem sententia, ab illa quidem visu privatus,
a Iove autem vaticinandi sententiam consecutus est. Primum
eius oraculum in Narcisso comprobatum fuit, qui cum puellas
omnes, inter quas et Echo prae amoris impatientia in vocem
fuerat conversa, contempsisset; sui ipsius tandem amore contabescens,
flos est factus sui nominis. Pentheus tamen vatem hunc irridebat;
quamquam et ipsi fata futura praedicebat, quibus mox eventus
constitit. Nam cum orgia celebrarentur, ille Bacchum, sub
persona famuli sacrorum latentem, postquam Tyrrhenos nautas
in Delphinos esse transformatos ab eodem cognoverat, in vincula coniecit;
ob quod facinus a Bacchis est discerptus. Id quod magnam apud
omnes fidem sacris conciliavit. |
A. Zingerle, Leipzig 1884
Filiam amissam Agenor Cadmum filium suum investigare
iussit, quam cum ille non repperisset, in Boeotia consedit, ubi
satis e dentibus ab ipso occisi draconis nati sunt homines, quibuscum
deinde Thebas condidit. Neque tamen ab omni parte Cadmus felix fuit;
nam primum deploravit miserrimam Actaeonis nepotis mortem, in cervum
mutati. Qua re Iuno laetata est, totam Agenoris domum exosa, cum
iam Iovis erga Europam amore esset offensa; ad quam animi offensam
nova accessit, cum Semele, Cadmi soror, ab love concepisset. Ideoque
Iuno sumpta Beroes nutricis figura eam adiit doloque effecit, ut
illa Iovis fulmine combureretur. Infans autem Bacchus e Semeles
flagrantis utero servatus dum in India a nymphis educatur, a Iove
forte cum Iunone de re quadam iocosa altercante Tiresias Thebanus,
qui olim e femina in marem conversus erat, arbiter adhibetur. Is
lata contra Iunonem sententia ab ea quidem visu privatur, sed a
Iove vaticinandi arte donatur. Ac primum eius vaticinium in Narcisso
probatum est, qui cum puellas omnes, in quibus Echo, quae repulsae
impatientia in vocem conversa erat, contempsisset, sui tandem ipsius
amore contabuit atque in florem sui nominis mutatus est. Pentheus
tamen, rex Thebanorum, vatem enim spernebat, quamquam et ipsi fata
futura vaticinatus erat, quod vaticinium et ipsum mox evenit. Nam
cum Bacchi orgia celebrarentur, Pentheus deum contemnens Thebanos
cultu prohibuit eumque, cum ei, sub persona famuli sacrorum latens,
Tyrrhenos nautas ab deo illo in delphinos esse transformatos narrasset,
in vincula coniecit:
ob quod facinus in monte Cithaerone a Bacchis ipsaque matre est
discerptus. Haec igitur res summam apud omnes Bacchi sacris venerationem
conciliavit.
|
1-130 |
Agenor filios tres ad
requirendam Europam sororem dimisit ita, ut, nisi eam repperissent,
ad se ne reverterentur. Cilix, variis peragratis terris, Ciliciam
constituit, Phoenix in Africam est profectus, ibique remansit; Cadmus
autem in Graeciam devenit, ubi, oraculo monitus, Thebas, aut potius
Cadmeam arcem condidit, interfecto prius ingenti dracone, e cuius
dentibus humi sparsis viri armati prodierunt, quorum pars Cadmo in
condenda urbe affuit. |
131-252 |
Actaeon, Cadmi ex Autonoa
nepos, Aristaei filius, ob visam sine veste Dianam in cervum mutatus,
a suis ipsius canibus discerptus est. |
253-315 |
Iuno dolens, Semelen,
Cadmi filiam, a Iove concepisse, in anum conversa ipsam adit, persuadetque
fraudulenter, ut eo habitu Iovem sibi expetat, quo Iunoni amplexus
dare soleat. Iupiter igitur iureiurando coactus, cum tonitribus et
fulminibus Semeles aedes intrat; quibus cum conflagraret gravida,
utero eius Bacchum imperfectum eripit, femori suo insuit, atque Nyseidibus
educandum tradit. |
316-338 |
Tiresias, Thebanus, Eueris
filius, vates in tota antiquitate celeberrimus, sed lumine captus.
Casus vitae, quos passus est, varie narrantur. In feminam eum esse
transformatum ob interfectum, vel in monte Cyllene, vel in Cithaerone
draconem referunt. |
339-510 |
Dum exemplum ponit artis
Tiresiae, commode nova intexitur fabula, ex qua rursus alia orta est.
Narcissus, iuvenis pulcherrimus, cum et iuvenes et puellas superbe
sperneret, Rhamnusia effecit, ut, suae ipsius imaginis, quam in fonte
quodam conspexisset, insano amore corriperetur, atque tabescendo mutaretur
in florem sui nominis. |
511-733 |
Bacchus,, emensus multas
terras, Thebas venit. Pentheus vero, Echionis filius, Cadmi ex Agaua
nepos, cui Cadmus imperium tradiderat, cum sacra nova accipere nollet,
Bacchumque adeo interficere conaretur, dilaceratus est ab Agaua et
sororibus, quas Bacchus eum in finem in furorem adegerat. |
|