| G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI
ex G.Canteri novis lectionibus |
| Secutus est Numa, qui cum de originibus Crotonis
quaereret, nigros calculos quondam in albos fuisse commutatos comperit,
et Pythagoram de perpetuis rerum transformationibus disputantem
audivit. Mortuum deinde Numam deflet Egeria, nec Hippolyti, qui
suas ipsi conversiones narrabat, consolationem admittens, in fontem
liquescit. Id quod non minus fuit mirandum, quam quod Tages e gleba
ortus, Romuli lancea arbor, et Cippus cornutus factus. Tum transit
poeta ad praesentia, narratque, quomodo Aesculapius coli a Romanis
in insula Tiberis coeptus sit, Iuliusque Caesar in stellam commutatus.
|
A. Zingerle, Leipzig 1884
Secutus est Numa, qui sapientiae studio Crotonem profectus
de huius urbis origine quaerens inter alia nigros calculos quondam ab
Hercule in albos esse commutatos comperit et deinde Pythagoram de perpetuis
rerum mutatioÂnibus disputantem audivit: de animarum, quam philosophi
eius sectae statuebant, post mortem ab aliis ad alios transitione, in
qua exponenda ille se temporibus belli Troiani fuisse Euphorbum narravit,
de mutatione temporum, rerum caelestium, anni, aetatis humanae, elementorum,
terrae, montium, fluviorum, urbium ac regionum, aquarum. Numa postea Romae
rex factus civitatem religionibus ac legibus firmavit. Mortuum deinde
Egeria uxor deflet ac ne Hippolyti quidem, qui sua ipsi tristissima fata
atque in deum Virbium conversionem narrat, consolatione lenita in fontem
liquescit: quae res non minus fuit miranda, quam quod Tages e glaeba ortus,
Romuli lancea arbor, Cipus cornutus factus est. Deinde urbs graÂvissima
pestilentia afflicta est, consultoque Qraculo Aesculapium Epidauro, serpentis
forma indutum, in Italiam transtulerunt, qui insulam Tiberis sedem sibi
legit pestique finem fecit. Hic tamen deus e peregrina terra adductus
est: I. Caesar, postÂquam rebus tam praeclare gestis coniuratorum manibus
cecidit, in stellam mutatus urbi suae deus est additus.
|