Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

lat. - dtsch. | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV
lateinisch: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIX | XV
deutsch: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV
Kompos.: | I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber III

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
Filiam amissam Agenor Cadmum iubet investigare. Quod dum ille facit, in Boeotia e dentibus draconis occisi satis enascuntur homines, quibuscum ille deinde Thebas condidit. Huic non omnino felici luctuosa primum fuit Actaeonis nepotis in cervum mutati dilanatio; quae vero Iunoni, cum Semelen pellicem, Cadmi filiam, ut omnem Agenoris domum, odisset, grata fuit. Ideoque ad ipsam facie Beroes accedens, dolo effecit, ut illa Iovis fulminibus combureretur. Dum Bacchus, e Semeles flagrantis utero servatus, in terris nutritur, Iupiter cum Iunone disputans, utra sit Venus suavior, Tiresiam adhibet arbitrum, quandoquidem sexum utrumque fuerat expertus. Is, lata contra Iunonem sententia, ab illa quidem visu privatus, a Iove autem vaticinandi sententiam consecutus est. Primum eius oraculum in Narcisso comprobatum fuit, qui cum puellas omnes, inter quas et Echo prae amoris impatientia in vocem fuerat conversa, contempsisset; sui ipsius tandem amore contabescens, flos est factus sui nominis. Pentheus tamen vatem hunc irridebat; quamquam et ipsi fata futura praedicebat, quibus mox eventus constitit. Nam cum orgia celebrarentur, ille Bacchum, sub persona famuli sacrorum latentem, postquam Tyrrhenos nautas in Delphinos esse transformatos ab eodem cognoverat, in vincula coniecit; ob quod facinus a Bacchis est discerptus. Id quod magnam apud omnes fidem sacris conciliavit.

A. Zingerle, Leipzig 1884

Filiam amissam Agenor Cadmum filium suum investigare iussit, quam cum ille non repperisset, in Boeotia consedit, ubi satis e dentibus ab ipso occisi draconis nati sunt homines, quibuscum deinde Thebas condidit. Neque tamen ab omni parte Cadmus felix fuit; nam primum deploravit miserrimam Actaeonis nepotis mortem, in cervum mutati. Qua re Iuno laetata est, totam Agenoris domum exosa, cum iam Iovis erga Europam amore esset offensa; ad quam animi offensam nova accessit, cum Semele, Cadmi soror, ab love concepisset. Ideoque Iuno sumpta Beroes nutricis figura eam adiit doloque effecit, ut illa Iovis fulmine combureretur. Infans autem Bacchus e Semeles flagrantis utero servatus dum in India a nymphis educatur, a Iove forte cum Iunone de re quadam iocosa altercante Tiresias Thebanus, qui olim e femina in marem conversus erat, arbiter adhibetur. Is lata contra Iunonem sententia ab ea quidem visu privatur, sed a Iove vaticinandi arte donatur. Ac primum eius vaticinium in Narcisso probatum est, qui cum puellas omnes, in quibus Echo, quae repulsae impatientia in vocem conversa erat, contempsisset, sui tandem ipsius amore contabuit atque in florem sui nominis mutatus est. Pentheus tamen, rex Thebanorum, vatem enim spernebat, quamquam et ipsi fata futura vaticinatus erat, quod vaticinium et ipsum mox evenit. Nam cum Bacchi orgia celebrarentur, Pentheus deum contemnens Thebanos cultu prohibuit eumque, cum ei, sub persona famuli sacrorum latens, Tyrrhenos nautas ab deo illo in delphinos esse transformatos narrasset, in vincula coniecit: ob quod facinus in monte Cithaerone a Bacchis ipsaque matre est discerptus. Haec igitur res summam apud omnes Bacchi sacris venerationem conciliavit.


1-130 Agenor filios tres ad requirendam Europam sororem dimisit ita, ut, nisi eam repperissent, ad se ne reverterentur. Cilix, variis peragratis terris, Ciliciam constituit, Phoenix in Africam est profectus, ibique remansit; Cadmus autem in Graeciam devenit, ubi, oraculo monitus, Thebas, aut potius Cadmeam arcem condidit, interfecto prius ingenti dracone, e cuius dentibus humi sparsis viri armati prodierunt, quorum pars Cadmo in condenda urbe affuit. 
131-252 Actaeon, Cadmi ex Autonoa nepos, Aristaei filius, ob visam sine veste Dianam in cervum mutatus, a suis ipsius canibus discerptus est. 
253-315 Iuno dolens, Semelen, Cadmi filiam, a Iove concepisse, in anum conversa ipsam adit, persuadetque fraudulenter, ut eo habitu Iovem sibi expetat, quo Iunoni amplexus dare soleat. Iupiter igitur iureiurando coactus, cum tonitribus et fulminibus Semeles aedes intrat; quibus cum conflagraret gravida, utero eius Bacchum imperfectum eripit, femori suo insuit, atque Nyseidibus educandum tradit. 
316-338 Tiresias, Thebanus, Eueris filius, vates in tota antiquitate celeberrimus, sed lumine captus. Casus vitae, quos passus est, varie narrantur. In feminam eum esse transformatum ob interfectum, vel in monte Cyllene, vel in Cithaerone draconem referunt.
339-510 Dum exemplum ponit artis Tiresiae, commode nova intexitur fabula, ex qua rursus alia orta est. Narcissus, iuvenis pulcherrimus, cum et iuvenes et puellas superbe sperneret, Rhamnusia effecit, ut, suae ipsius imaginis, quam in fonte quodam conspexisset, insano amore corriperetur, atque tabescendo mutaretur in florem sui nominis. 
511-733 Bacchus,, emensus multas terras, Thebas venit. Pentheus vero, Echionis filius, Cadmi ex Agaua nepos, cui Cadmus imperium tradiderat, cum sacra nova accipere nollet, Bacchumque adeo interficere conaretur, dilaceratus est ab Agaua et sororibus, quas Bacchus eum in finem in furorem adegerat.
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Ov.met.3,"
Literatur:
zu "Ov.met.3,"
4580
Rossi, Christina
Eine Betrachtung der Figuren Echo und Arachne in Christoph Ransmayrs Roman Die Letzte Welt unter literaturtheoretischen Aspekten
GRIN Verlag, 1/2012


Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2024 - /Lat/ovmet_komp/ov_met03.php - Letzte Aktualisierung: 26.12.2020 - 16:20