| G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI
ex G.Canteri novis lectionibus |
| Scyllam Circe mutat in monstrum. Aeneas autem in
Africam venit, ubi eum Dido excipit. Tandem, ut, Pithecusas praetervectus,
ubi Cercopes ex hominibus in simias mutati, in Italia appulit, in
Caietano litore e Macareo multa de Ulysse atque Circes veneficio
comperit, quo etiam Picus rex, in picum avem mutatus erat. Mox bellum
cum Turno suscipit. Is cum per Venulum peteret auxilium a Diomede,
cuius socii in aves erant transformati, repulsam tulit: redeunte
Venulo per ea loca, in quibus Appulus pastor quondam in oleastrum
conversus erat. Postea Aeneae naves Nymphae fiunt in proelio, sicut
et ex Ardeae, urbis incendio deletae, cineribus ardea avis: atque
Aeneas in deum transit. Successerunt huic reges alii, quorum inter
ceteros sub Phoca floruit Pomona; quam cum Vertumnus amaret, sumpta
primum anus forma, et Anaxaretes exemplo in saxum conversae usurpato,
deinde rursum iuvenis factus, voto potitur. Inde sub Numitore aquae
frigidae redduntur
calidae. Cui qui successit Romulus, factus est Quirinus, eiusque
uxor Ora Dea. |
A. Zingerle, Leipzig 1884
Scyllam autem Circe, quae ei Glauci amorem invidebat, in
monstrum mutavit: mox eadem in scopulum transformata est. Aeneas autem
in Africam venit, ubi a Didone exceptus et amatus est. Sed relicta Carthagine,
PitheÂcusas praetervectus, ubi Cercopes sunt ex hominibus in simias mutati,
cum ad Italiam classem appulisset, cum Sibylla Cumaea ad inferos descendit
et deinde ad promunturium venit, quod postea ab Caieta, eius nutrice,
nomen traxit. Ibi Macareus, comes Ulixis, qui longinqui erroris taedio
captus olim in ea orae Italicae parte remanserat, de Ulixe narrat et de
arte magica Circes, quae socios Ulixis in sues Picumque, quia eius amorem
spreverat, in picum avem transformaverat; addit Canentem nympham, Pici
coniugem, prae dolore in auras evanuisse. Caieta Aeneas venit in Latium,
ubi bellum cum Turno rege suscepit. Turnus cum per Venulum petiisset auxilium
a Diomede, cuius socii nuper in aves erant mutati, repulsam tulit: Venulus
per ea loca rediit, in quibus Apulus pastor quondam in oleastrum conversus
erat. Iam bellum oritur, in quo Aeneae naves a Turno incensae nymphae
fiunt, sicut ex Ardeae urbis, incendio deleÂtae, cineribus ardea avis
nascitur. Bello composito novoque regno fundato Aeneas in deum transit.
Huic successerunt reges alii complures, in quibus Proca, quo rege floruit
Pomona: quam cum Vertumnus amaret, sumpta primum anus forma Pomonae, ut
eam commoveret, Anaxaretes propter contemptum amorem in saxum conversae
exemplum narravit, deinde rursus in pulchrum iuvenem conversus voto potitus
est. Inde sub NuÂmitore aquae frigidae fiunt calidae. Numitori successit
RoÂmulus, qui Roma condita regnoque constituto factus est deus Quirinus,
eiusque uxor dea, quam Horam vocant.
|