| G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI
ex G.Canteri novis lectionibus |
| Tum <Achelous> suas formas refert, quas quondam
mutaverat, cum ipsum premeret Hercules, de Deianira certans. Hanc
victori in patriam redeunti Nessus rapere voluit, sed Herculis sagitta
venenata confossus cecidit, et, ne inultus periret, raptae vestem
dedit sanguine suo tinctam. Ea dubitans aliqunato post de mariti
amore, vestem ei misit eandem, qua indutus, cum concremaretur, et
Lichas famulus ab eo per aera missus in saxum obriguisset, periit,
et, renovata eius facie, in caelum est traductus. Tum Alcmena mater
ad Iolen nurum se contulit, eique Galanthidem in mustelam, et illa
vicissim Dryopen sororem suam in loton conversam narravit. Interim
supervenit ipsis Iolaus, reparata per Heben iuventute. Id quod non
posse omnibus contingere, Iupiter Aeaci exemplo docet. Hunc fugiens
Miletus in Asiam discessit, et Byblidem procreavit atque Caunum;
cuius illa desiderio tabefacta in fontem transiit. Quae quidem res
magis mira cunctis visa esset, nisi paulo ante Iphis, ipso nuptiarum
die, virilem sexum accepisset. |
A. Zingerle, Leipzig 1884
Tum formas refert, in quas quondam ipse sese mutaverat, cum Hercule de
Deianira certans. Hanc Herculi victori in patriam redeunti Nessus rapere
voluit, sed Herculis sagitta venenata confossus cecidit et, ne inultus
periret, vestem sanguine suo tinctam tamquam amoris irritamentum dedit
Deianirae. Quae cum aliquanto post dubitaret de maÂriti amore, vestem
illam ei misit, qua indutus cum tamquam flammis corriperetur, Licham famulum,
qui vestem attulerat, cladis auctorem existimans in mare misit; missus
in saxum mutatus est, ipse deinde in rogum flammis comburendus ascendit,
sed facie renovata in caelum translatus est. Iolen, quam Hercules amaverat,
uxorem duxit Hyllus filius. Huic Alcmena, mater Herculis, partum Herculis
narrat et quo modo in eo partu Galanthis famula sua in mustelam conversa
sit; Iole Alcmenae vicissim Dryopen sororem suam, cum filio suo loti ramum,
in quam Lotis nympha olim mutata erat, dedisset, et ipsam in lotum versam
esse exponit. Interim supervenit Iolaus, cui per Heben reparata erat iuventus;
quod cum factum esset, Themis similem aliquando mutationem instare filiis
Callirhoes, subito in viros mutandis, vaticinata est. Sed Iuppiter tum
idem non omnibus posse contingere Minois sui potissimum exemplo docuit,
qui olim potens postea Miletum Cretensem vehementer timuit neque e finibus
eicere ausus est. Sponte tamen tandem Miletus in Asiam concessit, ubi
Byblida procreavit atque Caunum; cuius illa amore tabeÂfacta in fontem
transiit. Quae quidem res omnibus magis mira visa esset, nisi paulo ante
Iphis, filia Cretensis, ipso nuptiarum die virilem sexum accepisset.
|