| G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI
ex G.Canteri novis lectionibus |
| Qui (Epaphus) cum aliquando Phaethonti Apollinem,
ut falsum patrem obiecisset, ille currus solaris imperium ad diem
unum a patre, in pignus verae stirpis, petiit. Quo impetrato, terra
ab eo tota accenditur, et inter cetera nigrescunt Aethiopes. Phaethontem
deinde fulmine percussum dum lugent sorores et una cognatus Cygnus,
illae in arbores, hic in cygnum mutatur. Hinc Iupiter, lustrato,
ut eum pristino vigori restitueret, terrarum orbe, in Callistonem
incidit, eamque, sumptae Dianae forma, stupravit. Ob id irata Iuno
Callistonem in ursam convertit, quam postea Arcas filius transfixurus
erat, nisi utrumque Iupiter inter sidera retulisset. Qua de re cum
apud Oceanum conquesta esset Iuno, in caelum relata est humeris
pavonum, qui nuper variati fuerant, sicut et corvus nuper ex albo
niger erat redditus,
cum cornicis monitis, quae illi tum suam in cornicem, tum Nyctimenes
in noctuam mutationem explicarat,
non obtemperasset, verum Coronidis adulterium ad Apollinem detulisset.
Eius deinde filio Aesculapio, e Coronide exsecto et in Chironis
antrum delato, Ocyrrhoe, Chironis filia fatidica, dum futura praedicit,
in equam vertitur. Tum Chiron pater Apollinis auxilium frustra invocavit,
quod ille iam in Elide pastor factus aliud ageret, neglectis etiam
bubus. Id quod Mercurio furandi eas occasionem dedit, qui deinde
Battum ob furtum proditum in indicem lapidem mutavit. Inde avolans
Hersen, Cecropis filiam spectat, eaque potitur. Cui dum invidet
Aglauros soror, Invidiae veneno infecta in saxum obrigescit. Postea
Iupiter, cum Mercurium in caelum reversum boves Agenoris ad litus
avertere iussisset, sumpta tauri specie, Europam per mare in Cretam
transvexit. |
A. Zingerle, Leipzig 1884
Ille Solem ipsum adiit atque id divinae originis pignus
petiit, ut currus solaris regimen in unum diem sibi permitteretur. Quo
impetrato terra ab eo tota incenditur, quo incendio Aethiopes nigri, Libya
arida facta aliaeque transformationes ortae sunt. Phaethontem autem Iuppiter
fulmine percussit; quem cum Heliades sorores et Cycnus cognatus lugerent,
illae in arbores, Cycnus in cycnum avem mutatur. Hinc luppiter lustrato
caelo et terra, ne quid ab incendio illo labaret, Callistonis amore exarsit
eique vim attulit. Ob id irata Iuno Callistonem in ursam convertit, quam
postea Arcas, filius ex illis amplexibus ortus, sagitta transfixurus a
love cohibitus est, qui et filium et matrem inter sidera rettulit. Qua
re irata Iuno eum Oceanum adiisset et ab eo impetrasset, ne nova illa
sidera umquam mari tinguerentur, relata est in caelum trahentibus currum
pavonibus, quorum caudae Argo occiso stellis tamquam oculis ornatae erant,
sicut corvus quoque nuper ex albo niger factus erat, cum cornicis monitis,
quae illi et suam in cornicem et Nyctimenes in noctuam transformationem
narraverat, non obtemperasset, sed Coronidis adulterium Apollini. qui
illam amabat, rettulisset. E Coronide autem ortus erat Aesculapius, cui
in Chironis antrum delato Ocyroe, Chironis filia fatidica, dum futura
praedicit, in equam convertitur. Chiron, pater eius, auxilium Apollinis,
dei vaticinii, frustra implorat, quia ille tum in Elide aberat et ibi
pastoris forma indutus armenta pascebat, bubus tamen illo tempore propter
novum quendam amorem neglectis. Quod Mercurio eas furandi opportunitatem
dedit, qui deinde Battum ob furtum proditum in lapidem mutavit. Inde avolans
Mercurius Herses, Cecropis Atheniensis filiae, amore capitur, cui dum
invidet Aglaurus soror, Invidiae veneno infecta, in saxum vertitur. Inde
in Olympum reversum luppiter boves Agenoris, regis Phoeniciae, ad litus
abigere iussit; tum ipse tauri speciem sumpsit et Europam, Agenoris filiam,
per mare in Cretam abduxit.
|