| G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI
ex G.Canteri novis lectionibus |
| Principio Chaos in elementa quatuor a deo distinguitur;
quibus cum sui darentur incolae, etiam homo ex terra et aqua creatus
est. Secutae sunt aetates hominum quatuor, in quarum postrema, eaque
vitiosissima, cum Gigantes, ne terris securior esset aether, coeleste
regnum peterent, ex eorum, a Iove interemptorum, sanguine nova hominum
propago orta est. Qui cum et ipsi essent impii, Iupiter non modo
Lycaonem in lupum mutat, sed omne genus hominum animaliumque terrestrium
diluvio perdit, unde soli relinquuntur superstites Deucalion et
Pyrrha, qui post redditam
terram, iactis post tergum lapidibus, humanum repararunt genus.
Reliqua animalia sponte sua ex humore et calore prodierunt: in quibus
etiam Pytho serpens. Quem cum Phoebus interemisset, Pythios ludos
in rei memoriam instituit, quibus victores esculea corona donabantur;
nondum enim erat laurus, in quam mox Daphne, Phoebi amorem fugiens,
est conversa. Quod cum accidisset, tum ad patrem eius Peneum reliquis
fluviis, sive gratulandi, sive consolandi gratia congregatis, solus
desideratus est Inachus, sollicitus de Ione filia, quam Iupiter
post stuprum in iuvencam mutarat. Ea cum a Iunone Argo custodienda
esset tradita, hunc Mercurius, narrata prius Nymphae Syringis in
arundinem transformatione, occidit, eiusque deinde oculi a Iunone
in pavonem collati sunt. Tum Io, pristina mulieris forma recepta,
Epaphum parit. |
A. Zingerle, Leipzig 1884
Principio Chaos in quattuor elementa distinguitur; quibus
cum sui dati essent incolae, etiam homo creatus est. Secutae sunt aetates
hominum quattuor. Ac prima aetas aurea fuit, quae mox in argenteam transiit,
argentea mutata est in aeneam, aenea in pessimam ferream. In communi ferreae
aetatis corruptione Gigantes, filii Terrae, caelum expugnare conantur,
quos ubi luppiter fulmine occidit, ex occisorum sanguine novum genus prodiit,
quod et ipsum impium ac crudele fuit. Ideo luppiter non solum Lycaonem,
hominem scelestissimum, in lupum mutavit, sed etiam totum genus hominum
et animalium terrestrium diluvio delere constituit. Soli superstites relinquuntur
Deucalion et Pyrrha, qui postquam terra siccata est pristinamque faciem
accepit, iactis post tergum lapidibus in homines mutatis genus humanum
repararunt. Animalia autem sponte sua, postquam solum umidum solis calore
percaluit, nascuntur, in quibus etiam Pytho serpens. Quem cum Apollo occidisset,
in rei memoriam ludos Pythios instituit, in quibus victores corona aesculea
donabantur: nondum enim erat laurus, in quam mox Daphne, cum Phoebi a
caede Pythonis redeuntis amplexus fugeret, mutata est; Quod cum accidisset,
ad Daphnes patrem, Peneum fluvium, sive gratulandi sive consolandi causa
convenerunt fluvii omnes praeter Inachum, qui in luctu erat Io filia amissa,
quam luppiter stupro illato in iuvencam mutaverat. Quae cum ab lunone
Argo centoculo custodienda tradita esset, hunc Mercurius, narrata Syringis
nymphae in harundinem transformatione, sopivit atque occidit, cuius oculi
postea a Iunone in pavonis, avis suae, cauda collocati sunt. Tum Io pristinam
mulieris formam recepit ac deinde dea facta Epaphum peperit. Qui cum aliquando
Phaethonti, Solis et Clyrnenes filio, Solem falsum ac fictum eius esse
patrem, obiecisset.
|