Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

Komp. I | II | III | IV | V | VI | VII | VIII | IX | X | XI | XII | XIII | XIV | XV Inh.

Ovid Metamorphosen
Gegliederte Inhaltsangabe

Liber XIII

G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI ex G.Canteri novis lectionibus
De Achillis armis Aiax et Ulisses contendunt: ac illius quidem, sua ipsius manu interfecti, sanguis in hyacinthum vertitur. Capta iam Troia, Hecuba in Thracia, ubi Polymestorem excaecavit, fit canis. Eius infortunium cum dii omnes deplorarent, Aurora alia luctu tenebatur, Memnonis scilicet filii, cuius e cineribus memnonides aves prodierunt. Aeneas porro profugus ad Anium, cuius filiae in columbas erant conversae, post alia deinceps loca transformationibus clara, in Siciliam delatus est, ubi Scylla, cui Galatea narrat Polyphemi amores, Acidisque obitum: quo facto, Glaucus in deum marinum mutatus, apparet.

A. Zingerle, Leipzig 1884

De Achillis armis Aiax et Ulixes contenderunt; ac, cum Ulixes causam vicisset, Aiacis sua manu inter­fecti sanguis in hyacinthum florem mutatus est. Capta tandem Troia Hecuba, Priami regis uxor, in Thraciam abducta est, ubi Polymestore, qui unicum eius ex tot liberis superstitem filium crudeliter occidisset, excaecato fit canis. Cuius casum cum dii omnes deplorarent, Aurora sola alio luctu tenebatur, Memnonis filii, cuius e cineribus Memnonides aves prodierunt. Aeneas autem patria profugus Delum ad Anium venit, cuius filiae in columbas conversae erant, acceptoque ab eo poculo, in quo Orionis Thebani filiarum historia caelata erat, quarum e cinere duo iuvenes, Coronae, prodierant, Cretam profectus est, unde Ambraciam et Chaoniam, transformationibus claras, praetervectus in Siciliam delatus est. Ibi Scyllae monstri, quae olim virgo fuit, est domicilium; cui Galatea narrat Po­lyphemi amores et miseram Acidis, quem amaverat, mortem atque in amnem transformationem. Contra Scylla narrat ipsius amore captum esse Glaucum, qui nuper in deum marinum mutatus erat.


1-398 Nobile illud certamen armorum inter Aiacem Telamonium et Ulissem.
399-575 Hecuba in canem. Graeci, deleta urbe Troiana, distributisque mulieribus captivis, naves solvunt, appelluntque mox ad Thraciam, ubi Polydorus, Hecubae filius, a Polymestore interfectus erat. Ibi Achillis umbra apparet, postulatque, ut Polyxena ad sepulcrum suum immoletur. Hecuba dolens sortem filiae dum in litore ambulat, conspicit corpus Polydori, quem in vivis adhuc esse et a Polymestore clam educari crediderat. Luctu igitur et ira incensa excaecat Polymestorem, et cum Thraces eam lapidibus peterent, mutatur in canem. 
399-428 Breviter recensentur, quae inde a iudicio armorum usque ad profectionem Graecorum gesta sunt in agro Troiano
576-622 Memnon, Aurorae et Tithoni filius, rex Aethiopum, opem ferens Troianis, interficitur ab Achille. Iupiter Aurorae precibus motus cineres eius mutat in aves Memnonides, quae quotannis ad sepulcrum Memnonis bella gerunt; Aurora autem rore luget filium. 
623-704 Aeneas, relicta Thracia, in insulam Delum venit, ibique ab Anio excipitur, cuius filiae in columbas mutatae erant, et cratera munere accipit, in quo Orionis filiae expressae sunt.
705-968 Aeneas, relictis variis locis, ad Scyllam venit, cuius fatis, abrupta orationis serie, immoratur poeta.
740-897 Scyllae enim Galathea narrat Polyphemi amores Acidisque obitum.
898-968 Et deinde apparet Glaucus , in deum marinum mutatus.
 
Sententiae excerptae:
w42
224 perlucidior vitro
  durchsichtiger als Glas
  Hor.c.1,18,16 (cf.Ov.met.13,791)
Literatur:

0 Funde

[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | Landkarten | Beta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom© 2000 - 2017 - /Lat/ovmet_komp/ov_met13.php - Letzte Aktualisierung: 01.10.2015 - 20:57