| G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI
ex G.Canteri novis lectionibus |
| Huic <Aesaco> tum Priamus pater, tamquam mortuo
exsequias fecit una cum filiis, excepto Paride, qui in Graeciam
profectus Helenam rapuit. Raptorem secuti sunt Graeci, postquam
Aulide, serpente quodam in lapidem mutato, Dianam placare
voluerant Iphigenia oblata, cui vero mutatae dea substituit cervam. Troiani
cum fama adventum Graecorum cognovissent, armati eos exspectant.
Primo statim congressu Cygnus, ab Achille super lapidem necatus,
convertitur a Neptuno in avem sui nominis. Is autem, qui telo nullo
violari potuerat, in convivio heroum Nestori in memoriam revocabat
tam Caenea, invulnerabilem et ipsum, atque primum e femina in marem,
deinde in proelio, cum arborum mole obrueretur, in avem conversum,
quam omnino pugnam Centaurorum cum Lapithis, quorum pars Caeneus
fuerat. His appendicula addita de Periclymeno in aquilam transformato.
Neptunus vero Cygni mortem dolens exoravit Apollinem, ut Paridis
sagittam in Achillem flecteret, qua ille periit. |
A. Zingerle, Leipzig 1884
Huic tum Priamus pater tamquam mortuo exsequias fecit una
cum filiis, excepto Paride, qui in Graeciam profectus Helenam rapuit.
Raptorem persecuti sunt bello Graeci, postquam Aulide, serpente quodam
in lapidem mutato, Dianam placare
conati sunt Iphigenia oblata, cui tamen dea substituit cervam. Troiani
cum fama adventum Graecorum cognovissent, armati eos expectarunt. Primo
congressu Cygnus, Neptuni filius, qui duritiam lapidis haberet neque ferro
vulnerari posset, ab Achille faucibus constrictis suffocatus et a Neptuno
patre in avem sui nominis est conversus. In convivio propter eam victoriam
instituto Nestor in memoriam revocavit Caenea a Neptuno et ipsum et invulnerabilem
factum et e femina in marem conversum ac deinde, in proelio Centaurorum
cum Lapithis cum arborum congerie obrutus esset, ab eodem deo in avem
transformatum; additur narratio de Periclymeno in aquilam mutato. Neptunus
vero Cygni mortem dolens postea exoravit Apollinem, ut Paridis sagittam
in Achillem flecteret, qua ille periit.
|