| G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI
ex G.Canteri novis lectionibus |
| Hinc Thraciae mulieres cum Orphea discerpsissent,
serpente, qui os eius petebat, in lapidem mutato, in arbores conversae
sunt a Baccho, qui, relicta ob interfectum vatem Thracia, in Phrygiam
se contulit, ubi Midas, cui pro Sileno restituto auri copiam fecit.
Cuius cum illum paeniteret, in Pactolo lautus arenas eius aureas
reddidit.
Postea Phoebus pro iniquo iudicio aures illi asininas tribuit. Quo
facto, Troiam profectus Apollo, Laomedontem muros Troianos exstruentem
adiuvit. Filiam eius Hesionem, saxo alligatam, liberavit Hercules,
coniugem autem duxit Telamon, quemadmodum Peleus Thetida transformem.
Is ad Ceycem postea profectus, Daedalionem in accipitrem, et lupum
in saxum conversum, partim intellexerat, partim ipse viderat. Sed
Ceyx in itinere ad oraculum Clarium suscepto periit naufragio. Accidit
deinde, ut Halcyone, marito post naufragium sub Morphei figura secundum
quietem conspecto, in halcyonen avem, simul et maritus, mutaretur.
Quos volantes cum animadvertissent quidam, Aesacum, Priami filium,
quondam in mergum, qui tum forte aderat, meminere transformatum.
|
A. Zingerle, Leipzig 1884
Talia canentem cum Thraciae mulieres discerpÂsissent, serpente,
qui caput eius petebat, in lapidem mutato, ipsae in arbores conversae
sunt a Baccho, qui relicta ob interÂfectum vatem Thracia in Phrygiam se
contulit ibique pro Sileno restituto Midam, qui optarat, ut quidquid contigisset
in aurum verteretur, voti compotem fecit. Cuius voti cum illum postea
paeniteret, eiusdem dei ope ab eo liberatus est et, cum iussus a deo in
Pactolo lavaretur, harenas eius fluminis aureas reddidit.
Eidem postea Phoebus propter iniquum de cantu iudicium aures asininas
dedit. Quo facto Troiam proÂfectus Apollo cum Neptuno Laomedontem muros
Troianos exstruentem adiuvit. Pactam vero mercedem cum Laomedon non solvisset,
Neptunus terram omnem in freti formam convertit. Filiam Laomedontis Hesionen
saxo alligatam libeÂravit Hercules, cuius socius Telamon eam coniugem
duxit; Peleus, Telamonis frater, prius iam duxerat Thetidem, multis licet
acceptis formis tandem victam. Is postea Trachinem ad Ceycem migravit
tum fratre Daedalione in accipitrem transformato afflictum. Apud illum
commoranti nuntiatur greges suos a lupo dilacerari; itaque placata
ab eo, quae illam cladem miserat, dea lupus in saxum mutatur. Quibus prodigiis
territus Ceyx ad Apollinis Clarii oraculum consulendum profectus est,
sed in itinere naufragio periit. Alcyone, uxor eius, marito naufrago,
qui ad litus eiectus erat, conÂspecto in alcyonen avem, sicuti etiam maritus,
mutata est. Quos cum aliquis volantes conspexisset, Aesacum, Priami filium,
meminit quondam simili modo in mergum, qui tum forte aderat, transformatum
esse.
|