| G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI
ex G.Canteri novis lectionibus |
| Minoi interim Megaram obsidenti Scylla, amore eius
capta, patriam cum crine Nisi patris purpureo prodit, sed spreta
ab illo, cum abeuntis navi inhaereret, in cirin avem, pater autem
in haliaeeton, mutantur. Reversus Minos in Cretam Minotaurum, opprobrium
generis sui, labyrintho Daedali arte posito, includit, et Atticis
pueris pascit, e quibus Theseus monstrum interficit, atque Ariadnen,
cuius ope ex labyrintho se expediverat, secum e patria ductam in
Dia insula reliquit, ubi eam Bacchus assumit, eiusque coronam inter
sidera collocat. Daedalus vero cum ex insula illa aufugere non posset,
alis inventis evolavit, sed Icarus post patrem volans submersus
est. Eius exsequias celebrantem vidit patrem, gaudiumque testata
est perdix, e Perdice aut Talo, ingenioso multarum rerum inventore,
quem Daedalus invidia motus ex arce Minervae praecipitem miserat,
transformata. Theseus interea cum celeberrimus iam esset, ad aprum
Calydonium tollendum vocatus est, quem Atalanta prima vulneravit,
Meleager autem interfecit, cuius mortem acceleravit Althaea mater,
combusto stipite fatali. Theseus ex ista venatione rediens ad Acheloum
devertitur et Echinades insulas conspicit, in quae Naiades erant
conversae. Quod ita fieri potuisse, negante Pirithoo, Lelex primum
Baucidis et Philemonis probat
exemplo, qui in arbores fuerint commutati, sicut domus eorum in
templum, ac pagus ipse in stagnum. Achelous deinde Protei et Mestrae,
Erisichthona, patrem fame furentem, alentia naturam transformem
addit. |
A. Zingerle, Leipzig 1884
Cum Minos interim Megaram obsideret, Scylla amore eius capta
patriam ei prodidit, abscisso fatali Nisi patris crine purpureo; sed spreta
a victore cum abeuntis navi inhaereret, in cirim avem mutata est, patre
iam ante in haliaeeton converso. Regressus in Cretam Minos Minotaurum,
opprobrium generis sui, labyrintho a Daedalo aedificato inclusit eique
comedendos obiecit, quos Athenienses pro tributo mittebant iuvenes: e
quibus Theseus monstrum interficit atque Ariadnen, Minois filiam, cuius
ope ex labyrintho sese expedierat, abductam in Dia insula relinquit, ubi
eam Bacchus assumit eiusque coronam inter sidera collocat. Daedalus vero
eum invitus in Creta retineretur, alis cereis inventis avolavit cum filio
Icaro, qui tamen alis solis aestu solutis in mare decidit illique mari
nomen dedit Icarium. Huius exsequias celebrantem patrem vidit et gavisa
est perdix e Perdice, Daedali sororis filio multarumque rerum inventore,
quem Daedalus invidia motus olim ex Acropoli praecipitaverat, transformata.
Theseus interea, cum magna iam eius esset fama, ad aprum Calydonium tollendum
et ipse advocatus est; quem aprum cum Atalanta Arcas primum vulnerasset,
Meleagros interfecit, qui praedam dedit Atalantae, quam amabat, atque
matris suae fratres, hunc honorem Atalantae rapientes, occidit. Quorum
caedem cum Meleagri mater audiÂvisset, fatalem stipitem in ignem coniecit,
quo comburente filius absens igne absumptus est. Theseus ex ista venatione
rediens cum Pirithoo amico ad Acheloum divertitur, ubi cum Echinadas insulas
e longinquo conspexisset, Achelous ei narÂrat eas olim nymphas fuisse
et in insulas esse mutatas. Quod fieri potuisse negante Pirithoo, Lelex
primum Philemonis et Baucidis comprobat exemplo, qui in arbores conversi
sint, sicut domus eorum in templum et pagus in stagnum. Achelous deinde
memorat Protei et Mestrae, quae Erysichthona patrem fame furentem variis
figuris acceptis aluerat, naturam variablem; se quoque potestatem habere
addit varias formas accipiendi.
|