| G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI
ex G.Canteri novis lectionibus |
| Orto deinde in nuptiis tumultu, <Perseus> Phineum,
qui sponsam sibi vindicabat, cum suis, et mox etiam Proetum et Polydecten
saxeos reddit.
Tum Pallas, quae hactenus Persei comes fuerat, eo relicto, in Heliconem
se confert, ut Hippocrenen inspiciat. Ibi narrant ei Musae, de Pyreneo
et Pieridibus in picas conversis, postquam cantu instituto hinc
de variis Deorum transformationibus in animalia, illinc de raptu
Proserpinae, de Cereris erroribus, de Cyanes in fontem, pueri cuiusdam
in stellionem, Ascalaphi in bubonem, Sirenum Proserpinam quaerentium,
in aves ex parte, Arethusae in latices, Lynci denique regis in lynca
mutationibus, atque Triptolemi agricultura inter se certaverant.
|
A. Zingerle, Leipzig 1884
Orto deinde in nuptiis eius, cum Phineus Andromedan ut sponsam
sibi vindicaret, inter Centauros ac Lapithas tumultu cruentissimaque caede,
Phineum eum multis suorum obtento Medusae capite saxeos reddidit;
mox etiam Proetum, patris fratrem, et Polydecten. Tum Pallas, quae hactenus
Persei comes fuerat, eo relicto in Helicona abiit, ut Hippocrenen, ungulae
Pegasi ictu ortam, inspiceret. Ibi Musae ei narrant, quo modo sumptis
alis Pyrenei vim effugerint, deinde de Pieridibus in picas conversis,
cum cantus certamine Pierides de variis deorum in animalia transformationibus,
ipsae alia carmina cecinissent: quae carmina Pallade rogante Calliope
repetit canitque, quo modo Proserpinam Pluto rapuerit et Cyane nympha,
cum raptori obstitisset, in fontem mutata sit; addidit praeterea Cererem,
cum filiam amissam quaereret, puerum. procacem in stellionem vertisse
et post longos errores, cum tandem a Cyane filiam in Sicilia raptam esse
accepisset, ibi omnes fruges et agros devastasse; mox, cum ex Arethusa
audivisset, a deo inferorum Proserpinam esse raptam, Ascalaphum, qui filiam
ieiunia solvisse prodiderat, ab ea in bubonem mutatum esse: quem ad modum
ante Sirenes, Proserpinae sociae, sed nulla sua culpa, inferiore parte
in aves conversae essent; Cereri, dolore tandem de amissa filia lenito,
in Siciliam reversae Arethusam transformationem suam in fontem narrasse.
Deinde deam Athenas vectam Triptolemo semina frugum dedisse et Lyncum,
Scytharum regem, qui huic illud munus invideret, in lyncem mutasse. His
igitur Musarum cantibus. spretis conviciisque
insuper additis Pierides iure in picas esse mutatas.
|