| G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI
ex G.Canteri novis lectionibus |
| Alcithoe tamen et sorores, constanter ea contemnentes,
ipsis diebus festis lanificio operam dabant, opusque levabant fabellis
enarrandis, de Pyramo et Thisbe, quorum sanguine moris niger color
additus, de Sole in Eurynomen verso, ut cum Leucothoe concumberet,
quam ob rem Clytie zelotypa in heliotropium mutata, denique de Hermaphrodito
et Salmacide in unum corpus concretis. Quo facto sorores ipsae in
vespertiliones, earumque telae in vitem transformatae sunt. Hac
de re cum Ino laetaretur, Iuno, et invidens et indignans, Furiam
ei misit, cuius veneno in insaniam versa cum Melicerta filio in
mare prosiluit; sed, Venere intercedente, ambo facti sunt Dii marini.
Quos dum comites Sidoniae pro mortuis deplorant, in saxa et volucres
mutantur. Cadmus quoque, hac calamitate commotus, relictis Thebis,
in Illyriam cum uxore profectus est, ubi uterque anguineam formam
accepit. Solus ergo restabat de Bacchi contemptoribus Acrisius,
avus Persei, qui Gorgonis caput amputavit, e cuius guttis, in terram
delapsis, angues exorti sunt; et Atlantem in montem, virgasque post
Andromedam liberatam in curalia convertit, Andromedam autem uxorem
duxit. |
A. Zingerle, Leipzig 1884
Alcithoe tamen et ceterae Minyeides ipsis diebus festis
solae dei cultum etiamtum aversatae lanificio operam dabant opusque levabant
fabellis narrandis, de Pyramo et Thisbe, quorum miserrima morte moris
niger color additus esset; de Sole, ut Leucothoen amplecteretur, in Eurynomen
matrem eius converso ac de Clytie nympha, quae amorem illum prodiderat,
in heliotropium mutata; de Daphnide in saxum verso. de mutato sexu Sithonis,
de Celmi in adamantem transformatio, de Curetibus ab imbre natis, de Croco
et Smilace in flores versis, denique de Hermaphrodito et Salmacide in
unum corpus concretis. Quo facto Minyeides ipsis his narrationibus intentae
in vespertiliones et telae earum in vites transformatae sunt. Qua re cum
Ino laetaretur, Iuno, et invidens et indignata, Furiam ei et Athamanti
coniugi immisit, cuius veneno ad furorem concitati sunt, in quo Athamas
Learchum filium, leonem eum esse putans, misere occidit, Ino autem cum
Melicerta filio in mare prosiluit; sed ambo, ipsa et filius, Venere intercedente
dii marini facti sunt. Quos dum comites Sidoniae pro mortuis deplorant,
aliae in saxa, aliae in volucres mutantur. Cadmus ipse, multis calamitatibus
vexatus, Thebis relictis in Illyriam cum uxore profectus est, ubi uterque
formam anguineam accepit. Solus igitur de Bacchi contemptoribus restabat
Acrisius, cuius nepos, Perseus, Gorgonis Medusae caput amputavit (e cuius
guttis in terram delapsis angues nati sunt) et ope capitis Medusaei Atlantem
in montem convertit atque inde digressus Andromedan ad scopulum religatam
monstroque marino expositam liberavit (qua occasione virgae in curalia
conversae sunt) eamque uxorem duxit.
|