| G.E.Gierig, Lipsiae (sumptu E.B. Schwickerti) MDCCCXXI
ex G.Canteri novis lectionibus |
| Filiam amissam Agenor Cadmum iubet investigare. Quod
dum ille facit, in Boeotia e dentibus draconis occisi satis enascuntur
homines, quibuscum ille deinde Thebas condidit. Huic non omnino
felici luctuosa primum fuit Actaeonis nepotis in cervum mutati dilanatio;
quae vero Iunoni, cum Semelen pellicem, Cadmi filiam, ut omnem Agenoris
domum, odisset, grata fuit. Ideoque ad ipsam facie Beroes accedens,
dolo effecit, ut illa Iovis fulminibus combureretur. Dum Bacchus,
e Semeles flagrantis utero servatus, in terris nutritur, Iupiter
cum Iunone disputans, utra sit Venus suavior, Tiresiam adhibet arbitrum,
quandoquidem sexum utrumque fuerat expertus. Is, lata contra Iunonem
sententia, ab illa quidem visu privatus, a Iove autem vaticinandi
sententiam consecutus est. Primum eius oraculum in Narcisso comprobatum
fuit, qui cum puellas omnes, inter quas et Echo prae amoris impatientia
in vocem fuerat conversa, contempsisset; sui ipsius tandem amore
contabescens, flos est factus sui nominis. Pentheus tamen vatem
hunc irridebat; quamquam et ipsi fata futura praedicebat, quibus
mox eventus constitit. Nam cum orgia celebrarentur, ille Bacchum,
sub persona famuli sacrorum latentem, postquam Tyrrhenos nautas
in Delphinos esse transformatos ab eodem cognoverat, in vincula
coniecit;
ob quod facinus a Bacchis est discerptus. Id quod magnam apud omnes
fidem sacris conciliavit. |
A. Zingerle, Leipzig 1884
Filiam amissam Agenor Cadmum filium suum investigare iussit,
quam cum ille non repperisset, in Boeotia consedit, ubi satis e dentibus
ab ipso occisi draconis nati sunt homines, quibuscum deinde Thebas condidit.
Neque tamen ab omni parte Cadmus felix fuit; nam primum deploravit miserrimam
Actaeonis nepotis mortem, in cervum mutati. Qua re Iuno laetata est, totam
Agenoris domum exosa, cum iam Iovis erga Europam amore esset offensa;
ad quam animi offensam nova accessit, cum Semele, Cadmi soror, ab love
concepisset. Ideoque Iuno sumpta Beroes nutricis figura eam adiit doloque
effecit, ut illa Iovis fulmine combureretur. Infans autem Bacchus e Semeles
flagrantis utero servatus dum in India a nymphis educatur, a Iove forte
cum Iunone de re quadam iocosa altercante Tiresias Thebanus, qui olim
e femina in marem conversus erat, arbiter adhibetur. Is lata contra Iunonem
sententia ab ea quidem visu privatur, sed a Iove vaticinandi arte donatur.
Ac primum eius vaticinium in Narcisso probatum est, qui cum puellas omnes,
in quibus Echo, quae repulsae impatientia in vocem conversa erat, contempsisset,
sui tandem ipsius amore contabuit atque in florem sui nominis mutatus
est. Pentheus tamen, rex Thebanorum, vatem enim spernebat, quamquam et
ipsi fata futura vaticinatus erat, quod vaticinium et ipsum mox evenit.
Nam cum Bacchi orgia celebrarentur, Pentheus deum contemnens Thebanos
cultu prohibuit eumque, cum ei, sub persona famuli sacrorum latens, Tyrrhenos
nautas ab deo illo in delphinos esse transformatos narrasset, in vincula
coniecit:
ob quod facinus in monte Cithaerone a Bacchis ipsaque matre est discerptus.
Haec igitur res summam apud omnes Bacchi sacris venerationem conciliavit.
|