Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis. |
Bona Barbarella Kübel, bone Christophore Glenz, boni collegae pristini, boni collegae posteri, boni ceteri, qui adestis! Iam diu factum est, cum a me ipso post tempus longum muneris huic scholae vale dicendum erat. Hodie iterum duo collegae, quibus illo tempore munus nonnullos annos obeundum erat, dimittuntur. Tamen memoria mea horum hominum amabilium tam viva est tamquam heri reliquissem. Altera, domina Kübel, semper eleganter ab imis unguibus usque ad summum verticem vestita erat, ac si in via ad expositionem artificiorum esset, alter contra dominus Glenz plerumque segniter commodeque, ac si actionem subsicivam vel manifestationem athleticam peteret. Ea plerumque autocineto lusorio vehebat, ille vel autoraeda longa vel vel ferrevia vel birota vel "per pedes apostolorum" procedebat. Ea ruri in villa cum horto, quamvis non "ovum rusticum", ille, quamvis naturalitatis amans, medio in oppido habitabat. Ea ferias in regionibus meridianis, ille in septentrionalibus potissimum diligebat. Et in signo quoque zodiaci inter se differebant, ea enim in signo librae, ille in sagittarii natus est. Nihilominus in hac re consentiebant, quod diverso in modo magistri prosperrimi erant. A discipulis, quos ea scientissime linguam Francogallicam docuit quosque ille sensibillime in artes mutas introduxit, probabantur A parentibus, quorum optationes et quaestiones intra et extra tempus muneris tractare debebant, magni aestimabantur. Ab administratione scholae, quam praeter officium muneris adiuvabant, valde laudabantur. Praecipue gratia collegarum florebant, quibuscum non modo una opus faciebant, sed etiam iocabantur atque dies festos agebant. Iucundissimum autem signum successus utrumque etiam nunc alacrem et strenuum videri puto. Sed ego neque mulctratim laudes in eam effundere nequede splendore, quem ille undique fundit, dicere in animo habeo.(Ceterum nomen "Glenz" decima quarta reformatione orthographiae facta "Glänz" scribitur, quippe quod ex verbo "Glanz" (splendor) repetatur). Sed ego de eo, quod secretum huius successus sit, paulum cogitare malo. Nisi me fallit animus, collegae ipsi in invitatione "ad convivium ante discessum conventumque gratum" sententiola significaverunt: "In tranquillitate vis est." Primo adspectu haec sententia ad musculos, quorum viri robusti bis tantum quantum mulieris tenerae sunt, pertinere videtur. Re vera autem hodie in omnibus professionibus a mulieribus eadem, si non plus quae a viris postula- bantur.In professione quoque magistri - verberatione abolita - ut in omnibus fere professionibus alia vis vel potius vires atque musculorum opus est.( Si dominam Kübel iure quodam verbo Anglo-Theo- disco "Powerfrau" appellamus, haudquaquam eam hominem robustissimo tantum corpore praeditum velut Schwarzenegger imitari volumus). Multo magis vires ingenii, nervorum, voluntatis, benvolentiaeque, praecipue "amoris paedagogici " optatae sunt, quibus omnia adversa per multos annos perferri et superari possunt. Iam Immanuel Kant, ille philosophus ante ducentos annos intellexit: "Educatio omnium, quae homi- nibus mandata sunt, difficillima est." Ubinam gentium tranquillitas tam necessaria est, quam contra discipulos discipulasque, istos homines quasi naturatiler turbulentos et seditiosos, qui id potissimum spectant - interdum parentibus insciis adiuvantibus - ut magistras magistrosque eos erudire conantes perturbent?
Non casu et fortuito est, quod verbum scholae e Graeco ortum et tranquillitatem ipsam et locum vel aedificium et effectum tranquillitatis, i.e opus ingenii significat. Quomodo haec schola vel tranquillitas collegarum fuerit, exemplis duobus explicare velim. Domina Kübel, consultationem disciplinae gradus inferioris, cuius directrix inter alia est, dirigit. Magistri, magistrae, parentes,discipuli, sententias differentes proferunt neque finem facere possunt. Tandem domina Kuebel - quasi polus tranquillus in fuga manifestationum - verbum petit et argumenta omnium risu complexa sententiam ferre iubet. Brevissime consultatio finita est, omnesque animum colligunt et contenti domum redeunt. Tranquillitatem Christophori Glenz paulo diversam esse opinor. Aliquando, cum forte cum eo classem sextam docente de proiecto communi colloqui debui, tranquillitas eius mihi - cum grano salis - "tranquillitas in oculo typhonis" visa est. Nam dum loquimur atque discipuli commoti sine ullo intervalloconsilium ab eo petunt, is aequam mentem servans et semper ridens non modo mecum loquitur sed etiam omnibus discipulis auxilium optatum dat. Nonnumquam collegae adiutores - videlicet paedagogicos - in rebus adversis se praestiterunt - homonymum Sanctum Christophorum - dies memoriae 25. Iulius -vel homonymam Sanctam Barabaram - dies memoriae 4. December- sequentes, qui opininone catholica ut adiutores homines ex miseriis eripiunt. Antiquitus usitatum est, ut orator in fine talis orationis pensionariae vel pensionario optat, ut tandem " in otium bene meritum" se conferat. Haec optatio sane prioribus temporibus sapiens erat, cum homines viginti aut triginta annis antea quam hodie moriebantur, ut pauci aetatem dimissionis asseque- rentur et pauciores transgrederentur. His autem temporibus, cum pensionarii post dimissionem quindecim vel viginti vel plus annos vivere licet, sadicus modo vel homo imperitus collegae hoc optat. Nam aliter ac heros aut heroida in fabula ficta pensionarius aut pensionaria vacationem munerum assecutus nihil agens feliciter usque ad supremum vitae diem vivere non potest. "Qui requiescit, robigine corripitur", vox populi dicit. Quamvis pensionarius primo vacatione ut feriis sempiternis, quibus nullae regulae valeant, fruatur, tamen ei in perpetuum talis vita non placebit. Alii domicilium hortumque in ordinem redigunt et mulctras florum colunt. Alii vestigia Christophori Columbi sequentes photographa splendidissima faciunt. Aliis liberi atque nepotes curae sunt. Alii oblectationi adhuc neglectae vel novae aut muneri honorario operam dant. Quidquid eligitis, boni collegae, res gravissima vobis est, aliquid habere vel potius facere, quod et bene potestis et libenter vultis. Quomodo quisque faciat, sui scilicet ipsius est. Mihi quidem in otium me collaturo cognitio gerontoiatrarum ex usu fuit, qui vitam monasterialem excutientes repperunt et monachas et monachos plerumque bona valetudine pergrandes natu fieri, quia, ut opinabantur, usque ad finem vitam ad regulam institutam et penso aetati apto occupati agebant. Die hodierno numerus collegarum posterioribus annis dimissorum multo maior viginti erit. Qui, nisi aliis occupationibus vel morbis senii prohibentur,secundo quoque mense convenire solent, ut de temporibus prioribus, praesentibus futuris colloquantur. Salvete ergo in circulo mortuorum - sit venia verbi! - dimissorum collegarum!