Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

Oratio pro Dietero S., collega hodie dimittendo

 

Bone Dieter, boni collegae, boni ceteri, qui adestis!

Quis…?
Quis, ut discipulos ad disportum aquaticum excitet, in pyelo Rhenum flumen transnatat?
Quis nocte imtempesta, ut genti apium domicilium in clave scholastico creet, murum aedificii publici perterit?
Quis asinum, ut ad magnum iter praeparet, scalas ecclesiae descendere docet?
Si liber - "libri Guiness cumolorum" similis - insignissimarum rationum docendi esset, tu, bone D., principem locum in eo obtineres.Sed cum timeam, ne hic liber nobis ad Kalendas Graecas exspectandus sit, hodie ultima occasione utar, ut collegis ex vita tua magistri, even-tuum plena, pauca, quoad una cognovi, referam.

"Etiam animalia modo homines sunt"

Observator quoque parum diligens te paene infinite animalia amare: Amas non aliter ululam ululantem ac hyaenum ridentem, corvum crocinentem ac megapteram novoangliae canentem, lumbricum lubricum ac aprum saetosum, ranam coaxantem ac tritonem mutuum.
Paulo magis quam feras pecudes tuas domesticas amas, quibus non modo pabulum et tutelam das, sed quas concreaturas tractas. Itaque te iure nominari potes vel "qui cum ove saltat" vel
"qui asino insusurrat" vel "qui gallinas intellegit,sed maxime "apium magister" in te convenit.
Nonnullae quidem ferae aliter ac tu de amore animantium sentiunt, cum pecudes tuas ita amant, ut eas potissimum comedere velint.
Ita sorices lepidi et alio tempore utilissimi apes tuas libentissime cibum hibernum edunt. Item
vulpes et aves rapaces – naturales ferarum debilium aegrotarumque medici fame vaxatae im-petum in volatile domesticum praedam facilem putantes faciunt.
Tum fierio potest, ut limen quoque tuae tolerationis transeatur et illae in flagranti deprehen-sae a Museo Koenig effertae in clave biologice "superstites" sint: ad discipularum dicipulo-rumque commodum atque utilitatem: "Alterius gaudium, alterius dolor"


"Velut si pars tui esset."

Hic nos miramur talem naturae amantem, qui manibus suis quam instrumentis electricis labo-rare, qui sacco dormitorio sub divo quam in lecto deversorii pernoctare, qui pedibus per Saha-ram migrare quam eam in interrete Google Earth auxiliante spectare malit, eum hominem, dico, simultate quadam cum technica miramur?
Eo magis primo adspectu eius amoremn immo vero animi ardorem autobirotae miramur. Cum te, bone D., ante viginti annos primum cum autobirota tua -a pedibus usque ad verticem veste autobirotaria velatum- diluculo in area stativa ante disciplinam incipiendam conspexi, vix perspicere potui, ubi tu finem haberes et birota initium caperet, " velut si pars tui esset."
Tum mihi in mentem cecidit, quod nuper in "libro cultuali" Roberti M. Pirsig "Zen et ars
birotae curandae" legeram: "Birota, cui operam das, tu ipse es. Machina, quae "illic foris" esse et persona, quae "hic intra" esse videtur, re vera duae res non sunt."
Graeci veteres dixissent: Ut olim Pallas Athena cum plena armatura ex capite patris Iovis prosiluit, ita tu una cum autobirota plena armatura in lucem mundi natus esse videris.


"Contra insaniam cottidianam"

In Germania discipuli ad scholam eunt, quam si ad medicum dentarium ire deberent.Hic magistri inimici sunt, et discendi cupidi habentur homines, quos honor vexat.." (R. Kahl)
Ni mirum! Nam studia PISANA ad lucem protulerunt in Germania hodie quoque praecipue eam rationem discendi paulum efficacem adhiberi, quem paedagogi "disciplinam frontalem"
vel "rationem interrogantem explicantemque", critici autem iocose "rationem leporis pascha-lis" nominant: Magister scientias suas occultat, quae discipulis ad quaestiones ("didacticas"!)
magistri repondentibus reperiendae sunt. Ei discipuli, qui, quae magister significaverit, perspiciunt, bene proficiunt, reliqui intereunt.
Quicumque te medium in discipulis laetis semel vidit, id in te haudquaquam congruentem esse cognovit. Discipuli tui de discendo anxii non sunt. Non modo libenter diciplinam re-gularem frequentant, sed etiam sua sponte in circulis cooperatoribus, proiectionibus et sollemnibus extra diciplinam regularem versantur.
Nam te auctore unusquisque discipulus diciplina biologica pro ingenio suo non modo scien-tiam a sensibus sevocatum de bestiis plantisque pariebat, sed etiam ad usum transferebat. Ita in horto scholari arbores pomiferas plantavit, fossam lumbricorum effodi lacumque amphi-biorum condidit. Nonnulli discipuli insuper vere apiarii facti sunt, qui et favos fabricaverunt et mel de favis exprsserunt et producta apium (mel, cereos, propolim) vendiderunt: Non scho-lae, sed (etiam) vitae discebant.
Fieri non poterat, quin huic sententiae obtemperans cum custodibus "sanctae" rationis scholarum qui ante PISAM scholas Germanicas optimas totius orbis terraum putantes ab tua "paedagogia iocosa" valde abhorrerent, non raro confligeres.
Nihilominus putavisti: "Equus me calcat", cum isti post viginti annos "subito" te docuerunt apes, cum discipulis periculo magno essent, a praedio scholari removendi esse.Equus albus, ut ita dicam, officinalis incaute hinnivit, scilicet nesciens, quanti peccati apud "iudicium novis-simum (Pisanum") rationem redditurum esset.
Utique apes, quae discipulis maximum gaudium atque scholae summam laudem paraverunt, scholam reliquerunt et in prato Rhenano – nimirum! - libentissime accepti sunt. Tu autem, bone D., non primum deliberabas: "Quid contra insaniam cottidianam faciam?"
"Ego quidem aliqando abero"
Bene accidit, ut tum exemplo Americano "annus sabbaticus" magistrorum introduceretur.Ali-quamdiu meditatus novo asino nomine "Pero" empto peregrinationem sacram ad illum San-tiago de Compostela facere constituisti.
Non minus qudem quam decem miliones periegetes atque (120 000) peregrinantes eo quot-annis veniunt - illi scilicet autocineto aut alio vehiculo automatario, hi plerumque pe-dibus, nonnulli equo vel birota, pauci etiam sella rotali. Sed qui umquam tandem praeter te cum asi-no LX chiligrammis sarcinis onerato iter trium milium chiliometrorum emessus eo advenit?
Adhuc admiror, quomodo nivem altam in Pyrenaeis, pluviam perpetuam in Hispania, reditum ineffabilem aliosque labores absolveris, ut tum quasi "novus homo" plane "relaxatus" reliquos annos muneris perficeres.

"Per funem incedebam…"
Per funem incedebam
Animo laeto et mente hilari:
Quid tum accidit? Nescio.
Annis conspectus mutatus est:
In ponticulo angusto non bene itur.
Omni gradu mihi animus cadit:
Per funem incedo.
- mihi quidem via aliqua videbatur-
In via bona sum!
Egone crevi? Viane peribat?
Tamen "large" angusta ista via!
Num id quoque via est?
Ea tamen via non est!
Quando in naso iacebo?
(Robert Gernhardt, 1937 – 2006, Funambulus)

Nos quidem, qui te tam diu in fune incedere vidimus, hodie laetamur et allevati sumus, quod ultime de eo fune "paedagogico" descendisti, in quo nos magistrae magistrique inter scholam vitamque, officium voluntatemque, discipulos infantesque, parentes directoremque vel direc-tricem haesitantes totum tempus muneris usque ad dimissionem incedimus.
Nos tibi optamus, ut in posterum quoque in via solida ab ipsius tua sententia numquam dis-cedas:: "Sum(m), ergo bi(e)n."

 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Neulat"
Literatur:
zu "Neulat"
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker
zvab

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker
zvab

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker
zvab

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker
zvab

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker
zvab

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker
zvab

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker
zvab

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker
zvab

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker
zvab

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker
zvab

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker
zvab

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker
zvab

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker
zvab

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker
zvab

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker
zvab

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker
zvab

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker
zvab

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker
zvab

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker
zvab

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker
zvab

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker
zvab

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker
zvab

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker
zvab

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker
zvab

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker
zvab

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker
zvab

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker
zvab

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker
zvab

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker
zvab


[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | Landkarten | Beta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2024 - /forst/f040_orationes.php - Letzte Aktualisierung: 30.07.2021 - 14:57