Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

De hortulo monasteriali ad gymnasium H. istituto

 

"Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem, quem formaverat... Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum. (Genesis – Vulgata- 2,8.15) Discipulas discipulosque, qui me auctore anno MCMLXXXV initium horti fecerunt, paradisum biblicum Adami et Evae nequaquam imitari voluisse perspicuum est. Voluerunt tamen antiquissimum Occidentis hortum assimilare, qui nono saeculo Augiae, in insula Lacus Brigantini, florebat. Illius horti, quamvis iam pridern deletus sit, maximam notitiam habemus. Walahfridus enim Strabo (vel Strabus), theologus idemque poeta clarissimus, eum tanti aestimabat, ut et ipse coleret et carmine longo pingeret. In tabula prope aedem cathedralem affixa lingua Theodisca legitur: "Hoc loco Walahfridus Strabo, abbas Augiensis (804 - 849), carmen hortensium HORTULUM de herbulario rnonasterii insulani fecit. HORTULUS prima memoria de cultura hortorum in Germania est. Viginti tres herbae salutares, culinariae, topiariae, quae adhuc hortos locupletant, CCCCXLIV versibus descriptae sunt." Quis umquam arbitraretur fore, ut id carmen, quod Strabus Grimaldo amico, abbati conoebii St. Galli, dedicavit, vicesimo quoque saeculo legeretur? "Pro captu lectoris habent sua fata libelli."(Teentius Maurus). Longum sane est, hoc fatum per undecim saecula persequi. Walahfridus profecto eo opusculo ad »renovationem Carolinam » qua fundamenta "Occidentis Christiani" iacta sunt, conferebat. - Illis temporibus monasteria et ipsae scholae ad liberos erudiendos aut renovatae aut novae conditae sunt. Nimirum ergo est, quod homines, qui a monachis educati essent, ab eis non modo scientiam, sed etiam usum hortorum accipiebant. Quamobrem eorum horti, qui adhuc "rustici" nominantur, per multa saecula monasterialium similes erant. . Viri docti hortulum Strabi iam in "Forma seu idea totius monasterii in membrana efformata", quae nunc in bibliotheca St. Galli propalam collocatur, praeformatum esse ostendunt. Ibi quattuor diversi horti inveniuntur: - primus hortus holitorius, in quo duodeviginti genera holerum nascuntur, - secundus pomarium vel arbustum, duodeviginti arborum pomiferarum genera complectens, inter quas crux erecta est ("Hanc circum iaceant defuncta cadavera fratrum” ascribitur); - - - - tertius hortus intra claustrum situs, cuius in medio savina, i.e. species quaedam iuniperi, gignitur, - quartus herbularius, in quo herbae salutares proveniunt. Herbulario Strabonis hortulus et magnitudine et specie et herbis simillimus est. Hortulus noster in postica parte locorum scholasticorum inter occasum solis et septentriones iacet, ubi stirpes per totum fere diem sole utuntur. Hortum ab oriente parte ingressus ad occi- dentem quadraginta, ad septentriones triginta pedes ire potes. Per totum vagatus eum viginti quatttuor areolas, quae tres pedes in latitudinem, duodecim aut novem aut sex in longitudinem patent, complecti intellegas, Areolae autem, ut undique commode tractentur, singulae viis caespite non remoto separantur. Walahfrido hortulus solum curandus, nobis autem " ab ovo usque od malos" omnia facienda erant. Insuper natura soli, quia argillosum et luteum erat, iniquissima esse videbatur. Nihilominus viribus unitis opus suscipere coepimus. Hoc quidem nobis solacio erat, quod "Augia Felix" quoque, priusquam Pirminius anno DCCXXIV monasterium condidit et insulam habitabilem reddidit, "nihil continebat nisis silvas obscuras, dumeta spinosa paludesque." Primo totum locum dimessi caespitem, ubi areae formandae essent, revellimus, tum palis terram convertimus, deinde glaebas rastris fregimus fractasgue pectinibus levavimus. Postremo ubertatis soli augendae causa herbas radicibus nitrogenium colligentes velut lupinos, fabas, trifolium sevimus. In lexico Latino recenti scriptum legimus: "Hortus est locus maceria aut saepe clausus, quomodo ab incursu hominum pecudumque munitur." Ergo nostrae areae saepiendae erant. Cum Strabi hortus inter muros monasterii situs saepimento careret, nos ad alios hortos antiquos finximus. - A tribus partibus vacerram, quam iam Varro, auctor Romanus, in libris rerum rusticarum memoravit, a parte aversa maceriam aedificare constituimus.Bene accidit, ut "vacerra venatoria", hoc est saepes lignea, quae transversis asseribus continetur, a magistratu hortensi nobis donaretur. Quam dissolutam in vacerrae speciem commutavimus. Inferiori vacerrae saepem ferream maculis parvis ad cuniculos prohibendos affiximus.. Vacerra perfecta maceria nobis exstruenda erat. Deliberantes, unde lapides peteremus, moenia antiqua Bonnae in urbe effossa esse forte audivimus. Multis telephonematis colloquiisque cum magistratu urbano habitis tandem impetravimus, ut nobis autocarrum lapidum plenum apportaretur, quibus maceriam aedificavimus.. Postremo post maceriam fossa ducta fruticesque positi sunt. Sic spectator in memoriam murorum monasterialium reducitur, simul receptaculum avium aliorumque animantium factum est. Omnes areolae parvis viis adeuntur. Praeterea unam latam viam inter externas areas buxo cinctas et vacerram fecimus, qua circa totum hortum ambulari potest. Ob id fossa unum pedem alta et tres pedes lata facta est, terra e fossa remota areae altiores fiebant, fossa ipso cortice arborum secta completa est Herbae in hortulo Walahfridi natae a nobis in quinque genera dividuntur, primum herbarum medicinis idonearum velut salvia, rufa, absinthium, feniculum, secundum holerum velut radix, pepo, cucurbita, tertium condimentorum velut menta, apium, cerefolium, quartum, qui tum sane salutares herbae ducebantur, florum hortorum velut lilium et glodiola, ex fruticibus rosa solo invenitur. Hae omnes praeter paucas, quae propter caelum arduum apud nos non proveniunt, in hortulo nostro satae sunt. Amos Comenius, praeclarus ille paedagogus in libro, qui inscribitur : "Orbis sensualium pictus" anno MDCLVIII scripsit: "Schola est officina, in qua novelli animi ad virtutem for-mantur." Virtutis formandae causa iam plus viginti annos antea poposcerat, ut omnis schola hortum institueret," quo liberi in arboribus floribus herbis videndis oculos poscere possent." Post eum multi paedogogi hortos ad scholas condendos curaverunt - varia proposita tenentes: sive ut discipuli motu corporali valetudinem corroborarent, sive ut stirpibus herbisque observandis scientias herbarias augerent, sive ut - temporibus duris - holeribus pomisque colendis ad suum magistrorumque victum aliquid conferrent. Nostra quidem aetate naturam, quippe quae in perpetuum interitura sit, in hortos revocare ibique ei refugium praebere debemus. In idoneo exemplo indagando fieri non poterat, quin postremo hortis monasteriorum occurreremus, quorum primus ille Walahfridi Strabonis est. Cum hortus, ut ait poeta, "natura atque ars" sit, semper et naturae et artis particeps est. Ex eo "hortulus" ut forma artificio-sissima, ita cultura et herbis naturalissima est. Ita proverbium vetus confirmatur:"Ut quisque est naturae amantissimus ita diligentissime hortum colit." Interea hortulus a multis discipulis et parentibus et magistris laudatus et probatus est. Summam autem laudem anno MCMLXXXIX consecutus est. Discipuli enim, qui hortulum creaverant, "diei oecologico", qui a.d. VIII Id. Iun. Bonnae habitus est, interfuerunt. Secundum sententiam "Tutela naturae incipit ante ianuam" quattuordecim ex CLXX scholis, quae petiverant, a ministro invitatae atque praemio ornatae sunt. Pridie a Secunda Televisione Theodisca parva pellicula de nostro hortulo monasteriali emissa erat. "Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis Vivat! Crescat! Floreat!

 

Assimulare : nachbauen – Augia : Reichenau : lacus Brigantinus : Bodensee – pingere : beschreiben – herbularius : Gärtchen - herbae culinariae : Küchenkräuter - herbae topiariae : Zierpflanzen – memoria : Kunde, Nachricht - abbas : Abt – locupletare : bereichern - con-oebium : (großes) Kloster – pro captu lectoris : je nach Verständnis des Lesers - renovatio Carolina : Karolingische Renaissance – hortus holitorius : Gemüsegarten - pomarium : Obst-garten . arbustum :Baumgarten - hortus holitorius : Gemüsegarten – defunctus : tot – savina : Sadebaum – iuniperus : Wacholder – posticus : hinten (befindlich) - areola : Beetchen - caespes : Rasen(Stück) – argillosus : tonig – luteus : lehmig – dumetum spinosum : Dorn-strauch _ revellere : aufreißen - pala : Spaten - convertere : umgraben – glaeba : (Erd-) Scholle - rastrum : Hacke(Karst) – pecto : Rechen (Harke) - nitrogenium : Stickstoff - faba : Bohne – trifolium : Klee - maceria : Mauer – saepes : Zaun - vacerra : Staketenzaun – vacerra venatoria : Jägerzaun - asser : Latte : macula : Masche – cuniculus : Kaninchen - telephonema : Telefonat - autocarrunm : Auto (Lastwagen) – cortex : Rinde – salvia : Salbei – ruta : Wein-)Raute – absinthium : Wermut – feniculum . Fenchel – radix : Rettich, Radieschen – pepo : Melone – cucurbitea : Kürbis - condimentum : Gewürz(pflanze) - menta : Minze – apium : Sellerie – cerefoliuzm : Kerbel - officina : Werkstatt - novellus : jung - corroborare : festigen, stärken – indagare : suchen , forschen nach - tutela naturae : Naturschutz - Secundas Televisio Theodisca : Zweites Deutsches Fernsehen (ZDF) - pellicula : Film – emittere : ausstrahlen

 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Neulat"
Literatur:
zu "Neulat"
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker
zvab

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker
zvab

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker
zvab

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker
zvab

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker
zvab

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker
zvab

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker
zvab

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker
zvab

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker
zvab

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker
zvab

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker
zvab

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker
zvab

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker
zvab

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker
zvab

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker
zvab

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker
zvab

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker
zvab

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker
zvab

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker
zvab

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker
zvab

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker
zvab

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker
zvab

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker
zvab

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker
zvab

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker
zvab

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker
zvab

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker
zvab

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker
zvab

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker
zvab


[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2024 - /forst/f038_hortul.php - Letzte Aktualisierung: 30.07.2021 - 14:57