Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

Laudatio doctricis T. collegae hodie dimittendae

 

"Laborem longinquum gravemque dimittere semper plus triste quam laetum est." Cui haec sententia, quam Friedericus Schiller in epistula anno 1796 ad Goethe amicum missa scripsit, melius convenit quam tibi, domina doctrix T., quam hodie valere dicere iubemus? Tristissime videlicet tibi ipsi est, postquam plura decennia multum in docendo profecisti, nunc in otium traduci, et id quidem propter ius officiale paene inhumanum sine ullo transitu. Sed nos quoque a te "relicti", sive discipuli discipulaque, sive referendarii referendariaeque sive collegae seminarii studiosorum Bonnensis gymnasiique Hardtberg, imprimis autem magistri magistraque religionem evangelicam aut catholicam docentes, tibi ab omnibus negotiis scholasticis recedendum esse valde dolemus. Nescio quomodo magistrae magistrique, dum officiis suis satisfaciunt, omnino non vel parum laudari soleant. Ita iam Christianus Gryphius, filius illius Andreae Gryphii, in collectione carminum, quae "Silvac poeticac" inscribitur, anno 1698° hoc questus est: "Magister, qui nunc (id est dum docet) gratiam meritam postulat, nivem nigrum quaerito et corvos albos capitol" Itaque tempus maximum est, ut nunc non modo paucis verbis vitam tuam, praecipue quoad ad professionem magistrae pertinet, respiciamus, sed etiam tibi gratias agamus. Donum natalicium quasi antecaptum a.d.XIII KaI. lan. a. 1937° Regiomontanii, in oppido Borussiae orientalis, nata infantiam et iuventutem potissmum Tubingae Bonnaeque egisti. Familia et consanguinitate maxima parte e medicinis constantibus condicio vitae tuae ipsius praestituta esse videbatur, Tamen gymnasium "Clara Schumann" Bonnae frequentans amor tuus linguae Theodiscae et mathematicorum emersit. Maius etiam studium religionis tibi curae fuit, quod theologis clarissimis "ecclesiae profitentis" ut Gollwitzer et Iwand cognitis auctum est. Quae cum ita essent, sollicito animo ‚medicinam eiuravisti et disciplinis, quas maxime amabas, rebus Germanicis, theologiae et primo etiam mathematicis studere coepisti. Examine primo facto venisti in eam cogitationem te ad doctricis gradus promoveri. Commentationis tuae doctoralis titulus "simplex" et "popularis" fuit: "Historia narrationum Synopticarum receptione Christi in caelum - tempore ante concilium Nicaenum sub adspectu rationis manifestationis Dei et historiae explanatarum." Doctrix theologica futura studium Hebraicum et homileticum supplevisti; praeterea adlata cathedrae archaeologiae Christianae fuisti, quam professor Dinkler, apud quem doctoravisti, praeter Novum testamentum obtinebat. Tum demum tibi temperare non potuisti, quin ipsa magistra in schola doceres. Nam, ut pro-verbium vetus corrigam "Non universitati, sed scholae discimus.” Primum anno 1969 Solingen in oppidm delata iam ipso anno Bonnam revertisti, ut gymnasio exaedificando interesses, quod tribus annis ante sub nomine "gymnasium publicum Duisdorf duo" conditum etiam tum in tuguriis ad "von-Witzleben-stratam” in "Aula fringillarum " collocatum erat. Linguam Theodiscam, religionem evangelicam, mathematica docens totam fere historiam huius gymnasii una videbas -anno 1970 in aedificium recens ad "Gauß-stratam” situm migrare atque nomen "gymnasium urbanum Hardtberg cum parte bilinguali" accipere - anno 1973° primos discipulos disciputasque abiturire, - anno 1977 aulam athleticam magnam exstrui, quae quidem decem annis post vi incendii deletam anno 1990° restitueretur, -anno scholastico 1996°/1977° denique omnes gymnasii Hardtberg amantes viris unitis stultis politicis gymnasium in scholam generalem integratam commutare conantibus non frustra resistere. Nescio an in "exsecrando anno septimo" esset, ut Februario anno 1976 opus scholasticum coerceres, ut ductrix disciplinae Germanicae fieres. Nihilominus etiam "serva duorum dominorum" te collegam,qua melior esse vix poterat, semper praestabas. Permultas enim virtutes diversas coniungis, quibus consensum atque aequationem curavisti. Es enim perdocta, non autem tibi placens, ad rem pertinens, non autem nihil sentiens, nullo egens, non autem commune opus aspernans, saepe iudicans, non autem damnans, diligens, non autem rerum minutarum, voce Mentoris monens, non autem voce Stentoris vituperans, libenter docens, non autem nova discere nolens. Hoc modo quattuor partes honestatis, sapientiam, fortitudinem, moderationem, iustitiam abunde perfecisti. Talem hominm scholam rclinquere omnibus triste esse apparet. Quod ad nos collegas attinet, speramus gymnasium Hardtberg hoc saxo primo abrupto non omnino collapsurum esse. Quod ad te, bona domina T., attinet - tot discipulis eruditis, tot referendariis excultis tot collegis adiutis - illud Gertrudis Stein permutem: "Rosa est rosa est rosa est rosa": "Paedagoga est paedagoga est paedagoga est paedagoga." ltaque tibi optamus, ut non modo privatis oblectationibus velut fabulis Romanensibus legendis vel cibis delicatis coquendis vel museis picturarum visitandis delectaris, sed etiam alicui muneri paedagogico vel religioso-paedagogico te incumbas. Bona Domina T., tibi et de discipulis et de referendariis et de collegis simul meritae multas gratias agimus atque ex animo in futurum exoptamus verbis Ciceronis "quodcumque faustum, felix fortunatumque est". Scripsit Eberhard For(e)st(a), collega tua per multos annos Bonnae a. d. IV KaI. lul. A. D, MM.


 

Doctrix : Doktorin – multumn proficere : erfolgreich sein - in otium traduci : in den Ruhe-stand versezt werden - Regiomontanum : Königsberg - Borussia orientalis : Ostpreußen – praestituere : vorzeichnen – emergere : sichtbar werden - ecclesia profitens : "Bekennende Kirche" (im 3.Reich) – consanguinitas : Verwandschaft - sollicito animo : schwerern Herzens - eiurare : abschwören – res germanicae : Germanistik - ad doctoris (doctricis) gradus promovere : promovieren – commentatio doctoralis : Doktorarbeit – receptio Christi in caelum : Verklärung Christi – manifestatio Dei : Offenbarung - supplere : nachholen –studium homileticum : Prdigtlehre(studium) - adlata : Assistentin - cathedra :Lehrstuhl - doctorare : den Doktor machen – deferri : verschlagen werden - exaedificare : aufbauen - tugurium : Baracke – collocari : unterbringen - una videre : mtierleben – pars lingualis : zweisprachiger Zweig – aula athletica : Sporthalle – vis incendii : Brandstiftung – schola generalis integrata : (integrierte) Gesamtschule - exsecranduus annus septimus : das verflixte 7. Jahr - ductrix : Leiterin - aequatio : Ausgleich - sibi placens : eingebildet – ad rem pertinens : sachlich – nihil sentiens – unsensibel – nullo egens : selbständig – diligens rerum minutarum : pedantisch – partes honestatis : Kardinaltugenden – saxum primum : Urgestein – oblectatio : Hobby – fabula Romanensis : Roman – ex animo : von Herzen

 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Neulat"
Literatur:
zu "Neulat"
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker
zvab

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker
zvab

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker
zvab

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker
zvab

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker
zvab

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker
zvab

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker
zvab

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker
zvab

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker
zvab

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker
zvab

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker
zvab

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker
zvab

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker
zvab

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker
zvab

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker
zvab

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker
zvab

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker
zvab

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker
zvab

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker
zvab

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker
zvab

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker
zvab

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker
zvab

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker
zvab

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker
zvab

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker
zvab

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker
zvab

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker
zvab

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker
zvab

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker
zvab


[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2024 - /forst/f029_doctric.php - Letzte Aktualisierung: 30.07.2021 - 14:57