top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst


 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

Oratio Marci Molitoris abeuntis.

 

Bone Marce Molitor, boni collegae, boni ceteri, qui adestis! Multae causae mehercule sunt, cur de te, Marce Molitor, die missionis orationes habeantur. Egomet duabus de causis admotus sum.Una est, quod te, quippe qui novem annos prisco gymnasio humanistico nomine Beetboven fructus sis, orationibus Latine habitis valde delectari afiirmavisti; altera, quod tu omnium collegarum diutissme mihi notus es. Cum ipse anno1966 post referendariatum studiorum assessor Troisdorpium veni, tu iam aderas, postea, cum ad hoc gymnasium transii, tu iterum iam aderas,et nunc tempore muneris triginta septem fere annos expleto, nos relicturus tu iterum ibi es, quo me venturum esse demum spero. Sed antea mihi breviter tempus a te in schola exactum respicere liceat. Bone Marce, ut homo vere paedagogjcus multis et diversis munerihus functus es. Paucorum autem, quod valde doleo, adumbrandorum occasio mihi est. Homo scientiam tradens verbum Euripidis semper secutus esse videris "Adulescenti scientias contemnenti tempus praeteritum occultum manet idemque futuro mortuus est.».. Ita factum est, ut innumerabilia genera discentiun, cognitionem multiplicem et subtilem historiae linguaeque Anglicae doceres. Ut id, quod volebas, consequereris saepe officio censoris fungi debebas. Tu autem satis non habebas opera scholaria et pensa domestica et testa, sed etiam - sicut censor Romanus - mores clientium tuorum censere atque corrigere conabaris ltaque severitate Catonis Superioris ut ordo scholasticus ab omnibus observaretur, curabas. Nonnumquam tibi visus es vox clanlantis in deserto, sed mihi crede nobis collegis et directrici gratissimum faciebas. « Ordo », ut aiunt, »dimidium vitae est » -. »Et alterurn dimidium? » -« Scilicet educatio.Ita non dubito, quin tu Marco Twain assentiaris, qui ironice scilicet scripsit: »Educatio cuncta est Malum persicun aliquando amaygdala fuit et brassica oleracea botrytis nihil aliud nisi caput brassicae academice educatae est." Discipulos docendo et censcndo et educando bonum officialem te praestitisti. Quid dico unum officalem? Immo vero multorum officialium muneribus functus es. Accedebant enim ad ea, quae memoravi, multa alia munera. In operibus vel clausuris scholasticis, in discipulorum vicissitudinibus, praecipue in cursibus classium, unde, suspicor, honestum nomen "ducem cirri argentei” accepisti, quasi officialis custodialis fuisti. In conferentiis disciplinariis iustitialem vel criminalem te praestiti. In dispensatione oecono-mica facienda te officio fiscalis fungi opus erat. Diversissima autem negotia officialis administravisti, quae tu omnia fere explevisti. Fuisti et classis magister et adiutor superioris et coordinator medii gradus, insuper nonnumquam directrice aliquid addiscendi causa absente tota,ut ita dicam, logistica scholaria tua fuerunt. Nobis quidem collegis iucundissimum fuit, quantum laborem quantamque iustitiam ultimo anno adhibuisti, ut disciplina collegarum absentium expleretur Officiali optimo semper, quae magistratus praefectus vult, cognoscendum est.Itaque tu, cum ceteri collegae meridie aedificium scholae fugientibus similes relinquere solebant, ut tandem libris legendis aut chartis corrigendis otio fruerentur, tu ibidem remanebas, quin etiam reve-niebas, ut novissima decreta edictaque legeres. Praeter haec omnia eas partes, quas collega agebas, praetermittero nolo. Quo magis aetate processisti, eo magis virtutes tuae humanae apparuerunt, inter quas hilaritas Rhenania, quae non modo in carnevario in conspeetum venit, eminet. Nihilominus te typicum Borussum quam Rhenanum vel potius Borussum Rheanum appellare malim: Omnes enim virtutes, quas memoravi; velut industria, ordo, diligentia, officium, responsabilitas illum officialem ornabant, qui pro rege Borussiae, qui ipse primus minister civitatis esse vellet, se laborare grato animo confitebatur. Hodie gubernio localis nostram navem scholarem hoc tempore, quod bene acccidit, in aquis tranquillioribus versantem descendit. Nostris quidem relictis multae quaestiones remanent :. Quis umquam tantum temporis etiam diebus Saturni Solisque in schola morabitur ? Cuius aspectu non modo puellulae tenerae sed etiam iuvenes feroces subito disciplinae scholasticae recordati de birotis descendent pedibusque ire pergent? Cui collegae concilio magistrorum convocato aures praebebunt, ut postrema opera ministrae scholaris interpretanda comperiant? Quem omnia ad docendum necessaria manibus secum portantem ad conclave scholare prope-rare videbimus? Quocum tam iucundas et hilarias congressiones sive tempore carnevario sive ante ferias habebimus? Nescimus, sed te nobis valde defuturunt esse scimus. Bone Marce, fortasse non omnes te semper amavisse quin etiam nonnullos timuisse non ignoras. At neminem tibi propter merita in scholam nostram, quae paulum explanare conatus sum, gratiam et laudem negare posse mihi persuasum est. Itaque nos omnes tibi optamus, ut verbis Ciceronis utar, "quodcumque.faustum,, felix fortunatuumque est." -
Composuit Eberhardus Forest, tuus per multos annos et Troisdorpii et Bonnae collega. Bonnae, a. d. XVI. Kal. lul. MIM -
 
 
Missino : Verabschiedung - homo vere paedagogicus : Vollblutpädagoge – adumbrare : umreissen, skizzieren - opus scholare : Klassenarbeit - pensum domesticum : Hausaufgahe – directrix : Direktorin - gratissimuni facere : einen (sehr) großen Gefallen tun - malus persi-cus : Pfirsich – amygdala : Mandel - brassica oleracea botrytis : Rosenkohl - caput brassicae: Kohlkopf – officialis : Beamter - discipulorum vicissitudo : Schüleraustausch – «dux cirri argentei » : « Häuptling Silberlocke » - officialis. custodialis : Aufsichtsbeamter - iustitialis Justiz- - fiscalis : Finanz- - adiutor : Berater - addiscere aliquid : sich in irgendetwas fortbilden – logistica : Logistik (Versorgungswesen) – disciplina : Unterricht - charta : Heft - decreta edictaque: Verfügungen und Erlasse – responsabilitas : Verantwortungsgefühl- laborare pro rege Borussiae : travailler paar le roi de Prusse (berühmter Spruch) - gubernio localis : Lotse (Anspielung auf eine Karikatur im "Simplicissimus", auf der Bismarck das « Schiff » Preußen/Deutschland wie ein Lotse verlässt) - conclave scholare : Klassenraum
 
 
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
bottom