Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
Quomodo animalia dividantur Animalia antiquitus ab hominibus in duo genera dividuntur: bona et mala: bona amamus, quod pulchra et utilia, mala odimus, quod foeda, nocentia periculosa putamus. Iam scriptores "librorum sacrorum" tineam, serpentem, lupum plerasque bestias rapaces fastidiunt; praedicant columbam, ovem, bovem ceterasque pecudes domesticas. Insectorum plurima genera in odio sunt - exceptis scilicet apibus et formicis (silvestribus), quippe quae industriae exempla esse dicantur. Quare vespae malae putentur Nerno fere est, qui vespas, illa e gilvo nigricantia insecta, deformes vel foedas iudicet. E contrario viri et feminae, quibus "petiolus (vel cinctus) vespae" est, in maxima admiratione sunt. At noxiae et periculosae habentur. Cum aestate placentis vel tortis vel potionibus dulci-bus fruimur, vespae ligurritum advolare solent. Fugare eas conantes nonnumquam pungimur. Actis diiurnis comperimus vespam quoque mortis hominum causam esse, sive quia auto-raedarius insectum arcens contra arborem vectus est, sive quia homo allergicus punctus est. Tamen, qui vespas noxissimas atque periculosissimas esse putat, affectus est opinione praeiudicata, quam opinionem quasi hereditate accepit Prioribus temporibus vespidae ubique inveniebantur. Homines, qui eas depellere earumque nidos fumigare volebant, saepissime pungebantur. Itaque natura cupidissimae aggrediendi esse existimabantur. Nimirum ergo est, quod Aristophanes (445 -385 a. Chr.n.)) comoediam, qua cives Athenienses litis et rixae .cupidi ludificabantur, "sphekes" (id est Latine "vespas") inscripsit quodque Gjergji Fishta, poeta Albanicus (1871 - 1940) saturas, quibus rem publicam acerrime insectabatur, "Vespas Parnasi" (1907) nominavit. Adhuc quoque Vindobonae, in capite Austriae, quater per singulos annos periodicum criticum, cui nomen est "nidus vesparum", editur. Nonnulli populi antiqui ut Aegypti et Israelites hoc proprium insectorum ad suam utilitatem convertebant. Multis bellis examina vesparum in vasis fictilibus conclusa in hostes iactabant, ut eis metum atque terrorern inicerent. "Et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos (scil. hostes) paulatim exterminarent" in Vulgata (Sapientia 12,8) scriptum legimus (Confer «Exodus” 23,28 et « Deuteronomium »7,20, ubi idem de crabronibus!). Tempora mutantur. - Plurimae quidem species vespidarum etiam nunc exsistunt, sed nonnullae praecipue earum, quae nidos pendentes aedificant, et crabrones mox interierint, nisi falsis opinionibus eas persequi desinamus. Me quoque istas opiniones praeiudicatas secutum esse, dum hoc anno tandem meliora doctus sum, confiteor. Quae ipse expertus sum Die quodam Aprilis magnam vespam per hortum volare et sub podium disparere vidi. Ibi inter trabes globulum e papyro cano factum, quod eius nidus erat, pendebat. Quid facerem? — Si nidum parvulum statim sustulissem, vespa vel rectius regina vesparum alio loco novum aedificare potuisset. Sin autem vespas operarias excludi et nidum magis magisque crescere sinerem, timendum esset, ne nos in solario morantes turbaremur. Tota familia advocata nidum delendum non esse censuit. Posterioribus diebus nihil fieri videbatur. Iam reginam clam avolavisse vel mortuam esse (quod quidem saepe accidit) suspicabamur, cum filia subito "haud secus quam pestifero sidere ictus" in villam properavit et "Vespae, ecce multae vespae" exclamavit. Ad solarium egredientes re vera complures vespas e globulo prorepere et paulo post avolare vidimus. Reversae ubique vagabantur, ut, quod primo non perspeximus, nidum amplificarent exaedificarentque. Unde materiam ad aedificandum (scil. papyrum) apportaverant? Egomet persuasum habui ab acervo composti apportari, ubi praeter horti culinaeque reliquias papyyrus et charta crassa compostantur. Sed postquam ibi nullas vespas invenimus, a nido avolantes observare temptavimus. Inde aliae celeriter in aerem altum evanescebant, aliae ad trabem tecti volabant, ut mandibulis particulas lignei abroderent. E ligno manso et glutinosa saliva mixto chartam (papyrum) ad nidum fabricandurn conficiebant. (Propter hanc facultatem, quae iis multo ante homines erat, "vespae chartariae" nominantur). Dum globulus paulatim in globum convertitur, habitatores eius in aliis quoque negotiis videbamus. Pars insecta parva velut muscas, tabanas, culices captabat, quae suboli edenda dabat, pars nectar et mel in floribus colligebat, quibus se ceterasque adultas pascebat. In talibus occupationibus vespae totam fere aestatem consumebant. Nos; quidem in solario morantes easque observentes numquam pungebamur vel onerabamur.Iam Iulio vesparum numerus non nihil minuebatur, medio Augusto nidus totus vacuus erat. (Onerarias et masculinas vespas, cum penum facere non possint, hoc ipso anno interituras esse, reginas autem alicubi occultas per hiemem dormituras esse, ut proximo vere nova examina conderent, certum erat). Nidum desertum cultro acuto desecui. Deinde partem aversam, qua trabi affixus erat., aperui, ut interiora in conspectum darentur.Ibi quattuor favi per transversum pendebant, quorum utra- que pars centenis cellis sexangulis composita erat. Plurimae cellae quinque, nonnullae septem millimetra latae erant. In his reginae növae, in illis onerariae et masculinae vespae adoleve- rant. Perpaucae cellae albis operculis clausae erant; quae nymphas (fame absumptas) continebant. Velamentum quidem nidi ex infirmo, sed favi ex firmiore papyro factum erat. Quomodo recte erga vespas nos geramus Longum est omnia. quae ego ipse aut alii de vespis experti sumus, commernorare. "Sapienti sat!" Vespae nobis magis prosunt quam obsunt; neque periculosae neque molestae sunt - dummodo recte nos geramus, hoc est naturam earum respiciamus. Imprimis curandum est, ne insecta potionibus cibisque dulcibus el carne aperte relictis alliciantur Sin autem insectum ex (sub)ordine aculeatorum velul apis, bombus, vespa, crabro tibi appropinquaverit, illi Horatii pareas: "Aequam mememto rebus in arduis servare mentem...!" (Carmina II, 3,1). Nam quiescentem, quem neque praedam, neque hostem habeant, insecta pungere non solent. Etiam vespa punctus nequaquam in summo periculo es. Indocti quidem adhuc dicunt: "Tria puncta crabronis (aut vespae) hominem, septem equum necant. Re vera mures quoque tria aut septem puncta supervixisse iam pridem probatum est.Hominibus utrum quinquaginta an centum an quingenti an mille ictus mortiferi sint, viri docti disputant. Loco puncto, ne tumidus fiat, dimidium cepae vel folias rumicis acetosae vel sambuci vel vehementlus tumescenti formentum frigidum imponas! Periculosum sine ulla dubitatione est, si quis in collum aut linguam punctus est, si in eo est, ut spiritus intercludatur. Maxime videlicet allergicis attendum est, qui, cum puncti sint, remedium aptum sumere aut etiam in valetudinario curari necesse est. Vespas ab hominibus caveri opus est.Nihilominus non impugnandae, sed respiciendae et tuendae sunt. Ita nidi pendentes numquam delendi sunt. Aedificantur enim vespis - plerumque dolichovespulis saxonicis - qui usque rarescunt. Quam speciem omnino non periculosam vel molestam esse (quod dulcia spernat) ipse expertus sum. Sin autem nidus iniqissimo loco pendet, a protectore naturae amoveatur, ut in silvam transponatur. Siphonarii. qui insecta materiis chemicis necent, nisi nidus in cubiculo aut alio loco inopportunissimo est, non arcessantur. (Tales nidi vespulis germanicis vel vulgaribus plerumque aedificantur) Qui hortulum possidet, loco aprico vespis nidos praeparare potest. In caveis habitantibus lagenas in terram infodiat, solis viventibus foramina in truncum vel palum aridum terebret. Hoc modo in serium vertitur, quod iam in libris divinis scriptum legimus. ‘Et vidit Deus, quod esset bonum... Benedixitque eis, dicens Crescite multiplicamini! (Genesis 1, 21)