top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst


 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

DE TINEA IN AURE

 

lam in libris sacris tineae in inimicissimis hominum referuntur. Cum erucae earum vestimentis et nutrimentis hominum se alant, saepe in comparationibus ad designandam destructionis et corruptionis causam commemorantur, velut in evangelio Lucae (12,33), ubi lesus auditores monet: "Facite vobis ... thesaurum non deficientem in caelo; quo fur non appropiat neque tinea corrumpit!" Equidem nuper aliam partem non minus molestam tineae cognovi, de qua nunc per ordinem narrare velim. Feriis aestivis, quas cum uxore Constantiae ad lacum Brigantinum agere soleo, hoc anno primum ludicris sollemnibus, quae quotannis caelo sereno in scaena subdiali Brigantii celebrantur, interesse volebam. Serenitate caeli post nonnullos dies pluvios reddita drama musicale "Porgy and Bess‘”actum iri speravimus. lam nos ad spectaculum videndum praeparaveramus, cum subito aliquid accidit, quod in eo erat, ut omnes rationes nostras conturbaret. Mihi enim cum uxore conclave deversorii relinquenti de improviso, priusquam caput avertere potui, per fenestram apertam tinea in aurem laevam volavit Aliquamdiu insectum ex aure excutere frustra conatus auxilium a domina deversorii petivi. Quae primum bacillum byssi, deinde siphonum ad placentas ornandas apportavit, quibus viribus unitis papilionem ex aure removere temptavimus, Postremo medicum domesticum telephonice petere voluit, qui, cum dies iam in vesperum vergeret, non iam petendus erat. Interea tinea perpetuo ita volitabat, ut facultas mea audiendi valde impediretur. Nihilominus tesseris aditus magna pecunia iam emptis Brigantium proficisci constituimus. Per totam viam insectum sine ulla intermissione alas agitare non desistebat. Simulatque autem omnibus sedibus occupatis drama agi coepit, statim quievit. Quid acciderat? - Tineane clam evolaverat an subito vires exhauserat; an magnitudine musicae, qua aliquando Orpheus omnia animalia fascinaverat, acquieverat? Ignorabam ignoraremque. Mortua sane non erat. Ubi enim spectatores drama finito plaudere coeperunt, ea quoque denuo se movere coepit. Etiam in domum vectione saepius alas agitabat. Sed postquam cubitum ieram, per totam noctem somnum meum non conturbabat. Mane eodem tempore atque ego experrecta est paulumque volitavit. Cum extremus dies feriarum esset, paucas horas Constantiae morati domum revecti sumus. Insequente tempore insectum tam raro se movit, ut mox defatigatione moriturum esse putarem. Postridie denuo res necopinata mihi accidit. Mortuam, ut existimavi, tineam tubulo mammato ex aure eluturus vehementer alas agitare sensi. Statim medicum auricularem conveni. Hic fortunam meam adversam audiens aurem inspexit, forcipem cepit, in aurem immisit et aliquid volitans protraxit. Dum bestiolam mihi sociisque operis monstrat,” Hic" inquit, "maleficus est: De plodia interpunctella vel tineola bisselliela agi videtur." Interroganti mihi, unde id sciret, haec fere respondit: "Compertum non habeo. Nam multae species in tinaeidarum familia numerantur, quarum nomina nemo memoria tenere potest." His verbis magnum librun evolvit et legit: "Ephestia elutella, ephestia cautella, ephe- stia kuehniella, hepialmus humili, diurnea fagella, philopotamus variegatus.Quae species difficiles ad distinguendum sunt." "Nihilominus suspicionem certam habeo, quia eae, quas nominavi, longe frequentissimae sunt. - Compertum quidem habeo "nostrum" papilionem masculum esse; feminae enim volare vix possunt et plerumque in occultum se abdunt, ut vel in vestimentis vel in nutrmentis ova deponant."Tum fenestram aperuit et tineam in libertatemn vindicavit. Mihi autem particulam telae depuratae unguento antibiotico medefactam in aurem immisit, quia tympanum paulum inflammatum erat. Postridie tela remota iniucundae rei mihi nihil nisi memoria relinquebatur.



 
tinea: Motte - libri sacri: heilige Schrift, Bibel - eruca : Raupe - appropiare = appropinquare - inimicissimus: ärgster Feind - feriae aestivae: Sommerferien - ludicrum sollemne : Festspiel - scaena subdialis: Freilichttheater - drama musicale: Musical - serenitas caeli redditur: der Himmel heitert auf - conclave: Zimmer - rationes conturbare: Pläne zunichte machen - deversorium : Unterkunft, Pension - excutere: herausschütteln - sipho: Spritze - bacillus byssi: Wattestäbchen - placenta: Kuchen - papilio :Falter - dies in vesperum vergit: es wird Abend - tessera aditus : Eintrittskarte - volitare = alas agitare : flattern - acquiescere: sich beruhigen - vectio : Fahrt - expergiscere: aufwachen - revehi : zurückfahren - tubulus mammatus : Dusche, Brause - forceps : Zange - eluere: herausspülen - medicus auricularis: Ohrenarzt - maleficus: Übeltäter - plodia interpunctella: Dörrobstmotte - tineola bisselliel(l)la: Kleider-motte - compertum habere: genau wissen - evolvere: aufschlagen - tinaeidae: (Familie der) Mottenartige(n) - ephestia elutella: Speicher-, Kakaomotte - ephestia cautella: tropische Speichermotte - ephestia kuehniella : Mehlmotte - hepialmus humili Hopfenmotte - diurnea fagella: Buchenmotte - philopotamus variegatus: Bac wassermotte - ova deponere: Eier ablegen - particula: Stückchen - tela depurata: Verbandmull - tympanum: Trommelfell - madefacere: tränken, eintauchen - inflammari: sich entzünden
 
 
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
bottom