top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst


 

sagsin.jpg (1095 Byte)

sagdex.jpg (1082 Byte)

 

 
 

DE MOTU TERRAE RHENANAE

 
 

 

 

I

Carolus Darwinus (Charles Darwin), cum Februario anno 1835° motum terrae Chiliensem, quo quinque milia hominum necata et duo oppida deleta sunt, expertus esset, in diario haec scripsit: “Motu terrae nostrae coniunctiones veterrimae subito delentur; infra pedes nostros terra, imago soliditatis, sicut crusta super liquorem mota est; una secunda ratio nostra miro modo labefacta est, quemadmodum aliquot horis, quibus nobiscum cogitamus, fieri non potuisset.“ Quae Darwinus cogitaverit, etiam nunc valere, multi Rhenani nuper ipsi experti sunt. Itaque ego, quippe cum in Rhenania habitem, nonnulla de ea re disserere mihi proposui. De motu terrae Rhinbacensis Feriis paschalibus filia adulta domi relicta cum uxore ad lacum Brigantinum me recreabam. Paucos dies morati iam ientaculum ultimum sumpturi eramus, cum forte radiophonum expeditum est. “Hic est statio radiophonica Germaniae Meridianae, primum programma. Hodie est dies lunae, 14. m. April. (anno 1992°), hora octava. Nuntios referimus. Superiore nocte in Germania terra mota est.Hora tertia minuta vicesima impulsus terrae Rhenaniam par- tesque Nederlandiae qui decem secundes quassit. Medium quassationis Roermondi fuit, ex oppidis Germanis praecipue Heinsberg afflictum est. Damna pro magnitudine motus, qui 5,6 puncta scalae Richterianae assecutus est, parva sunt; una anus defectione cordis mortua est, pauci homines laesi sunt.“ “Nonne vos Rhenani estis?“ diversores nobiscum ad mensam sedentes nos interrogaverunt. “Ita est, habitamus Rhinbaci, sed ibi nihil accidisse credo ...“ Quae vix dixeram, cum domina deversorii intravit et “Dornina aut domine Foresta“ inquit, “ad telephonum, quaeso, veni, filia tecum colloqui vult.“ - “Quid hoc sibi vult? Utrum avia vetus gravi morbo affecta est an fur in domum nostram penetravit“ Haec mecum animo volutans ad telephonum properavi, concham auditoriam prehendi prensaque nomen meum dixi. Statim filia loqui coepit. “Ego quidem valeo, sed haec nox terribilissima fuit. Ego putavi totam terrarum interituram esse.“ - “Omnia, quaeso, ex ordine narra!“ eam interpellavi. “Heri, cum amicas in taberna convenissem, pervesperi domum reverti. Itaque post mediam noctem somnum cepi. Postquam paucas horas dormivi, subito fragore quodem leni e somno excitata sum. Statim lampadem electrjcam in mensula cubiculnnia positam accendi. Eo ipso tempore totam villam ultro citroque vehementer labare sensi.- Primo me somniare, deinde nimium vinum bibisse, tum calefectionem gasalem nuper in cella institutam displosisse, postrerno bellum atomicum inceptum esse arbitrata sum. Sed cum minime exspectarem, de terribili re actum erat. Perterrita tarnen somnum repetere non poteram: propterea ad fenestram me contuli, foras spectatum. Inde omnes villas illuminatas incolasque in viam bitumine obductam exisse vidi ... Hoc die mane radiophonia terrae motum in Rhenania factum esse nuntiav!t.“ De diversis hominum reactionibus Domum quam celerrime reversi villam nostram nulla parte afflictam esse vidimus. Proximi vicini motum similiter atque filia experti sunt. Neque tremor eis trepidationem iniecit, cum iam in laponia cognovissent. Expergefacti exspectaverunt, dum motus finitus esset et nihil afflictum esse rati somnum repetiverunt. Alii autem simulac domus labare coeperunt, vestibus nocturnis induti foras excurrerunt, dum omnia quieta essent, neque reliquam noctem dormire ausi sunt. Nonnuli homines, qui, utpote Germani sint, e Russia immigraverant et ad hoc tempus in barachjs habitabant, timuerunt, ne domicilia autocarris in Russiam reportarentur, Fuerunt. quoque, qui ne somno quidem excitati sint, sive quod gravius dormire solebant, sive quod se somniare putabant. Cum nemini ahiquid gravius accidisset, alii de aliis casibus narraverunt: Picturas humum lapsas esse, vasa vitrea et libros e repositoriis apertis cecidisse, arenationem de muris desolutam esse, muros rimas egisse, neque ullum aedificium vitium fecisse.  

II

De praesensione animalium
Narratum quoque est multa animalia domestica mirifice egisse: Complures horas ante tremorern inquietata aut se occultavisse (ut. felides et canes) aut (ut aves) in caveis ultro citroque volavisse, cuniculos solos nihil sensisse videri. Hic mihi in mentem venit. ille motus terrae, quo (die 29. februarii. anno 1960) Agadir, in oppido Maurusiae, duodecim milia hominum interierunt. Unum diem ante centeni mercatores cum asinis eo convenerant. Sub vesperum asini commoti perturbatique sunt. Postquam possessores eos frustra baculis castigaverunt, ex oppido abduxerunt. Primis horis matutinis terribilis tremor totam oppidi regionem antiqui delevit. Mercatores autem ab animalibus veniam petiverunt. Praesensionem futurorum vel longinquorum motuum terrae etiam hominibus quibusdarn esse parapsychologi opinantur. Cuius exemplum Eckermann (Colloquiaum Goethe, Vimariae 1918, tom. 1, p. 59 sq.) affert. Die 13° m. Nov. anno 1823° se in senem quendam incidisse, qui sibi haec rettulisset: Ante quadraginta annos Goetheum, cuius cubicularius ipse tum esset, aliquando nocte e somno excitatum se vocavisse et ad verbum dixisse: “Motum terrae aut hoc momento habemus aut mox habebimus.” Paucis diebus post nuntiatum esse eodem tempore, quo Goethe dixisset, Messinam, urbem in Sicilia sitam, concussione vasta vexatam esse.
De explicationibus religiosis et philosophicis
Antiquitus homines, cur motus terrae fierent et quomodo orerentur, explanare conabantur. In fabulis religionum naturalium, quae veterrimas hominum cogitationes continent, animali cuidam sive serpenti, sive elephanto, sive draconi sive testudini in media terra habitanti totus globus ferendus est. Id cum salit vel se vertit vel cum alio pugnat, efficit,ut terra moveatur. . Homines, qui motum iure portentum malum putent, auctorem eius victimis, saltationibus aliisque, caerimoniis religiosis sedare temptant. In religionibus biblicis, id est Iudaea, Christiana, Islamica motus terrae ad Dei actiones revocantur (vide lob 9,6; 26,11; Isaias 13,13; Matthaeus 27,54; 28,2; Actus Apostolorum 16,26). Imprimis signa sunt iudicio postremo antecedentia. Ita in Apocalypsi Iohannis 11,13: “Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit; et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem milia; et .reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo caeli.“ (cfr. 6,12 et 8,5). Simile apud Islamos scriptum legimus. In undecentesima sura, quae “de motu terrae“ (Arabice : Al-zilzal) nominatur, invenitur: “Cum terra movebitur, illo die homines provenient, ut operae eorum eis exhibeantur.“ Primi philosophi Graeci motus terrae quattuor initiis rerum ex plicare studebant. Thales Milesius (625—545) terram, velut navem in oceano natantem, si tempestas aestuaret, labefieri putavit. Archelaos (quinto a. Chr. n. saeculo) ventos in terram interiorem sugi suctosque certis locis maximo terrae pondere exprimi dixit. Simillima autem theoriae hodiernae explicatio Anaximinis (585—524) est, qui terram saxis collidentibus tremere opinatus est. Nonnulli scientifici quin etiam ad Anaxagoragis (500-428) theoriam redeunt. llli persuasum erat ignem, primum elementum, qui in media terra arderet, vaporem callidum efficere, qui in ascendendo terram labefaceret.
De origine investigationis scientificae
Qui primus motus terrae scientificiter investigaverit, adhuc in controversia est. Alii putant Robertum Mallet, ingeniarium Hibernicum fuisse, qui tremorem Neapolitanum anno 1857° descripserit, alii Ernst Rebeur -Paschwitz vel Aemilium (Emil) Wiechert, physicos Germanos, anno 1889° vel 1904° hanc scientiam fundavisse affirmant. Nonnulli autem Sinensem quendam nomine Choko, qui secundo saeculo a. Chr. n. vixerit, vel Chang Heng, qui anno 133 a. Chr. n. seismocopum invenisse fertur, auctorem ducunt. .(Mirandum sane non esset, quoniam Sinenses multas et magnas res velut porcellam, chartam, pulverem pyrium, culturam bombycum, pontem pendulum, mechanismum transmissionis, medicinam et quae sunt generis eiusdem multo ante Europaeos invenisse certum est.)
 
III
De hodierna investigatione
His temporibus motus terrae hoc fere modo explicari solent: Globus terraqueus ex cornpluribus et diversis partibus vel potius stratis alio super aliud sito constat. Summa terrae cutis, quae crusta nominatur, quinquaginta aut octoginta chiliometra crassa est. Infra crustam est terrae pallium, quod 2900 chiliometra in crassitudinem patet. Intimae globi partes sunt nucleus exterior et interior 2200 aut 1200 chiliometra patentes. Praeter crustam tota terra, maxime autem intima, ubi quinque milia graduum Celsianorum sunt, liquida et fervidissima est. Quae cum ita sint, crusta iam ante aliquoties centena milia annorum in ingentes glaebas (continentales) velut Eurasianam, Africanam, Pacificam, Antarcticarn diffracta est, quae ex eo tempore - sicut naves mari - liquido terrae pallio innatant. Nonagenae centesimae omnium tremorum tectonici sunt, qui oriuntur, cum glaebae vehementer e loco motae concussu colliduntur. Itaque plurimi et maximi motus circa mare Pacificum et secundurn montes complicatos ab Alpibus usque ad Imaum pertinentes oriuntur, ubi glaebae terrestres aliae alias tangunt. In Europa praecipue vallis Rheni, qui olim solo collapso ortus est, in periculo tremorum est Septenis centesimis tremorum vulcani causae sunt. Reliquorum, qui cavis collapsis fiunt, saepe quoque homines auctores sunt, sive bombas atomicas ignescunt, sive carboriem fossilem vel lignitem fodiunt sive magnos lacus structiles aedificant. (In Tadschikistan, ubi decem milliarda metrorum cubicorum aquae coacervantur, cottidie complures tremores nascuntur). Vehementiam motuuu, quae in superficie super oriendi loco maxima est, scienitifici diversis scalis metiuntur, plerumque Mercalliana aut plerumque Richteriana. Mercalliana scala, quam Giuseppe Mercalli anno 1902° instituit, a zero usque ad duodecim patens magnitudinem damnorum significat. Richteriana autem, quam Carolus Franciscus (Charles Francis) Richter 1935° commentus est, magnitudinem energiae indicat: cuius mensura a zero incipiens ratione logarithmica itainitur, ul proximus numerus decemplicem gravitatem indicet. Hac scala iam tremores 8,6 gradus assecuti sunt. Terra semper magis minusve contremit. Instrumentis scientifici quotannis plura quam decies centena milia tremorum metiri, sensibus autem homines mediocri ingenio centum quinquaginta milia modo sentire solent.. Quorum duo plures quam octo, centum septuaginta minimum septem, nongenti minimum quinque gradus scalae Richterianae sequuntur. Quantae et hominum et rerum amissiones effici possint, ex hoc conspectu paucorum terrae motuum apparet.
Annu numerus(Scalae Richt.) locus numerus mortuorum res deletae ae
1356 ? Basilea/Helvetia ? tota fere urbs
1755 ? Lisbona/Lusitania 30000 -60000 tres quartae urbis
1835 ? Concepcio/Santiago 5000 magnae partes urbis
Chila
1857 ? Tocyo/Iaponia 100000 tota urbs
1906 8,3 San Francisco 1000 regio tabernarum
1923 8,3 Tocyo/Iaponia 140000 675000 aedificia
1950 8,6 Assam/India 1000000 70 oppida
1960 ? Agadir/Marusia 12000 magnae veteri
oppidi partes
1992 5,6 Rhgenania 1 (anus) pauca damna
aedificiorum
 
IV
De motu Olisiponensi (Lisbonensi)
Festo omnium sanctoruzn anno 1755° Olisipo (vel Lisbona), caput Lusitaniae, tribus terrae pulsibus concussa maximam partem deleta est. Numerus hominum necatorum, quorum plurimi in triginta ecclesiis rebus divinis interfuerant, triginta vel sexaginta milium fuit Hic casus calamitosus non quidem maximus, ut supra demonstravimus, sed omnium maximi momenti fuit. Finitus enim “optimismus“ saeculi eruditi, quem G. W.Leibnitius (1646 -1716), illud ingenium ad omnia factum, condiderat atque C. Wolff (1675-1754), admirator eius, per totam Europam divulgaverat. Goethius (Ficta et vera, pars 1, liber 1) scripsit: “... 1° die Nov. anno 1755° motus terrae Lisbonae accidit perque mundum iam in pace et quietate insitum terrorem ingentem pervulgabat ... Deus, caeli terraeque creator et conservator ...‚ cum iustos iniustosque simili perniciei addixerat, minime patrium se praestiterat.“ Ut ad Leibnitium reveniam: Is libro, qui “Theodicea sive theologia naturalis” inscribitur, nostrum mundum omnium, qui fieri potuissent, optimum esse demonstraverat. “Ex summa Dei perfectione sequitur, ut. (is) in universo procreando conslium quam optimum elegerit, ex quo maxima varietas coniungatur cum maximo ordine ... ut. paucis dicam secundum quod creaturae maxima potestas et maxima cognitio et maxima prosperitas et maxima bonitas, quam universum in se recipere possit, data sit.“ (Similiter Alexander Pope - quem Fridericus Magnus secutus est – in “An Essay of Man“: “Quaecumque sunt, bona sunt.Quaestio autem est: Cur tot tantaque mala in hoc mundo sunt? Epicurus, philosophus ille Graecus (342-270 a. Chr. n.), varios theodiceae exitus disputat: Deus mala mundi vel tollere vult neque potest vel potest neque vult vel neque potest neque vult vel et vult et potest. -Primi tres exitus de Deo ne cogitari qui dem possunt, quartus autem cum malis, quae revera in mundo sunt, discrepat. Ex eo concludit Deo, quamvis esse liceat, mundum hominesque curae non esse. Leibnitius ad hoc haec fere dixit: Malis quibusdam mundus affectus est, quoniam Deus, omnium rerum potens, cum mundum creaturus esset., non sui aequales (ut in trinitate), sed creaturus, id est res necessario imperfectas, fecisse voluerat. Ex hoc malo “metaphysico“ omnia alia mala sive physica - velut tempestates et motus terrae — sive morahia velut Caligula Nero aliique homines sceleratissimi oriuntur. Quae, ut quam minima fiant, Deus benignissimus curat. Haec doctrina vel fides motu illo Lisbonensi velut uno ictu deleta est.Is, qui ictum fecit, fuit Francois Marie Arouet (1694 -1778), qui sub nomine ficto Voltaire illustrissimus Europae philosophus poetaque illo tempore habebatur. Cum Lisbonae terra movebatur in praedio prope Genavam morabatur.Ibi de terribili casu certior factus “Poema de calamitate Lisbonensi“ condere instituit. Ex subtitulo “Quaestio de theoremate philosophico: “Omnia bona sunt“, apparebat,de quo ageretur. Initio collegas philosophos vehementer accusat:“0 philosophi decepti, qui clametis “omnia bona sunt“. Advolate, contemplamini has ruinas terribiles, Has reliquias, hos pannos, hos cineres infortunatos!“ Illis 250 versibus - anno 1756° iam viginti editionibus per totam Europam divulgatis - persuasio communis, mundum bonum esse, quae iam prius in dubium vocari coeperat, gravissime percussa est.
Voltaire bello septem annorum (1756—1763) commisso huic quaestioni incumbere pergebat. Ita 1759° nomine ficto fabulam Romanensem, qui “Candidus sive optimus omnium mundorum“ composuit. “In Candido adulescens omnia, quae sint, ita esse oportere discit eamque doctrinam non omnibus aeque bonam esse experitur“ (Brecht, Op. coll.; tom. 19, p. 460). Quaestionem persolvere Voltaire non poterat. Similibus enim verbis (ad Genesim 2,16 pertinentibus) atque in Candido in epistula (ad d‘Argenson) anno 1769° usus est: “Revenio semper ad Candidum ... reliquia omnia — excepto amore — vilia sunt; et rursus hortum colere res magna non est.” Thomas Mann quidam (“Mons magicus“, cap. V, pars “encyclopaedia“) illum pro eo laudat: “Voltaire sub nomine mentis et rationis eae flagitiosae insaniae naturae, cui tres quartae urbis florentis atque milia hominum vitarum mactata sunt, intercessit ...“ Sed iam illorum temporum aequales ei non assensi sunt.
De hominum partibus J. J. Rousseau (1712-1778), qui ut homines ad naturam redirent, postulabat, quomodo motus terrae vitarentur, scilicet nesciebat; nihilominus rectam viam persecutus est, cum epistula ad Voltaire data homines ipsos adiutores calamitatis esse demonstraret.
 
V
H. v. Kleist (1777—1811) quoque fabella “De motu terrae Chiliensi“ culpam hominuin primo loco posuit: Jeronimo et Josephe, amantes, qui ob amorem impermissum capitis damnati erant, motu terrae e vinculis liberati et rursus coniuncti sunt. In ecclesia autem pro miraculo divino (cfr. Acta Apostolorum 16,26: Paulus et Silas e carcere Philippensi eodem modo servantur) gratias acturi a sacerdote calamitatis auctores esse insimulati et a multitudine “pio- rum“ interfecti sunt. B. Brecht, qui Deum esse negat, ab hominibus solis rationem omnium rerum adversarum repetit. Imaginem photographicam motus Iaponii (anno 1923°) intuens haec fere scripsit: Omnia aedificia praeter ea, quae concreto chalybeio facte essent, deleta esse. Ergo talia aedificia sola hominibus postero tempore exstruenda esse. Brecht, ut socialista, vere non dubitabat, quin capitalismo sublato fieri posset. Interea in laponia, Italia, California partibusque Germaniae (i.e. Suebia atque Rhenania) praescriptum est, quemadmodum domus aedificandae sint, ne motibuserraecorruantur. Nihilominus “optimismum“ Brechti tam falsum quam Leibnitii fuisse cognovimus. Nam nova aedificia sola construi possunt, ut tremoribus - et non quidem nimis vehementibus - resistant. Plurimis autem hominibus terra movente semper optimum erit, ut domus et oppida quoque relinquant. Quam ob rem magistratus laponicus hos triginta annos maximo sumptu facto motus terrae in tempore praedicere conatus est. Neque, quod voluerat, consecutus est. Quid est causae? Scientifici mundum cum machina velut horologio, cuius cursum plane perspicere ideoque prospicere possunt, comparare desierunt. Theoria quantorum chaique inventa mundum ducunt systema, cuius agendi ratio nisi in ipso initio saepe provideri non possit. Cuius enim proprium est, ut minimae causae maximos eventus habeant. Meteorologi hunc effectum papilionis vocant: Papilio Hamburgensis alas movens tempestatem Monaci mutat. Michel de Montaigne, cuius quadringentesimi diei funesti hoc anno recordamur, in libro, qui “Essais“ inscribitur, iam anno 1580° scripsit: “Mundus est res, quae numquam firma est. Omnia in ea perpetuo mutant, terra, Caucasi rupes, pyramides Aegyptiae…nihil, quod mihi occurrit, retinere possum, ante me perturbatum atque nutans et titubatione naturali praeterit. »  
     
     
motus terrae : Erdbeben - diarium : Tagebuch – soliditas : Festigkeit - crusta : Kruste - liquor : Flüssigkeit - labefacere : erschüttern - feriae paschales : Osterferien - lacus Brigantinus : Bodensee - ientaculum : Frühstück - radiophonum expedire das Radio einschalten - radiophonica statio Germaniae Meridianae : Süddeutscher Rundfunk - quassatio: Erschütterung - anus : alte Frau - scala Richteriana : Richterskala - defectio cordis : Herzschlag - Rhenanensis : Rheinländer – diversor : Gast – Rhinbacum : Rheinbach (bei Bonn) – deversorium : Herberge, Hotel - animo volutare : bei sich denken -concha auditoria : Telefonhörer - interpellare : unterbrechen – taberna : Wirtschaft, Kneipe - pervesperi : (sehr) spät abends - fragor Krachen - lampas : Lampe - mensula cubicularia : Nachttischchen - calefactio gasalis : Gasheizung - displodere : explodieren — via bitumine obducta: (asphaltierte) Straße - trepidationem inicere : Angst einjagen – expergefacere : aufwecken - vestis nocturna : Nachtgewand - baracha : Baracke - autocarrum : Lastwagen - vas vitreum : Glasvase - repositorium : Regal - arenatio : Putz - vitium facere : baufällig werden - praesensio : Vorahnung, Präkognition - inquietare : beunruhigen - felis : Katze - cavea : Käfig - cuniculus : Kaninchen - Marusia : Marokko - centeni : hunderte - cubicularius : Kammerdiener - concussus : Erschütterung - fabula : Mythos, Legende – draco : Drache – testudo : Schildkröte - portentum : Vorzeichen - revocare : zurückführen - saltatio Tanz - iudicium postremum : das Jüngste Gericht – exhibere : zeigen, stellen vor - quattuor initia rerum : die 4 Elemente (Wasser, Erde, Luft, Feuer) - aestuare : wüten - sugere : saugen - scientificus : Wissenschaftler - vapor : Dampf - labefacere : erschüttern - investigatio scientifica : wissenschaftliche Erforschung - ingeniarius : Ingenieur - Hibernicus : irisch, Ire - fundare : begründen - charta : Papier - seismocopum : Gerät zur Anzeige von Erdbeben - pulvis pyrius : Schießpulver- cultura bombycum : Seidenraupen-zucht — mechanismus transmissionis : Differentialgetriebe - pons pendulus : Hängebrücke  
  globus terraqueus : Erdball – stratum : Schicht – chiliometrum : Kilometer - pallium : Mantel - in crassitudinem patere : dick sein - nucleus : Kern - gradus Celsianus : Grad Celsius - glaeba : Platte, Scholle : tectonicus - tektonisch, durch den Schichtenaufbau bedingt - montes complicati : Faltengebirge - Imaus : Himalaja - septenae centesimae : 7% - cavum : Höhle - ignescere : zünden - carbo fossilis : Steinkohle – lignites : Braunkohle - lacus structilis : Stausee - coacervare : stauen – superficies : Oberfläche – metrum cubicum : Kubikmeter – ratio logarithmica : logarithmische Abfolge – mensuram inire : messen – decies centena milia : Millionen – homo mediocri ingenio : Durchschnittsmensch – conspectus : Übersicht – Basilea : Basel - Olisipo (Lisbona) : Lissabonn – festus omnium sanctorum : Allerheiligen – casus calamitosus : Unglück, Katastrophe – optimismus : Optimismus, (ursprünglich: Lehre von Leibniz) - . saeculum eruditum : Zeitalter der Aufklärung - ingenium ad omnia factum : Universalgenie - ficta et vera : Dichtung und Wahrheit - addicere : preisgeben - bonitas : Güte - theodicea : Rechtfertigung Gottes - procreare : hervorbringen - exitus : Lösung - velut uno icto : mit einem Schlage - nomen fictum : Pseudonym - theorema : Lehrsatz - pannus : Fetzen - fabula Romanensis : Roman - Genesis : 1. Buch Moses („Schöpfung“, „Enstehung“) - mons magicus : “Zauberberg“ - intercedere : protestieren – flagitiosus : skandalös – adiutor : Mithelfer, Mitverursacher – insimulare : (fälschlich) beschuldigen - rationem repetere : verantwortlich machen - concretum chalybeium : Stahlbeton - sumptus : Aufwand – horologium : Uhr - theoria quantorum chaique : Quanten - und Chaostheorie - agendi ratio : Verhalten - effectus papilionis : Schmetterlingseffekt. - dies funestus :Todestag - nutare : wanken — titubatio : Taumel  
     
     
     
     

sagsin.jpg (1095 Byte)

sagdex.jpg (1082 Byte)

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen  | Varia | Mythologie | Ethik | Forum zur Homepage ]

bottom