Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
1. (Introductio) De animalibus in hortulo observatis
Numquam homines in bestiis observandis tam occupati erant quam his temporibus. Innumerabiles de eis libri scripserunt atque scribunt et in emissionibus televisificis e proximo demonstrant; praeterea multi parentes cum liberis, ut magnas bestias et alienas videant, hortos zoologicos frequentant. Denique nonnulli liberi et homines, qui secum vivunt, vel aetate profecti sunt, pecudibus domesticis fruuntur. Tamen animantia indomita minus minusque penitus cognoscimus. Nam omnes, quas demonstravi, bestiae, quas cognoscendas renutiare neque possumus neque volumus, eodem vitio laborant, quod minime secundum naturam sunt. Altera animalia (scil. zoologica et domestica) non condicionibus naturalibus vivunt, altera (scil. fera et indomita) a nobis non naturaliter, i.e. omnibus sensibus, sed auxilio librorum vel pellicularum televisificarum percipiuntur. Ergo aut vita ipsa aut perceptio bestiarum (ferarum) secundum naturam non est. Nonne autem hominibus huius temporis, nisi perpaucis privilegia habentibus animalia natuae convenineter observandi potesas est? Immo vero est, et id multis locis, qui prope sunt, velut in silva, in prato, in agro, praecipue in hortulo. "Ille terrarum praeter omnes ridet angulus", Horatius poeta dicit (Carm.II 6,13 sq.). Eo nobis recedere non modo, ut curis negotiisque liberemur, sed etiam ut naturam observemus, licet.
In horto quidam neque leones et elephantos, neque balaenas et phocas, neque aquilas et vultures vivere manifestum est. Nihilominus omnium generum animalia sive aeraria sive terrestria sive aquatica (scil. in lacu hortensi) inveniuntur, quae fortuna aliquantum favente contemplari et considerare possumus.
Quae cum ita sint, non inutile esse putavi de iis referre, quae ipse vidi atque observavi. Vetus enim proverbium est: "Ne tu aliis faciendam trade (sed) factam, si quam rem cupis." De animalibus autem in hortulo viventibus, quamvis a multis hominibusn iam considerata sint, Latine narrare haud facile est. Nam omnes fere auctores, quorum exempla in ludis legantur, nihil nisi in fabulis apologisque tradiderunt. Ibi autem bestiae, quippe quae virtutes et vitia hominum nobis ante oculos ponant, tamquam homines descriptae sunt. Itaque saepe vocabula desiderantur, quibus apte explicentur, quomodo vel procedant vel cibum capiant vel clament vel qua specie sint. Nihilominus mihi id proposui, ut de animalibus in hortulo meo (aut raro extra eum) observatis referam. Quomodo spero lectores non solum delectatum et edoctum sed etiam adductum iri, ut ipsi animalia observent. Haec, quae evitari non potuerunt, praefatus, antequam narrare incipiam, narrationum vel potius narratiuncularum inscriptiones proferam.