Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 
DE LEPORE

Hoc anno (2001) lepori tandem contigit, ut "animal anni" crearetur. Is honor ei tributus est, cum in "indicem rubrum" animalium intereuntium relatus sit. Quod quidem maxime dolendum est. Lepus emm una cum ciconia, luscinia, melolontha paene exstinctis et erinaceo, in eis animalibus est, quae pueritiae vel potius totae vitae nostrae familiarissima fuerunt: Quis nostrum, cui aliquo modo liberi curae sunt, diem paschae sine leporibus paschalibus cogitare possit? "Solum id, quod cognovimus, amamus" (St. Exupery); et solum id, quod amamus, conservare volumus. Itaque mihi proposui, pauca de natura deque significatione leporis, quae parum nota esse videntur, litteris mandare.

 

Caput primum : De natura leporis

Pars prima : De nomine

Lepores, etiam nunc toto fere orbe terrarum, sive in planitiebus sive in montibus altis inveniuntur. Sunt "animalia agrestia longis auribus et superiore labrio diviso affecta, cuniculis similia, sed maiora" (Lexicon Britannicum). Numerantur haudquaquam in rodentibus - ut ratti, mures, criceti, castores fibri, caviae apereae porcelli - quibus similes sint, sed in proprio ordine lagomorphorum. Haec ipsa in duas familias leporidarum et ochtonidarum distincta sunt. Leporidae ex generibus leporum, oryctolagorum aliisque constant. Ea species, quae in Europa, Arlica, Asia reperitur, iure lepus Europaeus appellatur, quia in Europa iam ante quingenties centena milia annorum fuit Praeter Europaeam triginta species leporum velut lepus arcticus,timidus varronis),americanus, califonius, halleni notae sunt.
Conspectus secundum rationem Linnaeam
Regnum: animalia
Phylum: vertebrate
Classis: mammalia
Ordo :lagomorpha (,‚duplicidentata") - rodentia (,simplicidentata")
Familia: leporidac - ochtonidae
Genus: lepus - oryctolagus - 7 (9) alia genera
Species: lepus europaeus - 1. arcticus - 1. timidus (varronis) - 1. americanus - 1. californius -
1. halleni.
Praeter nomen scientificum multa nomina in usu sermonis cottidiani sunt velut: pes pernix, pes asper, salitor, magister lucens, curvus vel curvatus, delitescens, vir sine dentibus mandens. Insuper in lingua Theodisca permultae stirpes, nonnullae bestiae compluresque deformitates membrorum ex lepore nomen trahunt. Ne praetereamus proverbia, quae a prisca antiquitate multis linguis adhuc occurrunt!

 
Pars secunda: De corpore

Lepus Europaeus, cuius longitudo 65 centimetra, pondus quattuor chiliogramma attingere potest, ex classe mammalium quidem media, sed ex ordine lagomorphorum maxima fere species est. Hoc enim ordine continentur species, quae longitudinem a quindecim ad septuaginta centimetra et pondus a centum grammis ad quinque chiliogramma habent. Primo aspectu cauda alba, quem venatores florem, et aures longissimae, quas cochlearia appellant, signa eorum maxime conspicua sunt. Maioris autem momenti forma vel magnitudo pedum est. In lepore procedente pedes posteriores multo validiores et longiores quam priores esse cernis. In eo est, ut celerius quam omnes insectatores, quos cochleariis procul audivit, currere possit. Attingit enim velocitatem maximam octoginta chiliometrorum, cum vertragus, celerrimus omnium canum, non plus sexagrnta consequitur. (At homo gymnasticus vix dimi- dium celeritatis assequitur). Lepores a prima aetate toto corpore corio circumdati sunt. Pilis fiiscis canis albis nigrisque non modo contra conspectum insectatorum, sed etiam incommoda tempestate proteguntur. A frigoribus autem maxime lana alba proteguntur, qua lepores arctici semper ornantur. Dentium genera lepori sunt dua, altei, qui secant, alteri molares. inter quos, quod canini sunt, magna lacuna hiat. Illi dentes, quibus herbas et stirpes depascunt, dentibus rodentium, hi, quibus contundunt, ruminatorum similes sunt. Utri que vescendo contriti semper succrescunt Nomen duplicidentatorum ab eo habent, quod iis post superiores dentes secantes bnim dentes quasi stilati sunt, qui rodentibus (i e. simplicidentatis) desunt.

 
Pars tertia: De vita

Omne animal universum suum sicut capsulam imper secum portat" (J. v. Uexkuell). Capsula leporis vulgo angusta, solitaria, muta est. Intra regionem agrestem, quem prope homines vivens potissimum diligit, vel silvestrem binorum in quadratum chiliometrorum vitam degere solet. Aliter atque cuniculi, qui simul inter aut prope specus subterraneos versantur, lepus solus vivit. Ad latibula, quorum complures habet, ut hostes vestigium odorantes effugiat, circuitibus factis magno saltu pervenit. "Hic iacet lepus", ut est in proverbio, interdiu et noctu, si caelo sereno aut crepusculo herbas comedendi vel sole lucente apricandi causa in campum salit. Cum iisdem semper viis aut transitibus utatur, venator probus compertum habet, "quomodo lepus currat". Quamvis corde solido praeditus celerrime currere possit, lente se movere solet.Eum "lentum", ut ita dicam, "cursum citatum", Theodisca lingua "hoppeln" nom namus Vestigia mira, quae nive delapsa cernimus, eo efficiuntur, quod lepus in prosiliendo longiores pedes praeter priores terra innixos praeterducit .Ita, quo maius spatiumi inter impressiones posteriorum et priorum est, eo celerius lepus processit Pastus leporis cum stirpibus, foliis, radicibus, tum herbis agri inutilibus continetur, si forte necesse est, etiam mures, limaces, insecta devorantur. Excrementa ex intestino caeco lepores rursus edunt, cum multa ad vitam necessaria contineant Uaec cacotrophia, quae nominatur, in multis quoque rodentibus velut caveis apertis porcellis invenitur Haec cacotrophia, quae nominatur, in multis quoque rodentibus velut caveis apertis porcellis invenitur Hieme bestiolae nive alta saepe coguntur, ut corticem arborum novellarum drcumedant vel herbas in hortis natas comedant. Prima vere in campis nonnullos lepores per complures dies una morari videas, cum masculi de feminis inter se certantes "insani ut lepores Martii" se gerunt. Septem hebdomadas post feminae duos. aut quattuor foetus pariunt, et id ter quaterve quotannis. Lepores modo cditi dentibus parvis praediti statim videre et currere possunt. Itaque tantum quattuor hebdomadas in alveo propio manent, ubi semel cottidie pinguissimo lacte matris aluntur, tum ipsi se alere incipiunt. Raro fit. ut leporum numerus nimis invalescat. Maximae causae haec sunt:
Pro prima pasteurella multocida aliisque morbis intestinorum et pulmonum pereunt. Pro secundo semper ab hominibus agitantur et necantur. Pro tertio innumerabiles insectatores sunt, quibus cibo sunt: vulpes, musteli, ser pentes avesque praedam capientes. Pro quarto condicionibus vitae in peius mutatis pars foetuum, antequam procreatu, in utero feminae moritur mortuaque absorbitur. Ita mirandum non est, quod leporum, qui duodecim annos assequi possent, quinae denae modo centesimae duos annos complent. cum octogenae primae aesta te pereant .

 
 
lepus, oris : Hase – index ruber : Rote Liste – luscinia : Nachtigall – melolonte : Maikäfer – erinaceus : Igel – dies paschae : Ostern - duplicidentatus ; doppelzähnig - pes pernix . "Flinkpfote (H. Löns) – magister lucens "Meister Lampe" - curvus, curvatus : gebückt – delitescens : "Ducker" - vir sine dentibus mandens : "Mümmelmann" (H. Löns) - cauda : Schwanz - cochlearia : Löffel - in causa esse : daran liegen - insectator : Verfolger - vertragus : Windhund - corium : Fell - fuscus : braun – canus : weißgrau - lana : Wolle - (dens) molaris : Backenzahn - (dens) caninus : Schneidezahn - lacuna : Lücke - hiare : klaffen - contundere : zerquetschen - ruminator : Wiederkäuer – succrescere : nachwachsen - (dens) stilatus : Stiftzahn - capsula : Kapsel, Hülle - specus : Höhle - latibulum : Versteck - apricari : sich sonnen - innixus : aufgestutzt - limax : Schnecke - intestinum caecum : Blinddarm - cacotrophia : Kotfressen - cortex : Rinde - hebdomas : Woche - alveum : Höhle, "Sasse" - invalescere : zunehmen - intestina, p1. : Eingeweide - pulmones : Lungen - mustelus : Marder - absorbere : aufsaugen - labrium : Lippe - cuniculus : Kaninchen - rodens (anirnal) : Nagetier - cricetus : Hamster - castor fiber : Biber - cavia apereus porcellus : Hausmeerschweinchen - lagomorpha : Hasengestaltige - leporidae : Hasen(tiere) - ochtonidae : Pfeifhasen - oryctolagus : Wildkaninchen (wiss. Name) - quingenties centena milia : 50 Millionen - lepus halieni : Antilopenhase - vertebrata : Wirbeltiere
 
 
Sententiae excerptae:
Literatur:

29 Funde
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, MĂĽnchen 1992
abe  |  zvab  |  look
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
SaarbrĂĽcken 1998
abe  |  zvab  |  look
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
abe  |  zvab  |  look
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
abe  |  zvab  |  look
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien fĂĽr Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
MĂĽnchen (u.a.), Saur, ca. 2011
abe  |  zvab  |  look
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
abe  |  zvab  |  look
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
abe  |  zvab  |  look
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
abe  |  zvab  |  look
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
abe  |  zvab  |  look
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
abe  |  zvab  |  look
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
abe  |  zvab  |  look
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
abe  |  zvab  |  look
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
SaarbrĂĽcken 2,1982
abe  |  zvab  |  look
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
abe  |  zvab  |  look
4616  Gaffiot, FĂ©lix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
abe  |  zvab  |  look
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 abe  |  zvab  |  look
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
abe  |  zvab  |  look
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
abe  |  zvab  |  look
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
abe  |  zvab  |  look
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
abe  |  zvab  |  look
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
abe  |  zvab  |  look
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
abe  |  zvab  |  look
4617  Menge-GĂĽthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
abe  |  zvab  |  look
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
abe  |  zvab  |  look
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
abe  |  zvab  |  look
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
abe  |  zvab  |  look
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
abe  |  zvab  |  look
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
abe  |  zvab  |  look
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
SaarbrĂĽcken, Societas Latina, 1965-
abe  |  zvab  |  look
[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | Landkarten | Beta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
bottom© 2000 - 2017 - /forst/f004_lepus.php - Letzte Aktualisierung: 08.07.2016 - 19:21