![]() |
Aufgabenvorschläge:
|
| 703 |
Interea videt Aeneas in valle
reducta |
| 705 |
Lethaeumque domos placidas qui praenatat amnem. hunc circum innumerae gentes populique volabant: ac veluti in pratis ubi apes aestate serena floribus insidunt variis et candida circum lilia funduntur, strepit omnis murmure campus. |
| 710 |
horrescit visu subito causasque requirit inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro, quive viri tanto complerint agmine ripas. tum pater Anchises: 'animae, quibus altera fato corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam |
| 715 |
securos latices et longa oblivia potant. has equidem memorare tibi atque ostendere coram iampridem, hanc prolem cupio enumerare meorum, quo magis Italia mecum laetere reperta.' 'o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est |
| 720 |
sublimis animas iterumque ad tarda reverti corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?' 'dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo' suscipit Anchises atque ordine singula pandit. 'Principio caelum ac terras camposque liquentis |
| 725 |
lucentemque globum lunae Titaniaque astra spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet. inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. |
| 730 |
igneus est ollis vigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant terrenique hebetant artus moribundaque membra. hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco. |
| 735 |
quin et supremo cum lumine vita reliquit, non tamen omne malum miseris nec funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. ergo exercentur poenis veterumque malorum |
| 740 |
supplicia expendunt: aliae panduntur inanes suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni: quisque suos patimur manis. exinde per amplum mittimur Elysium et pauci laeta arva tenemus, |
| 745 |
donec longa dies perfecto temporis orbe concretam exemit labem, purumque relinquit aetherium sensum atque aurai simplicis ignem. has omnis, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, |
| 750 |
scilicet immemores supera ut convexa revisant rursus, et incipiant in corpora velle reverti.' |
Maurus Servius Honoratus
Aufgabenvorschläge:
|
| [ Homepage | Inhalt | Klassen | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen | Varia | Mythologie | Ethik | Literaturabfrage | Forum zur Homepage | Partnerwerbung | Spende | Passwort | Feedback ] |
|
|
Lateinisch - deutsch (im Aufbau). (max. 500)
|
||||||||