C. Heius est Mamertinus - omnes
hoc mihi, qui Messanam accesserunt, facile concedent - omnibus
rebus illa in civitate ornatissimus. huius domus est vel
optima Messanae, notissima quidem certe et nostris hominibus
apertissima maximeque hospitalis. ea domus ante istius adventum
ornata sic fuit, ut urbi quoque esset ornamento; nam ipsa
Messana, quae situ moenibus portuque ornata sit, ab his
rebus, quibus iste delectatur, sane vacua atque nuda est.
[4] erat apud Heium sacrarium magna cum dignitate in
aedibus a maioribus traditum perantiquum, in quo signa
pulcherrima quattuor summo artificio, summa nobilitate,
quae non modo istum hominem ingeniosum et intellegentem,
verum etiam quemvis nostrum, quos iste idiotas appellat,
delectare possent, unum Cupidinis marmoreum Praxiteli;
nimirum didici etiam, dum in istum inquiro, artificum
nomina. idem, opinor, artifex eiusdem modi Cupidinem fecit
illum, qui est Thespiis, propter quem Thespiae visuntur;
nam alia visendi causa nulla est. atque ille L. Mummius,
cum Thespiadas, quae ad aedem felicitatis sunt, ceteraque
profana ex illo oppido signa tolleret, hunc marmoreum
Cupidinem, quod erat consecratus, non attigit.
[5] verum ut ad illud sacrarium redeam, signum erat hoc,
quod dico, Cupidinis e marmore, ex altera parte Hercules
egregie factus ex aere. is dicebatur esse Myronis, ut
opinor, et certe. item ante hos deos erant arulae, quae
cuivis religionem sacrarii significare possent. erant
aenea duo praeterea signa, non maxima verum eximia venustate,
virginali habitu atque vestitu, quae manibus sublatis
sacra quaedam more Atheniensium virginum reposita in capitibus
sustinebant; Canephoroe ipsae vocabantur; sed earum artificem
- quem? quemnam? recte admones - Polyclitum esse dicebant.
Messanam ut quisque nostrum venerat, haec visere solebat;
omnibus haec ad visendum patebant cotidie; domus erat
non domino magis ornamento quam civitati.
[6] C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam
scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu, dum forum
dis immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et,
cum hospes esset Heiorum, Mamertini autem populi patronus,
ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse diligens
fuit ad reportandum. nuper homines nobilis eius modi,
iudices, - sed quid dico 'nuper'? immo vero modo ac plane
paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis
provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum
non furtis nocentium ornarent; qui tamen signa atque ornamenta
sua cuique reddebant,
non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum quadridui
causa, per simulationem aedilitatis, domum deinde atque
ad suas villas auferebant.
[7] haec omnia, quae dixi, signa, iudices, ab Heio e
sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit
neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum,
bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae noluit.