M.Tullius Cicero
de inventione (rhetorici libri)
Liber primus: Prooemium
Nutzen und Schaden der Rhetorik
Cic.inv.1-5
Cic.inv.1-5: Nutzen und Schaden
der Rhetorik, Verhältnis von eloquentia und sapientia
|
(1,1) saepe et multum hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia dicendi ac summum eloquentiae studium. nam cum et nostrae rei publicae detrimenta considero et maximarum civitatum veteres animo calamitates colligo, non minimam video per disertissimos homines invectam partem incommodorum; cum autem res ab nostra memoria propter vetustatem remotas ex litterarum monumentis repetere instituo, multas urbes constitutas, plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias intellego cum animi ratione tum facilius eloquentia comparatas. ac me quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam. quare si quis omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, perniciosus patriae civis alitur; qui vero ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae, sed pro his propugnare possit, is mihi vir et suis et publicis rationibus utilissimus atque amicissimus civis fore videtur. (1,2) ac si volumus huius rei, quae vocatur eloquentia, sive artis sive studii sive exercitationis cuiusdam sive facultatis ab natura profectae considerare principium, reperiemus id ex honestissimis causis natum atque optimis rationibus profectum. nam fuit quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant, nondum divinae religionis, non humani officii ratio colebatur, nemo nuptias viderat legitimas, non certos quisquam aspexerat liberos, non, ius aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. ita propter errorem atque inscientiam caeca ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus. quo tempore quidam magnus videlicet vir et sapiens cognovit, quae materia esset et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo meliorem
reddere; qui dispersos homines in agros et in tectis silvestribus abditos ratione quadam conpulit unum in locum et congregavit et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et inmanibus mites reddidit et mansuetos. (1,3) ac mihi quidem hoc nec tacita videtur nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines a consuetudine subito converteret et ad diversas rationes vitae traduceret. age vero urbibus constitutis, ut fidem colere et iustitiam retinere discerent et aliis parere sua voluntate consuescerent ac non modo labores excipiendos communis commodi causa, sed etiam vitam amittendam existimarent, qui tandem fieri potuit, nisi homines ea, quae ratione invenissent, eloquentia persuadere potuissent? profecto nemo nisi gravi ac suavi commotus oratione, cum viribus plurimum posset, ad ius voluisset sine vi descendere, ut inter quos posset excellere, cum iis se pateretur aequari et sua voluntate a iucundissima consuetudine recederet, quae praesertim iam naturae vim obtineret propter vetustatem. ac primo quidem sic et nata et progressa longius eloquentia videtur et item postea maximis in rebus pacis et belli cum summis hominum utilitatibus esse versata; postquam vero commoditas quaedam, prava virtutis imitatrix, sine ratione officii dicendi copiam consecuta est, tum ingenio freta malitia pervertere urbes et vitas hominum labefactare assuevit. (1,4) Atque huius quoque exordium mali, quoniam principium boni diximus,
explicemus. veri simillimum mihi videtur quodam tempore neque in publicis rebus infantes et insipientes homines solitos esse versari nec vero ad privatas causas magnos ac disertos homines accedere, sed cum a summis viris maximae res administrarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines, qui ad parvas controversias privatorum accederent. quibus in controversiis cum saepe a mendacio contra verum stare homines consuescerent, dicendi assiduitas induit audaciam, ut necessario superiores illi propter iniurias civium resistere audacibus et opitulari suis quisque necessariis cogeretur. itaque cum in dicendo saepe par, nonnumquam etiam superior visus esset is, qui omisso studio sapientiae nihil sibi praeter eloquentiam comparasset, fiebat, ut et multitudinis et suo iudicio dignus, qui rem publicam gereret, videretur. hinc nimirum non iniuria, cum ad gubernacula rei publicae temerarii atque audaces homines accesserant, maxima ac miserrima naufragia fiebant. quibus rebus tantum odii atque invidiae suscepit eloquentia, ut homines ingeniosissimi, quasi ex aliqua turbida tempestate in portum, sic ex seditiosa ac tumultuosa vita se in studium aliquod traderent quietum. quare mihi videntur postea cetera studia recta atque honesta per otium concelebrata ab optimis enituisse, hoc vero a plerisque eorum desertum obsolevisse tempore, quo multo vehementius erat retinendum et studiosius adaugendum.
(1,5) nam quo indignius rem honestissimam et rectissimam violabat stultorum et improborum temeritas et audacia summo cum rei publicae detrimento, eo studiosius et illis resistendum fuit et rei publicae consulendum. quod nostrum illum non fugit Catonem neque Laelium neque eorum, ut vere dicam, discipulum Africanum neque Gracchos Africani nepotes: quibus in hominibus erat summa virtus et summa virtute amplificata auctoritas et, quae et his rebus ornamento et rei publicae praesidio esset, eloquentia. quare meo quidem animo nihilo minus eloquentiae studendum est, etsi ea quidam et privatim et publice abutuntur; sed eo quidem vehementius, ne mali magno cum detrimento bonorum et communi omnium pernicie plurimum possint, cum prae‑ sertim hoc sit unum, quod ad omnes res et privatas et publicas maxime pertineat, hoc tuta, hoc honesta, hoc inlustris, hoc eodem vita iucunda fiat. nam hinc ad rem publicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum praesto est sapientia; hinc ad ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honos, dignitas confluit; hinc amicis quoque eorum certissimum et tutissimum praesidium comparatur. ac mihi quidem videntur homines, cum multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod loqui possunt. quare praeclarum mihi quiddam videtur adeptus is, qui, qua re homines bestiis praestent, ea in re hominibus ipsis antecellat. hoc si forte non natura modo neque exercitatione conficitur, verum etiam artificio quodam comparatur, non alienum est videre, quae dicant ii, qui quaedam eius rei praecepta nobis reliquerunt. |
Sententiae excerptae:Lat. zu "Cic" und "rhet"
Literatur:zu "Cic" und "rhet"
646
Albrecht, M.v.
Ciceros rhetorisches Bildungsideal in "De oratore".. Sokrates
in: Neukamp: Dialog XXV München 1991
683
Büchner, K.
Cicero. Bestand und Wandel seiner geistigen Welt
Heidelberg (Winter) 1964
686
Burck, E.
Ciceros rhetorische Schriften
in: AU IX 1,98
4468
Cicero / Firnkes
Marcus Tullius Cicero, Firnkes, Manfred: Reden gegen Catilina : erste Rede, zweite Rede (in Auszügen) / hrsg., eingel. und erl. von Manfred Firnkes ; Kommentar ; Übersetzungshilfen und lernzielorientierter Aufgabenteil
Bamberg : Buchner, 4/2003
4467
Cicero / Hirt, A.
Hirt, Annette (Hg.), Cicero gegen Catilina: die erste Rede, lateinisch und deutsch ; Übersetzung, Text und Lösungen
Göttingen : Vandenhoeck & Ruprecht, 2008
4245
Cicero M.T. / Krüger
Marcus Tullius Cicero: Rede für Sextus Roscius aus Ameria (lat. u. dtsch), übersetzt und herausgegeben v. Gerhard Krüger
Stuttgart : Reclam, 1980
705
Cicero, M.T. / Kühner, R.
Drei Bücher vom Redner. Übersetzt und erklärt von Raphael Kühner.
Berlin, Langenscheidtsche Verlagsbuchhandlung,o.J. (3/ca. 1909); München, Goldmann, o.J.
4096
Cicero, Marcus Tullius
Philippische Reden gegen M. Antonius; lateinisch/deutsch. Üb. und hg. von Marion Giebel. Erste und zweite Rede
1998
Universal-Bibliothek (2233) 1998
4097
Cicero, Marcus Tullius
Philippics I & II. Ed. with introd. & notes by J. D. Denniston
Bristol Classical Press, 1998 (Ndr.)
4098
Cicero, Marcus Tullius
Ciceros Philippische Reden, für den Schulgebrauch hg. v. Hermann Nohl
Leipzig 1995
4099
Cicero, Marcus Tullius
Cicero, sechste philippische Rede, mit Texten zur Rhetorik, bearb. von Wilfried Olbrich
Bamberg, Buchner (Ratio 26 ), 2/1993 (Ndr.)
4100
Cicero, Marcus Tullius
Philippische Reden gegen M. Antonius (lateinisch/deutsch)
Stuttgart, Reclam 1989
4102
Cicero, Marcus Tullius
Ciceros Ausgewählte Reden, erklaert von Karl Halm. Bd. 8: Ciceros dritte, vierte, fünfte und sechste philippische Rede, erkl. von Wilhelm Sternkopf
Sammlung griechischer und lateinischer Schriftsteller
4103
Cicero, Marcus Tullius
Ciceros ausgewählte Reden, erklaert von Karl Halm. Bd. 9: Ciceros siebente, achte, neunte und zehnte philippische Rede, erkl. von Wilhelm Sternkopf
Sammlung griechischer und lateinischer Schriftsteller
4104
Cicero, Marcus Tullius
Ciceros Ausgewählte Reden, erklaert von Karl Halm. Bd. 6: Ciceros erste und zweite Philippische Rede, besorgt von G. Laubmann
Berlin, Weidmann, 8/1905
4105
Cicero, Marcus Tullius
Tullius Ciceros erste, vierte und vierzehnte Philippische Rede / für den Schulgebrauch hg. von Ernst Reinhard Gast
Leipzig, Teubner1891
4094
Cicero, Marcus Tullius
Ciceros Philippische Reden. Eine Textauswahl, bearb. von Stefan Kliemt
Göttingen, V& R, 2008
4095
Cicero, Marcus Tullius
Cicero, Philippika, die Macht des Wortes in der Politik. In Antonium (Oratio IV), hg. v. Mühl, Klaus
Bamberg,Buchner, 1999
710
Clarke, M.L.
Ciceros Redekunst
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
711
Clarke, M.L.
Rhetorik bei den Römern. Cicero.Quintilian.Christentum...
Göttingen (Vandenhoeck & Rupr.) 1968
716
Curtius, E.R.
Antike Rhetorik und vergleichende Literaturwissenschaft. Cicero
in: Büchner: Cicero, WBG 1971 (WdF 27)
479
Eulenberg, H.
Cicero, der Rechtsanwalt, Redner, Denker und Staatsmann..
Berlin (Wolff) 1932
485
Fricek, A.
Rhetor. Beobachtungen an Ciceros Catilinaria I
in: Anr 35/4,1989,231
493
Fuhrmann, M.
Redekunst am Beispiel Ciceros (Konzepte, Techniken)
Stuttgart (Klett) 1997
496
Gelzer, M.
Cicero. Ein biographischer Versuch
Wiebaden (Steiner) 1969
498
Gelzer, M./Kroll/Philippson/..
Marcus Tullius Cicero Stuttgart
(Druckenmüller, SD RE) o.J.
500
Giebel, M.
Cicero
Reinbek (rm 261) 1989
507
Gilson, E.
Beredsamkeit und Weisheit bei Cicero
in: Büchner: Cicero, WBG 1971 (WdF 27)
4135
Jäger, G. u.a.
Rede und Rhetorik im Lateinunterricht : zur Lektüre von Ciceros Reden / Gerhard Jäger u.a.
Bamberg : Buchner, 1992
541
Keßler, M.
..Ciceros 2.Rede über das Siedlergesetz.. im Lektürebereich Rhetorik
in: Anr 36/1,1990,13
544
Klingner, F.
Cicero
in: Röm.Geisteswelt, München 1965
552
Kroll, W.
Cicero und die Rhetorik
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240
562
Kytzler, B.
Ciceros literarische Leistung im "Brutus"
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
4101
Lederbogen, Eckhard
Das Caesarbild in Ciceros Philippischen Reden
Freiburg i. B. 1969
4106
Maroscheck, B.
Lektüre der 4. und 7. Philippica Ciceros.
in: AU XIII 1,62
580
Michel, A.
Rhetorique et philosophie dans les traites de Ciceron
in: ANRW I 3 (1972),139-208
593
Plasberg, O.
Cicero in seinen Werken und Briefen
Darmstadt (WBG) 1962
601
Rahn, H.
Cicero und die Rhetorik
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
2887
Rathofer, Clemens
Ciceros »Brutus« als literarisches Paradigma eines Auctoritas-Verhältnisses.
Hain Verlag 1986
604
Reischmann, H.-J.
Rhetorische Techniken der Diffamierung - Ciceros Invektive "In Pisonem"
in: AU XXIX 2/1986,57
608
Rode, R.
Cicero, Catilina und die Rhetorik. Schüler drehen einen Videofilm
in: Anr 35,2/1989 S.92
631
Schottlaender, R.
Beitrag der ciceronischen Rhetorik zur Entwicklung der Humanitätsidee
in: AuA 22/1976,54
634
Schulte, H.K.
Orator. Untersuchungen über das ciceron. Bildungsideal
Frankfurt 1935
638
Seel, O.
Cicero. Wort, Staat, Welt
Stuttgart (Klett) 1967
642
Steidle, W.
Einflüsse römischen Lebens und Denkens auf Ciceros.. "De oratore"
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
661
Wehrli, F.
Studien zu Cicero De oratore
in: Mus.Helv.35/1978,74-99
670
Yon, A.
Der Aufbau von Ciceros "Orator"
in: Kytzler: Cicero, WBG 1973 (WdF 240)
673
Zink, N.
Orator perfectus-Ciceroreden (Cic.Lig.) und die rhetorische Theorie
in: AU XI 4,25
674
Zink, N.
Rhetorik - Beredsamkeit. Cicero pro Ligario. (Einleitung, Übersetzung, Kommentar)
Frankfurt/M (Diesterweg) 1983

© 2000 - 2023 - /Lat/cic_rhet/cic_inv1001.php - Letzte Aktualisierung: 23.12.2020 - 08:55