top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst


 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

Laudatio Ericae W. collegae de schola bene meritae et merite nunc dimittendae

 

"Quod quisque est, quod quisque fuit cedendo patefit." Si illud lohannis Carossae, poetae Theodisci verum est, hic est locus, ut de te, bona domina W., nonnulla disseram. Timeo quidem, cum collega modestissima et cautissima semper fueris, ne fragmenta tantum vitae tuae appareant. Te non modo unam, sed duas lacunas maximas reliquisse, quoniam duas disciplinas magistris carentes docueris, inter omnes constat. Nata es illo anno, - quo Bert Brecht "Quaestionem Luculli", Hemingway «Cui aceessit tempus vita abeundi” composuit , - quo Carolus Chaplin actor cinematographicus Hitlerum dictatorem cavillatus est, - quo Winston Churchill post Chamberlain cum umbrella mortuum minister primarius in Anglia et Arminius Göring in Germania mareschallus imperialis factus est. Non est, cur pergam; nam videlicet vos omnes, boni collegae, annum natalem,qui ipse, cum femina sit, significandus non est, iam diu exsolvistis. Locus natalis Latine vel potius Graece Neapolis nominatur. Neque vero agitur de urbe celeberrima, quae in Campania ad mare Mediterraneum sita est, sed de una ex viginti fere oppidulis, quae in Germania nomen ”Urbis Novae” habent. Quamvis de iuventute tua pauca cognovimus, discipulam et ingeniosam et discendi cupidam et industriam fuisse mihi persua-sum est Examen enim maturitatis - undeviginti annos et duodecim dies post diem natalem quasi munus retardatum - optima .aequalium fecisse diceris. Studiosa acedemica Monasterii Tubingaeque Latinae et Anglicae, linguis antiquorum et re-centiorum temporum gravissimis, maximam operam dedisti. Praeterea, ut litteras classicas amplificares, Graecae quoque linguae studuisti, ut Anglicas, in Britannia aliquamdiu versata es. Virtutes tuae excelentissimae nescio quatenus his studiiis excultae an iam genis positac sint. Inter quas profecto tales sunt, quales iam apud Romanos aestimabantur: auctoritas, industria, humanitas, modestia. Propter auctoritatem scientiam cognitionemque discipulomm augere poteras secuta illud Ovidii: "Disce bonas artes, moneo, Romana iuventus !" Ut id, quod volueras consequereris, admirabili industria cum disciplinam cottidianam tum opera scholaria praeparabas. Iuvabat te humanitas, quae in actionibus quoque subscivis velut itineribus ferialibus vel concentibus audiendis apparebat. Raro quidem - deforme enim, ut ait Cicero, est, de se ipse praedicare - quae effecisti, narra-visti. Sed interdum cursu quodam Latino tantopere incensa fuisti, ut collegis invidiae esse posses. Tum illud paradoxum Livii revivescere coepit: "Labor voluptasque dissimillima natura societate quadam inter se naturali iuncta sunt”. Ceterum suspicor saepe Sisyphum lapidem frustra in summum montem volventem vel unam ex Danaidibus aquam in urnas perforatas haurientibus tibi - ut nobis omnibus - visam esse verbisque lohannis Lauterbach, paedagogi sexti decimi saeculi consensisse: "Vis genus aeumnae, varium genus omne laboris individiasque una dicere voce? - Schola!" Nihilominus ipsis annis proximis de nostra schola optime merita es. Nam symbolo ad sollemnia quinque et viginti annorum composito locis nostri gymnasii primo saeculo p. Chr. n. castra Romana quamvis ad tempus fuisse ostendisti. Ita cum schola nostra tum discipiplina Latina quasi praehistoniam bis mille annorum, quam nulla fere alia schola habeat, adepta est. Maximam autem nobis operam navisti, quod ante nonnullos annos computatrum programmare didicisti. Ex hac sollertia prmo tu ipsa in disciplina praeparanda lucrata es, deinde toti quoque scholae profuisti Programmate enim computatorio nobis quasi filum Ariadneum dedisti, quo in labyrintho bibliothecae magistrorum et discipulorum via invenitur..
"Finis coronat opus.” Ericae W., de discipulis simulque magistris gymnasii nostri bene meritae gratias tibi agimus atque exoptamus in futurum verbis Ciceronis "quodcumque bonum, faustum, felix fortuna-tumque est.‘
Scripsit Eberhardus Forst collega Bonnae, a. d XI. Kal.lan. MIM.
 
 
patefieri : offenbar werden – lacuna : Lücke - actor cinematographicus Filmschauspieler – cavillari : persiflieren - umbrella Regenschirm - mareschallus imperialis : Reichmarschall – oppidulum : Städtchen – ingeniosus : begabt - examen maturitatis : Abitur – retardatus : verspätet – Monasterium : Münster – quatenus : inwieweit – gena : Gene – auctoritas : Kompetenz - opera scholaria : Klassenarbeiten - actio subsciva : Freizeitbeschäftigung – concentus : Konzert – peforatus : durchlöchert – urna : Krug – arumna : Ärger – symbolum : Beitrag – operam navare : einen Gefallen tun – computatrum : Computer – sollertia : Fähigkeit – lucrari : profitieren
 
 
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
bottom