top

Publius Vergilius Maro

Aeneis

LIBER XI - lateinisch

Bestattung der Gefallenen, Vor Laurentum, Camillas Tod

 
vorherige Seite folgende Seite
1


Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
praecipitant curae turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.
5



ingentem quercum decisis undique ramis
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi magne tropaeum
bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
10



perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
tum socios - namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum - sic incipiens hortatur ovantis:
"maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
15



quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo
primitiae manibusque meis Mezentius hic est.
nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
arma parate, animis et spe praesumite bellum,
ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa
20



adnuerint superi pubemque educere castris,
impediat segnisve metu sententia tardet.
interea socios inhumataque corpora terrae
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
ite," ait "egregias animas, quae sanguine nobis
25



hanc patriam peperere suo, decorate supremis
muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem
mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
abstulit atra dies et funere mersit acerbo."
Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum
30



corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
servabat senior, qui Parrhasio Euandro
armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
circum omnis famulumque manus Troianaque turba
35



et maestum Iliades crinem de more solutae.
ut vero Aeneas foribus sese intulit altis
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
40



ut vidit levique patens in pectore vulnus
cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:
"tene," inquit "miserande puer, cum laeta veniret,
invidit Fortuna mihi, ne regna videres
nostra neque ad sedes victor veherere paternas?
45



non haec Euandro de te promissa parenti
discedens dederam, cum me complexus euntem
mitteret in magnum imperium metuensque moneret
acris esse viros, cum dura proelia gente.
et nunc ille quidem spe multum captus inani
50



fors et vota facit cumulatque altaria donis,
nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
debentem vano maesti comitamur honore.
infelix, nati funus crudele videbis!
hi nostri reditus exspectatique triumphi?
55



haec mea magna fides? at non, Euandre, pudendis
vulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum
optabis nato funus pater. ei mihi quantum
praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!"
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
60



imperat, et toto lectos ex agmine mittit
mille viros qui supremum comitentur honorem
intersintque patris lacrimis, solacia luctus
exigua ingentis, misero sed debita patri.
haud segnes alii cratis et molle feretrum
65



arbuteis texunt virgis et vimine querno
exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt:
qualem virgineo demessum pollice florem
seu mollis violae seu languentis hyacinthi,
70



cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit,
non iam mater alit tellus virisque ministrat.
tum geminas vestis auroque ostroque rigentis
extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
75



fecerat et tenui telas discreverat auro.
harum unam iuveni supremum maestus honorem
induit arsurasque comas obnubit amictu,
multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
aggerat et longo praedam iubet ordine duci;
80



addit equos et tela quibus spoliaverat hostem.
vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
inferias, caeso sparsurus sanguine flammas,
indutosque iubet truncos hostilibus armis
ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
85



ducitur infelix aevo confectus Acoetes,
pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora,
sternitur et toto proiectus corpore terrae;
ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
post bellator equus positis insignibus Aethon
90



it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.
hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
victor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur
Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.
postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
95



substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:
"nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,
aeternumque vale." nec plura effatus ad altos
tendebat muros gressumque in castra ferebat.
100



Iamque oratores aderant ex urbe Latina
velati ramis oleae veniamque rogantes:
corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
redderet ac tumulo sineret succedere terrae;
nullum cum victis certamen et aethere cassis;
105



parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis
prosequitur venia et verbis haec insuper addit:
"quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,
implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
110



pacem me exanimis et Martis sorte peremptis
oratis? equidem et vivis concedere vellem.
nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit
hospitia et Turni potius se credidit armis.
115



aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.
si bellum finire manu, si pellere Teucros
apparat, his mecum decuit concurrere telis:
vixet cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
nunc ite et miseris supponite civibus ignem."
120



dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes
conversique oculos inter se atque ora tenebant.
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
infensus iuveni Turno sic ore vicissim
orsa refert: "o fama ingens, ingentior armis,
125



vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
iustitiaene prius mirer belline laborum?
nos vero haec patriam grati referemus ad urbem
et te, si qua viam dederit Fortuna, Latino
iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus.
130



quin et fatalis murorum attollere moles
saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit."
dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant.
bis senos pepigere dies, et pace sequestra
per silvas Teucri mixtique impune Latini
135



erravere iugis. ferro sonat alta bipenni
fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
140



Euandrum Euandrique domos et moenia replet,
quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere et de more vetusto
funereas rapuere faces; lucet via longo
ordine flammarum et late discriminat agros.
145



contra turba Phrygum veniens plangentia iungit
agmina. quae postquam matres succedere tectis
viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
at non Euandrum potis est vis ulla tenere,
sed venit in medios. feretro Pallante reposto
150



procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,
et via vix tandem voci laxata dolore est:
"non haec, o Palla, dederas promissa parenti,
cautius ut saevo velles te credere Marti.
haud ignarus eram quantum nova gloria in armis
155



et praedulce decus primo certamine posset.
primitiae iuvenis miserae bellique propinqui
dura rudimenta, et nulli exaudita deorum
vota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx,
felix morte tua neque in hunc servata dolorem!
160



contra ego vivendo vici mea fata, superstes
restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem
atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!
nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
165



iunximus hospitio dextras: sors ista senectae
debita erat nostrae. quod si immatura manebat
mors gnatum, caesis Volscorum milibus ante
ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
quin ego non alio digner te funere, Palla,
170



quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto;
tu quoque nunc stares immanis truncus in arvis,
esset par aetas et idem si robur ab annis,
175



Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis?
vadite et haec memores regi mandata referte:
quod vitam moror invisam Pallante perempto
dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique
quam debere vides. meritis vacat hic tibi solus
180



fortunaeque locus. non vitae gaudia quaero,
nec fas, sed gnato manis perferre sub imos."
Aurora interea miseris mortalibus almam
extulerat lucem referens opera atque labores:
iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon
185



constituere pyras. huc corpora quisque suorum
more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
conditur in tenebras altum caligine caelum.
ter circum accensos cincti fulgentibus armis
decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
190



lustravere in equis ululatusque ore dedere.
spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma,
it caelo clamorque virum clangorque tubarum.
hic alii spolia occisis derepta Latinis
coniciunt igni, galeas ensisque decoros
195



frenaque ferventisque rotas; pars munera nota,
ipsorum clipeos et non felicia tela.
multa boum circa mactantur corpora Morti,
saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
in flammam iugulant pecudes. tum litore toto
200



ardentis spectant socios semustaque servant
busta, neque avelli possunt, nox umida donec
invertit caelum stellis ardentibus aptum.
Nec minus et miseri diversa in parte Latini
innumeras struxere pyras, et corpora partim
205



multa virum terrae infodiunt, avectaque partim
finitimos tollunt in agros urbique remittunt.
cetera confusaeque ingentem caedis acervum
nec numero nec honore cremant; tunc undique vasti
certatim crebris conlucent ignibus agri.
210



tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram:
maerentes altum cinerem et confusa ruebant
ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,
praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
215



hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum
pectora maerentum puerique parentibus orbi
dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos;
ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
220



ingravat haec saevus Drances solumque vocari
testatur, solum posci in certamina Turnum.
multa simul contra variis sententia dictis
pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
multa virum meritis sustentat fama tropaeis.
225



Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,
ecce super maesti magna Diomedis ab urbe
legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis
230



quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum.
deficit ingenti luctu rex ipse Latinus:
fatalem Aenean manifesto numine ferri
admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
ergo concilium magnum primosque suorum
235



imperio accitos alta intra limina cogit.
olli convenere fluuntque ad regia plenis
tecta viis. sedet in mediis et maximus aevo
et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
atque hic legatos Aetola ex urbe remissos
240



quae referant fari iubet, et responsa reposcit
ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis,
et Venulus dicto parens ita farier infit:
"Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra,
atque iter emensi casus superavimus omnis,
245



contigimusque manum qua concidit Ilia tellus.
ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
victor Gargani condebat Iapygis agris.
postquam introgressi et coram data copia fandi,
munera praeferimus, nomen patriamque docemus,
250



qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.
auditis ille haec placido sic reddidit ore:
"o fortunatae gentes, Saturnia regna,
antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
255



quicumque Iliacos ferro violavimus agros
- mitto ea quae muris bellando exhausta sub altis,
quos Simois premat ille viros - infanda per orbem
supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
vel Priamo miseranda manus; scit triste Minervae
260



sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus.
militia ex illa diversum ad litus abacti
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.
regna Neoptolemi referam versosque penatis
265



Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?
ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivum
coniugis infandae prima inter limina dextra
oppetiit, devictam Asiam subsedit adulter.
invidisse deos, patriis ut redditus aris
270



coniugium optatum et pulchram Calydona viderem?
nunc etiam horribili visu portenta sequuntur
et socii amissi petierunt aethera pennis
fluminibusque vagantur aves - heu, dira meorum
supplicia! - et scopulos lacrimosis vocibus implent.
275



haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt
tempore cum ferro caelestia corpora demens
appetii et Veneris violavi vulnere dextram.
ne vero, ne me ad talis impellite pugnas.
nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
280



Pergama nec veterum memini laetorve malorum.
munera quae patriis ad me portatis ab oris
vertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra
contulimusque manus: experto credite quantus
in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
285



si duo praeterea talis Idaea tulisset
terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.
quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
290



haesit et in decimum vestigia rettulit annum.
ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,
hic pietate prior. coeant in foedera dextrae,
qua datur; ast armis concurrant arma cavete."
et responsa simul quae sint, rex optime, regis
295



audisti et quae sit magno sententia bello."
Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor, ceu saxa morantur
cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
300



ut primum placati animi et trepida ora quierunt,
praefatus divos solio rex infit ab alto:
"Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
et vellem et fuerat melius, non tempore tali
cogere concilium, cum muros adsidet hostis.
305



bellum importunum, cives, cum gente deorum
invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
proelia nec victi possunt absistere ferro.
spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis,
ponite. spes sibi quisque; sed haec quam angusta videtis.
310



cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,
ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus
esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
nunc adeo quae sit dubiae sententia menti,
315



expediam et paucis, animos adhibete, docebo.
est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
longus in occasum, finis super usque Sicanos;
Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros
exercent collis atque horum asperrima pascunt.
320



haec omnis regio et celsi plaga pinea montis
cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
dicamus leges sociosque in regna vocemus:
considant, si tantus amor, et moenia condant.
sin alios finis aliamque capessere gentem
325



est animus possuntque solo decedere nostro,
bis denas Italo texamus robore navis;
seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam
materies: ipsi numerumque modumque carinis
praecipiant, nos aera, manus, navalia demus.
330



praeterea, qui dicta ferant et foedera firment
centum oratores prima de gente Latinos
ire placet pacisque manu praetendere ramos,
munera portantis aurique eborisque talenta
et sellam regni trabeamque insignia nostri.
335



consulite in medium et rebus succurrite fessis."
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,
largus opum et lingua melior, sed frigida bello
dextera, consiliis habitus non futtilis auctor,
340



seditione potens - genus huic materna superbum
nobilitas dabat, incertum de patre ferebat -,
surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
"rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur
345



quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.
det libertatem fandi flatusque remittat,
cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
- dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur -
lumina tot cecidisse ducum totamque videmus
350



consedisse urbem luctu, dum Troia temptat
castra fugae fidens et caelum territat armis.
unum etiam donis istis, quae plurima mitti
Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
adicias, nec te ullius violentia vincat
355



quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
des pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
quod si tantus habet mentes et pectora terror,
ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:
cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
360



quid miseros totiens in aperta pericula civis
proicis, o Latio caput horum et causa malorum?
nulla salus bello, pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
primus ego, invisum quem tu tibi fingis et esse
365



nil moror, en supplex venio. miserere tuorum,
pone animos et pulsus abi. sat funera fusi
vidimus ingentis et desolavimus agros.
aut, si fama movet, si tantum pectore robur
concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
370



aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
nos animae viles, inhumata infletaque turba,
sternamur campis. etiam tu, si qua tibi vis,
si patrii quid Martis habes, illum aspice contra
375



qui vocat."
Talibus exarsit dictis violentia Turni.
dat gemitum rumpitque has imo pectore voces:
"larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi
tum cum bella manus poscunt, patribusque vocatis
380



primus ades. sed non replenda est curia verbis,
quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
agger murorum nec inundant sanguine fossae.
proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris
argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
385



Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis
insignis agros. possit quid vivida virtus
experiare licet, nec longe scilicet hostes
quaerendi nobis; circumstant undique muros.
imus in adversos - quid cessas? an tibi Mavors
390



ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis
semper erit?
pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum
arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
sanguine et Euandri totam cum stirpe videbit
395



procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?
haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
et quos mille die victor sub Tartara misi,
inclusus muris hostilique aggere saeptus.
nulla salus bello? capiti cane talia, demens,
400



Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno
ne cessa turbare metu atque extollere viris
gentis bis victae, contra premere arma Latini.
nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,
nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,
405



amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.
vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit,
artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
numquam animam talem dextra hac, absiste moveri,
amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.
410



nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.
si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
si tam deserti sumus et semel agmine verso
funditus occidimus neque habet Fortuna regressum,
oremus pacem et dextras tendamus inertis.
415



quamquam o si solitae quicquam virtutis adesset!
ille mihi ante alios fortunatusque laborum
egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
procubuit moriens et humum semel ore momordit.
sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus
420



auxilioque urbes Italae populique supersunt,
sin et Troianis cum multo gloria venit
sanguine - sunt illis sua funera, parque per omnis
tempestas -, cur indecores in limine primo
deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
425



multa dies variique labor mutabilis aevi
rettulit in melius, multos alterna revisens
lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:
at Messapus erit felixque Tolumnius et quos
430



tot populi misere duces, nec parva sequetur
gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
est et Volscorum egregia de gente Camilla
agmen agens equitum et florentis aere catervas.
quod si me solum Teucri in certamina poscunt
435



idque placet tantumque bonis communibus obsto,
non adeo has exosa manus Victoria fugit
ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem
factaque Volcani manibus paria induat arma
440



ille licet. vobis animam hanc soceroque Latino
Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
devovi. solum Aeneas vocat? et vocet oro;
nec Drances potius, sive est haec ira deorum,
morte luat, sive est virtus et gloria, tollat."
445



Illi haec inter se dubiis de rebus agebant
certantes: castra Aeneas aciemque movebat.
nuntius ingenti per regia tecta tumultu
ecce ruit magnisque urbem terroribus implet:
instructos acie Tiberino a flumine Teucros
450



Tyrrhenamque manum totis descendere campis.
extemplo turbati animi concussaque vulgi
pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae.
arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,
flent maesti mussantque patres. hic undique clamor
455



dissensu vario magnus se tollit in auras,
haud secus atque alto in luco cum forte catervae
consedere avium, piscosove amne Padusae
dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
"immo," ait "o cives," arrepto tempore Turnus,
460



"cogite concilium et pacem laudate sedentes;
illi armis in regna ruunt." nec plura locutus
corripuit sese et tectis citus extulit altis.
"tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis,
duc" ait "et Rutulos. equitem Messapus in armis,
465



et cum fratre Coras latis diffundite campis.
pars aditus urbis firment turrisque capessant;
cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma."
Ilicet in muros tota discurritur urbe.
concilium ipse pater et magna incepta Latinus
470



deserit ac tristi turbatus tempore differt,
multaque se incusat qui non acceperit ultro
Dardanium Aenean generumque asciverit urbi.
praefodiunt alii portas aut saxa sudesque
subvectant. bello dat signum rauca cruentum
475



bucina. tum muros varia cinxere corona
matronae puerique, vocat labor ultimus omnis.
nec non ad templum summasque ad Palladis arces
subvehitur magna matrum regina caterva
dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,
480



causa mali tanti, oculos deiecta decoros.
succedunt matres et templum ture vaporant
et maestas alto fundunt de limine voces:
"armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,
frange manu telum Phrygii praedonis, et ipsum
485



pronum sterne solo portisque effunde sub altis."
cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.
iamque adeo rutilum thoraca indutus a├źnis
horrebat squamis surasque incluserat auro,
tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem,
490



fulgebatque alta decurrens aureus arce
exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:
qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis
tandem liber equus, campoque potitus aperto
aut ille in pastus armentaque tendit equarum
495



aut adsuetus aquae perfundi flumine noto
emicat, arrectisque fremit cervicibus alte
luxurians luduntque iubae per colla, per armos.
Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla
occurrit portisque ab equo regina sub ipsis
500



desiluit, quam tota cohors imitata relictis
ad terram defluxit equis; tum talia fatur:
"Turne, sui merito si qua est fiducia forti,
audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae
solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.
505



me sine prima manu temptare pericula belli,
tu pedes ad muros subsiste et moenia serva."
Turnus ad haec oculos horrenda in virgine fixus:
"o decus Italiae virgo, quas dicere grates
quasve referre parem? sed nunc, est omnia quando
510



iste animus supra, mecum partire laborem.
Aeneas, ut fama fidem missique reportant
exploratores, equitum levia improbus arma
praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis
per deserta iugo superans adventat ad urbem.
515



furta paro belli convexo in tramite silvae,
ut bivias armato obsidam milite fauces.
tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;
tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae
Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam."
520



sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis
hortatur sociosque duces et pergit in hostem.
Est curvo anfractu valles, accommoda fraudi
armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit
525



angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.
hanc super in speculis summoque in vertice montis
planities ignota iacet tutique receptus,
seu dextra laevaque velis occurrere pugnae
sive instare iugis et grandia volvere saxa.
530



huc iuvenis nota fertur regione viarum
arripuitque locum et silvis insedit iniquis.
Velocem interea superis in sedibus Opim,
unam ex virginibus sociis sacraque caterva,
compellabat et has tristis Latonia voces
535



ore dabat: "graditur bellum ad crudele Camilla,
o virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,
cara mihi ante alias. neque enim novus iste Dianae
venit amor subitaque animum dulcedine movit.
pulsus ob invidiam regno virisque superbas
540



Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe,
infantem fugiens media inter proelia belli
sustulit exsilio comitem, matrisque vocavit
nomine Casmillae mutata parte Camillam.
ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
545



solorum nemorum: tela undique saeva premebant
et circumfuso volitabant milite Volsci.
ecce fugae medio summis Amasenus abundans
spumabat ripis, tantus se nubibus imber
ruperat. ille innare parans infantis amore
550



tardatur caroque oneri timet. omnia secum
versanti subito vix haec sententia sedit:
telum immane manu valida quod forte gerebat
bellator, solidum nodis et robore cocto,
huic natam libro et silvestri subere clausam
555



implicat atque habilem mediae circumligat hastae;
quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
"alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,
ipse pater famulam voveo; tua prima per auras
tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor,
560



diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris."
dixit, et adducto contortum hastile lacerto
immittit: sonuere undae, rapidum super amnem
infelix fugit in iaculo stridente Camilla.
at Metabus magna propius iam urgente caterva
565



dat sese fluvio, atque hastam cum virgine victor
gramineo, donum Triviae, de caespite vellit.
non illum tectis ullae, non moenibus urbes
accepere neque ipse manus feritate dedisset.
pastorum et solis exegit montibus aevum.
570



hic natam in dumis interque horrentia lustra
armentalis equae mammis et lacte ferino
nutribat teneris immulgens ubera labris.
utque pedum primis infans vestigia plantis
institerat, iaculo palmas armavit acuto
575



spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum.
pro crinali auro, pro longae tegmine pallae
tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
tela manu iam tum tenera puerilia torsit
et fundam tereti circum caput egit habena
580



Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem.
multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres
optavere nurum; sola contenta Diana
aeternum telorum et virginitatis amorem
intemerata colit. vellem haud correpta fuisset
585



militia tali conata lacessere Teucros:
cara mihi comitumque foret nunc una mearum.
verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,
labere, nympha, polo finisque invise Latinos,
tristis ubi infausto committitur omine pugna.
590



haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:
hac, quicumque sacrum violarit vulnere corpus,
Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.
post ego nube cava miserandae corpus et arma
inspoliata feram tumulo patriaeque reponam."
595



dixit, at illa levis caeli delapsa per auras
insonuit nigro circumdata turbine corpus.
At manus interea muris Troiana propinquat,
Etruscique duces equitumque exercitus omnis
compositi numero in turmas. fremit aequore toto
600



insultans sonipes et pressis pugnat habenis
huc conversus et huc; tum late ferreus hastis
horret ager campique armis sublimibus ardent.
nec non Messapus contra celeresque Latini
et cum fratre Coras et virginis ala Camillae
605



adversi campo apparent, hastasque reductis
protendunt longe dextris et spicula vibrant,
adventusque virum fremitusque ardescit equorum.
iamque intra iactum teli progressus uterque
substiterat: subito erumpunt clamore furentisque
610



exhortantur equos, fundunt simul undique tela
crebra nivis ritu, caelumque obtexitur umbra.
continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus
conixi incurrunt hastis primique ruinam
dant sonitu ingenti perfractaque quadripedantum
615



pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus
fulminis in morem aut tormento ponderis acti
praecipitat longe et vitam dispergit in auras.
Extemplo turbatae acies, versique Latini
reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt;
620



Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas.
iamque propinquabant portis rursusque Latini
clamorem tollunt et mollia colla reflectunt;
hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.
qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus
625



nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda
spumeus extremamque sinu perfundit harenam,
nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens
saxa fugit litusque vado labente relinquit:
bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos,
630



bis reiecti armis respectant terga tegentes.
tertia sed postquam congressi in proelia totas
implicuere inter se acies legitque virum vir,
tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto
armaque corporaque et permixti caede virorum
635



semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit.
Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,
hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit;
quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat
vulneris impatiens arrecto pectore crura,
640



volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan
ingentemque animis, ingentem corpore et armis
deicit Herminium, nudo cui vertice fulva
caesaries nudique umeri nec vulnera terrent;
tantus in arma patet. latos huic hasta per armos
645



acta tremit duplicatque virum transfixa dolore.
funditur ater ubique cruor; dant funera ferro
certantes pulchramque petunt per vulnera mortem.
At medias inter caedes exsultat Amazon
unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,
650



et nunc lenta manu spargens hastilia denset,
nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;
aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.
illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit,
spicula converso fugientia derigit arcu.
655



at circum lectae comites, Larinaque virgo
Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securim,
Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla
delegit pacisque bonas bellique ministras:
quales Threiciae cum flumina Thermodontis
660



pulsant et pictis bellantur Amazones armis,
seu circum Hippolyten seu cum se Martia curru
Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu
feminea exsultant lunatis agmina peltis.
Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,
665



deicis? aut quot humi morientia corpora fundis?
Eunaeum Clytio primum patre, cuius apertum
adversi longa transverberat abiete pectus.
sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam
mandit humum moriensque suo se in vulnere versat.
670



tum Lirim Pagasumque super, quorum alter habenas
suffuso revolutus equo dum colligit, alter
dum subit ac dextram labenti tendit inermem,
praecipites pariterque ruunt. his addit Amastrum
Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta
675



Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chromimque;
quotque emissa manu contorsit spicula virgo,
tot Phrygii cecidere viri. procul Ornytus armis
ignotis et equo venator Iapyge fertur,
cui pellis latos umeros erepta iuvenco
680



pugnatori operit, caput ingens oris hiatus
et malae texere lupi cum dentibus albis,
agrestisque manus armat sparus; ipse catervis
vertitur in mediis et toto vertice supra est.
hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso,
685



traicit et super haec inimico pectore fatur:
"silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?
advenit qui vestra dies muliebribus armis
verba redargueret. nomen tamen haud leve patrum
manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae."
690



Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum
corpora, sed Buten aversum cuspide fixit
loricam galeamque inter, qua colla sedentis
lucent et laevo dependet parma lacerto;
Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem
695



eludit gyro interior sequiturque sequentem;
tum validam perque arma viro perque ossa securim
altior exsurgens oranti et multa precanti
congeminat; vulnus calido rigat ora cerebro.
incidit huic subitoque aspectu territus haesit
700



Appenninicolae bellator filius Auni,
haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae
posse neque instantem reginam avertere cernit,
consilio versare dolos ingressus et astu
705



incipit haec: "quid tam egregium, si femina forti
fidis equo? dimitte fugam et te comminus aequo
mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri:
iam nosces ventosa ferat cui gloria fraudem."
dixit, at illa furens acrique accensa dolore
710



tradit equum comiti paribusque resistit in armis
ense pedes nudo puraque interrita parma.
at iuvenis vicisse dolo ratus avolat ipse
- haud mora -, conversisque fugax aufertur habenis
quadripedemque citum ferrata calce fatigat.
715



"vane Ligus frustraque animis elate superbis,
nequiquam patrias temptasti lubricus artis,
nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno."
haec fatur virgo, et pernicibus ignea plantis
transit equum cursu frenisque adversa prehensis
720



congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:
quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
consequitur pennis sublimem in nube columbam
comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;
tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.
725



At non haec nullis hominum sator atque deorum
observans oculis summo sedet altus Olympo.
Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva
suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras.
ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon
730



fertur equo variisque instigat vocibus alas
nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
"quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes
Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?
femina palantis agit atque haec agmina vertit!
735



quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?
at non in Venerem segnes nocturnaque bella,
aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi.
exspectate dapes et plenae pocula mensae
- hic amor, hoc studium - dum sacra secundus haruspex
740



nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!"
haec effatus equum in medios moriturus et ipse
concitat, et Venulo adversum se turbidus infert
dereptumque ab equo dextra complectitur hostem
et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
745



tollitur in caelum clamor cunctique Latini
convertere oculos. volat igneus aequore Tarchon
arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta
defringit ferrum et partis rimatur apertas,
qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans
750



sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit.
utque volans alte raptum cum fulva draconem
fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,
saucius at serpens sinuosa volumina versat
arrectisque horret squamis et sibilat ore
755



arduus insurgens, illa haud minus urget obunco
luctantem rostro, simul aethera verberat alis:
haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon
portat ovans. ducis exemplum eventumque secuti
Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns
760



velocem iaculo et multa prior arte Camillam
circuit, et quae sit fortuna facillima temptat.
qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,
hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;
qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,
765



hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.
hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat
undique circuitum et certam quatit improbus hastam.
Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos
insignis longe Phrygiis fulgebat in armis
770



spumantemque agitabat equum, quem pellis a├źnis
in plumam squamis auro conserta tegebat.
ipse peregrina ferrugine clarus et ostro
spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;
aureus ex umeris erat arcus et aurea vati
775



cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis
carbaseos fulvo in nodum collegerat auro
pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma
Troia, captivo sive ut se ferret in auro
780



venatrix, unum ex omni certamine pugnae
caeca sequebatur totumque incauta per agmen
femineo praedae et spoliorum ardebat amore,
telum ex insidiis cum tandem tempore capto
concitat et superos Arruns sic voce precatur:
785



"summe deum, sancti custos Soractis Apollo,
quem primi colimus, cui pineus ardor acervo
pascitur, et medium freti pietate per ignem
cultores multa premimus vestigia pruna,
da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,
790



omnipotens. non exuvias pulsaeve tropaeum
virginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem
facta ferent; haec dira meo dum vulnere pestis
pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes."
Audiit et voti Phoebus succedere partem
795



mente dedit, partem volucris dispersit in auras:
sterneret ut subita turbatam morte Camillam
adnuit oranti; reducem ut patria alta videret
non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.
ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
800



convertere animos acris oculosque tulere
cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec aurae
nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,
hasta sub exsertam donec perlata papillam
haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
805



concurrunt trepidae comites dominamque ruentem
suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns
laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae
credere nec telis occurrere virginis audet.
ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
810



continuo in montis sese avius abdidit altos
occiso pastore lupus magnove iuvenco,
conscius audacis facti, caudamque remulcens
subiecit pavitantem utero silvasque petivit:
haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns
815



contentusque fuga mediis se immiscuit armis.
illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
ferreus ad costas alto stat vulnere mucro.
labitur exsanguis, labuntur frigida leto
lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
820



tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam
adloquitur, fida ante alias quae sola Camillae
quicum partiri curas, atque haec ita fatur:
"hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
825



effuge et haec Turno mandata novissima perfer:
succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
iamque vale." simul his dictis linquebat habenas
ad terram non sponte fluens. tum frigida toto
paulatim exsolvit se corpore, lentaque colla
830



et captum leto posuit caput, arma relinquens,
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
sidera: deiecta crudescit pugna Camilla;
incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
835



Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae.
At Triviae custos iamdudum in montibus Opis
alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
utque procul medio iuvenum in clamore furentum
prospexit tristi mulcatam morte Camillam,
840



ingemuitque deditque has imo pectore voces:
"heu nimium, virgo, nimium crudele luisti
supplicium Teucros conata lacessere bello!
nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
profuit aut nostras umero gessisse pharetras.
845



non tamen indecorem tua te regina reliquit
extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum
per gentis erit aut famam patieris inultae.
nam quicumque tuum violavit vulnere corpus
morte luet merita." fuit ingens monte sub alto
850



regis Dercenni terreno ex aggere bustum
antiqui Laurentis opacaque ilice tectum;
hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
ut vidit fulgentem armis ac vana tumentem,
855



"cur" inquit "diversus abis? huc derige gressum,
huc periture veni, capias ut digna Camillae
praemia. tune etiam telis moriere Dianae?"
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam
deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
860



et duxit longe, donec curvata coirent
inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
extemplo teli stridorem aurasque sonantis
audiit una Arruns haesitque in corpore ferrum.
865



illum exspirantem socii atque extrema gementem
obliti ignoto camporum in pulvere linquunt;
Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
Prima fugit domina amissa levis ala Camillae,
turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas,
870



disiectique duces desolatique manipli
tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.
nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis
sustentare valet telis aut sistere contra,
sed laxos referunt umeris languentibus arcus,
875



quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum.
volvitur ad muros caligine turbidus atra
pulvis, et e speculis percussae pectora matres
femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
qui cursu portas primi inrupere patentis,
880



hos inimica super mixto premit agmine turba,
nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
moenibus in patriis atque inter tuta domorum
confixi exspirant animas. pars claudere portas,
nec sociis aperire viam nec moenibus audent
885



accipere orantis, oriturque miserrima caedes
defendentum armis aditus inque arma ruentum.
exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum
pars in praecipitis fossas urgente ruina
volvitur, immissis pars caeca et concita frenis
890



arietat in portas et duros obice postis.
ipsae de muris summo certamine matres
- monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam -
tela manu trepidae iaciunt ac robore duro
stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
895



praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent.
Interea Turnum in silvis saevissimus implet
nuntius et iuveni ingentem fert Acca tumultum:
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
ingruere infensos hostis et Marte secundo
900



omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
ille furens - et saeva Iovis sic numina poscunt -
deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
vix e conspectu exierat campumque tenebat,
cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
905



exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.
sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
agmine nec longis inter se passibus absunt;
ac simul Aeneas fumantis pulvere campos
prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,
910



et saevum Aenean agnovit Turnus in armis
adventumque pedum flatusque audivit equorum.
continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
tingat equos noctemque die labente reducat.
915
considunt castris ante urbem et moenia vallant.
 
 

[ Homepage | Inhalt | Klassen | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen  | Varia | Mythologie | Ethik | Literaturabfrage | Forum zur Homepage | Spende | Passwort | Feedback ]

Lateinisches Online-Wörterbuch. Hilfe zur W÷rterbucheingabe
   
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
Web-Suche
Benutzerdefinierte Suche
Site-Suche:

Suche unterstŘtzt von FreeFind

bottom - Letzte Aktualisierung: 29.03.2011 - 08:50