top

Publius Vergilius Maro

Aeneis

LIBER V - lateinisch

Auf Sizilien: Leichenspiele zum Todestag des Anchises, Brand der Schiffe

 
vorherige Seite folgende Seite
1


Interea medium Aeneas iam classe tenebat
certus iter fluctusque atros Aquilone secabat
moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
conlucent flammis. quae tantum accenderit ignem
5



causa latet; duri magno sed amore dolores
polluto, notumque furens quid femina possit,
triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla
occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
10



olli caeruleus supra caput astitit imber
noctem hiememque ferens et inhorruit unda tenebris.
ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
"heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
quidve, pater Neptune, paras?" sic deinde locutus
15



colligere arma iubet validisque incumbere remis,
obliquatque sinus in ventum ac talia fatur:
"magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
mutati transversa fremunt et vespere ab atro
20



consurgunt venti, atque in nubem cogitur aƫr.
nec nos obniti contra nec tendere tantum
sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur,
quoque vocat vertamus iter. nec litora longe
fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
25



si modo rite memor servata remetior astra."
tum pius Aeneas: "equidem sic poscere ventos
iamdudum et frustra cerno te tendere contra.
flecte viam velis. an sit mihi gratior ulla,
quove magis fessas optem dimittere navis,
30



quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten
et patris Anchisae gremio complectitur ossa?"
haec ubi dicta, petunt portus et vela secundi
intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
et tandem laeti notae advertuntur harenae.
35



At procul ex celso miratus vertice montis
adventum sociasque rates occurrit Acestes,
horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
Troia Criniso conceptum flumine mater
quem genuit. veterum non immemor ille parentum
40



gratatur reduces et gaza laetus agresti
excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
Postera cum primo stellas Oriente fugarat
clara dies, socios in coetum litore ab omni
advocat Aeneas tumulique ex aggere fatur:
45



"Dardanidae magni, genus alto a sanguine divum,
annuus exactis completur mensibus orbis,
ex quo reliquias divinique ossa parentis
condidimus terra maestasque sacravimus aras;
iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
50



semper honoratum - sic di voluistis - habebo.
hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae,
annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
exsequerer strueremque suis altaria donis.
55



nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis
haud equidem sine mente, reor, sine numine divum
adsumus et portus delati intramus amicos.
ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem:
poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis
60



urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
bina boum vobis Troia generatus Acestes
dat numero capita in navis; adhibete penatis
et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
praeterea, si nona diem mortalibus almum
65



Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
prima citae Teucris ponam certamina classis;
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
seu crudo fidit pugnam committere caestu,
70



cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae.
ore favete omnes et cingite tempora ramis.
Sic fatus velat materna tempora myrto.
hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
75



ille e concilio multis cum milibus ibat
ad tumulum magna medius comitante caterva.
hic duo rite mero libans carchesia Baccho
fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
purpureosque iacit flores ac talia fatur:
80



"salve, sancte parens, iterum; salvete, recepti
nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae.
non licuit finis Italos fataliaque arva
nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim."
dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
85



septem ingens gyros, septena volumina traxit
amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
caeruleae cui terga notae maculosus et auro
squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
mille iacit varios adverso sole colores.
90



obstipuit visu Aeneas. ille agmine longo
tandem inter pateras et levia pocula serpens
libavitque dapes rursusque innoxius imo
successit tumulo et depasta altaria liquit.
hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
95



incertus geniumne loci famulumne parentis
esse putet; caedit binas de more bidentis
totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos,
vinaque fundebat pateris animamque vocabat
Anchisae magni manisque Acheronte remissos.
100



nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
dona ferunt, onerant aras mactantque iuvencos;
ordine aƫna locant alii fusique per herbam
subiciunt veribus prunas et viscera torrent.
Exspectata dies aderat nonamque serena
105



Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
famaque finitimos et clari nomen Acestae
excierat; laeto complerant litora coetu
visuri Aeneadas, pars et certare parati.
munera principio ante oculos circoque locantur
110



in medio, sacri tripodes viridesque coronae
et palmae pretium victoribus, armaque et ostro
perfusae vestes, argenti aurique talenta;
et tuba commissos medio canit aggere ludos.
Prima pares ineunt gravibus certamina remis
115



quattuor ex omni delectae classe carinae.
velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi,
ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
120



impellunt, terno consurgunt ordine remi;
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.
Est procul in pelago saxum spumantia contra
125



litora, quod tumidis summersum tunditur olim
fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cauri;
tranquillo silet immotaque attollitur unda
campus et apricis statio gratissima mergis.
hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
130



constituit signum nautis pater, unde reverti
scirent et longos ubi circumflectere cursus.
tum loca sorte legunt ipsique in puppibus auro
ductores longe effulgent ostroque decori;
cetera populea velatur fronde iuventus
135



nudatosque umeros oleo perfusa nitescit.
considunt transtris, intentaque bracchia remis;
intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
corda pavor pulsans laudumque arrecta cupido.
inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
140



haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor
nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
non tam praecipites biiugo certamine campum
145



corripuere ruuntque effusi carcere currus,
nec sic immissis aurigae undantia lora
concussere iugis pronique in verbera pendent.
tum plausu fremituque virum studiisque faventum
consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant
150



litora, pulsati colles clamore resultant.
Effugit ante alios primisque elabitur undis
turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus
consequitur, melior remis, sed pondere pinus
tarda tenet. post hos aequo discrimine Pristis
155



Centaurusque locum tendunt superare priorem;
et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens
Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur
frontibus et longa sulcant vada salsa carina.
iamque propinquabant scopulo metamque tenebant,
160



cum princeps medioque Gyas in gurgite victor
rectorem navis compellat voce Menoeten:
"quo tantum mihi dexter abis? huc derige cursum;
litus ama et laeva stringat sine palmula cautes;
altum alii teneant." dixit; sed caeca Menoetes
165



saxa timens proram pelagi detorquet ad undas.
"quo diversus abis?" iterum "pete saxa, Menoete!"
cum clamore Gyas revocabat, et ecce Cloanthum
respicit instantem tergo et propiora tenentem.
ille inter navemque Gyae scopulosque sonantis
170



radit iter laevum interior subitoque priorem
praeterit et metis tenet aequora tuta relictis.
tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens
nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten
oblitus decorisque sui sociumque salutis
175



in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
ipse gubernaclo rector subit, ipse magister
hortaturque viros clavumque ad litora torquet.
at gravis ut fundo vix tandem redditus imo est
iam senior madidaque fluens in veste Menoetes
180



summa petit scopuli siccaque in rupe resedit.
illum et labentem Teucri et risere natantem
et salsos rident revomentem pectore fluctus.
Hic laeta extremis spes est accensa duobus,
Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.
185



Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat,
nec tota tamen ille prior praeeunte carina;
parte prior, partim rostro premit aemula Pristis.
at media socios incedens nave per ipsos
hortatur Mnestheus: "nunc, nunc insurgite remis,
190



Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema
delegi comites; nunc illas promite viris,
nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi
Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.
non iam prima peto Mnestheus neque vincere certo
195



- quamquam o! - sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti -;
extremos pudeat rediisse: hoc vincite, cives,
et prohibete nefas." olli certamine summo
procumbunt: vastis tremit ictibus aerea puppis
subtrahiturque solum, tum creber anhelitus artus
200



aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis.
attulit ipse viris optatum casus honorem:
namque furens animi dum proram ad saxa suburget
interior spatioque subit Sergestus iniquo,
infelix saxis in procurrentibus haesit.
205



concussae cautes et acuto in murice remi
obnixi crepuere inlisaque prora pependit.
consurgunt nautae et magno clamore morantur
ferratasque trudes et acuta cuspide contos
expediunt fractosque legunt in gurgite remos.
210



at laetus Mnestheus successuque acrior ipso
agmine remorum celeri ventisque vocatis
prona petit maria et pelago decurrit aperto.
qualis spelunca subito commota columba,
cui domus et dulces latebroso in pumice nidi,
215



fertur in arva volans plausumque exterrita pennis
dat tecto ingentem, mox aƫre lapsa quieto
radit iter liquidum celeris neque commovet alas:
sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis
aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
220



et primum in scopulo luctantem deserit alto
Sergestum brevibusque vadis frustraque vocantem
auxilia et fractis discentem currere remis.
inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram
consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.
225



solus iamque ipso superest in fine Cloanthus,
quem petit et summis adnixus viribus urget.
Tum vero ingeminat clamor cunctique sequentem
instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
hi proprium decus et partum indignantur honorem
230



ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;
hos successus alit: possunt, quia posse videntur.
et fors aequatis cepissent praemia rostris,
ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
fudissetque preces divosque in vota vocasset:
235



"di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,
vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
constituam ante aras voti reus, extaque salsos
proiciam in fluctus et vina liquentia fundam."
dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
240



Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo,
et pater ipse manu magna Portunus euntem
impulit: illa Noto citius volucrique sagitta
ad terram fugit et portu se condidit alto.
tum satus Anchisa cunctis ex more vocatis
245



victorem magna praeconis voce Cloanthum
declarat viridique advelat tempora lauro,
muneraque in navis ternos optare iuvencos
vinaque et argenti magnum dat ferre talentum.
ipsis praecipuos ductoribus addit honores:
250



victori chlamydem auratam, quam plurima circum
purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,
intextusque puer frondosa regius Ida
velocis iaculo cervos cursuque fatigat
acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida
255



sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;
longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt
custodes, saevitque canum latratus in auras.
at qui deinde locum tenuit virtute secundum,
levibus huic hamis consertam auroque trilicem
260



loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,
donat habere, viro decus et tutamen in armis.
vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant
multiplicem conixi umeris; indutus at olim
265



Demoleos cursu palantis Troas agebat.
tertia dona facit geminos ex aere lebetas
cymbiaque argento perfecta atque aspera signis.
iamque adeo donati omnes opibusque superbi
puniceis ibant evincti tempora taenis,
270



cum saevo e scopulo multa vix arte revulsus
amissis remis atque ordine debilis uno
inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
qualis saepe viae deprensus in aggere serpens,
aerea quem obliquum rota transiit aut gravis ictu
275



seminecem liquit saxo lacerumque viator;
nequiquam longos fugiens dat corpore tortus
parte ferox ardensque oculis et sibila colla
arduus attollens; pars vulnere clauda retentat
nexantem nodis seque in sua membra plicantem:
280



tali remigio navis se tarda movebat;
vela facit tamen et velis subit ostia plenis.
Sergestum Aeneas promisso munere donat
servatam ob navem laetus sociosque reductos.
olli serva datur operum haud ignara Minervae,
285



Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.
Hoc pius Aeneas misso certamine tendit
gramineum in campum, quem collibus undique curvis
cingebant silvae, mediaque in valle theatri
circus erat; quo se multis cum milibus heros
290



consessu medium tulit exstructoque resedit.
hic, qui forte velint rapido contendere cursu,
invitat pretiis animos, et praemia ponit.
undique conveniunt Teucri mixtique Sicani,
Nisus et Euryalus primi,
295



Euryalus forma insignis viridique iuventa,
Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus
regius egregia Priami de stirpe Diores;
hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,
alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;
300



tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque
adsueti silvis, comites senioris Acestae;
multi praeterea, quos fama obscura recondit.
Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:
"accipite haec animis laetasque advertite mentes.
305



nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.
Cnosia bina dabo levato lucida ferro
spicula caelatamque argento ferre bipennem;
omnibus hic erit unus honos. tres praemia primi
accipient flavaque caput nectentur oliva.
310



primus equum phaleris insignem victor habeto;
alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis
Threiciis, lato quam circum amplectitur auro
balteus et tereti subnectit fibula gemma;
tertius Argolica hac galea contentus abito."
315



Haec ubi dicta, locum capiunt signoque repente
corripiunt spatia audito limenque relinquunt,
effusi nimbo similes. simul ultima signant,
primus abit longeque ante omnia corpora Nisus
emicat et ventis et fulminis ocior alis;
320



proximus huic, longo sed proximus intervallo,
insequitur Salius; spatio post deinde relicto
tertius Euryalus;
Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
ecce volat calcemque terit iam calce Diores
325



incumbens umero, spatia et si plura supersint
transeat elapsus prior ambiguumque relinquat.
iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
finem adventabant, levi cum sanguine Nisus
labitur infelix, caesis ut forte iuvencis
330



fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso
haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso
concidit immundoque fimo sacroque cruore.
non tamen Euryali, non ille oblitus amorum:
335



nam sese opposuit Salio per lubrica surgens;
ille autem spissa iacuit revolutus harena,
emicat Euryalus et munere victor amici
prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.
post Helymus subit et nunc tertia palma Diores.
340



hic totum caveae consessum ingentis et ora
prima patrum magnis Salius clamoribus implet,
ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
tutatur favor Euryalum lacrimaeque decorae,
gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
345



adiuvat et magna proclamat voce Diores,
qui subiit palmae frustraque ad praemia venit
ultima, si primi Salio reddentur honores.
tum pater Aeneas "vestra" inquit "munera vobis
certa manent, pueri et palmam movet ordine nemo;
350



me liceat casus miserari insontis amici."
sic fatus tergum Gaetuli immane leonis
dat Salio villis onerosum atque unguibus aureis.
hic Nisus "si tanta" inquit "sunt praemia victis,
et te lapsorum miseret, quae munera Niso
355



digna dabis, primam merui qui laude coronam
ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?"
et simul his dictis faciem ostentabat et udo
turpia membra fimo. risit pater optimus olli
et clipeum efferri iussit, Didymaonis artes,
360



Neptuni sacro Danais de poste refixum.
hoc iuvenem egregium praestanti munere donat.
Post, ubi confecti cursus et dona peregit,
"nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens,
adsit et evinctis attollat bracchia palmis":
365



sic ait, et geminum pugnae proponit honorem,
victori velatum auro vittisque iuvencum,
ensem atque insignem galeam solacia victo.
nec mora; continuo vastis cum viribus effert
ora Dares magnoque virum se murmure tollit,
370



solus qui Paridem solitus contendere contra,
idemque ad tumulum quo maximus occubat Hector
victorem Buten immani corpore, qui se
Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat,
perculit et fulva moribundum extendit harena.
375



talis prima Dares caput altum in proelia tollit,
ostenditque umeros latos alternaque iactat
bracchia protendens et verberat ictibus auras.
quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
audet adire virum manibusque inducere caestus.
380



ergo alacris cunctosque putans excedere palma
Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus
tum laeva taurum cornu tenet atque ita fatur:
"nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
quae finis standi? quo me decet usque teneri?
385



ducere dona iube." cuncti simul ore fremebant
Dardanidae reddique viro promissa iubebant.
Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
proximus ut viridante toro consederat herbae:
"Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
390



tantane tam patiens nullo certamine tolli
dona sines? ubi nunc nobis deus ille, magister
nequiquam memoratus, Eryx? ubi fama per omnem
Trinacriam et spolia illa tuis pendentia tectis?"
ille sub haec: "non laudis amor nec gloria cessit
395



pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta
sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
si mihi quae quondam fuerat quaque improbus iste
exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
400



venissem, nec dona moror." sic deinde locutus
in medium geminos immani pondere caestus
proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus
ferre manum duroque intendere bracchia tergo.
obstipuere animi: tantorum ingentia septem
405



terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
ante omnis stupet ipse Dares longeque recusat,
magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
tum senior talis referebat pectore voces:
410



"quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma
vidisset tristemque hoc ipso in litore pugnam?
haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat
- sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro -,
his magnum Alciden contra stetit, his ego suetus,
415



dum melior viris sanguis dabat, aemula necdum
temporibus geminis canebat sparsa senectus.
sed si nostra Dares haec Troius arma recusat
idque pio sedet Aeneae, probat auctor Acestes,
aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto
420



- solve metus -, et tu Troianos exue caestus."
haec fatus duplicem ex umeris reiecit amictum
et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque
exuit atque ingens media consistit harena.
tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos
425



et paribus palmas amborum innexuit armis.
constitit in digitos extemplo arrectus uterque
bracchiaque ad superas interritus extulit auras.
abduxere retro longe capita ardua ab ictu
immiscentque manus manibus pugnamque lacessunt,
430



ille pedum melior motu fretusque iuventa,
hic membris et mole ualens; sed tarda trementi
genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
multa viri nequiquam inter se vulnera iactant,
multa cavo lateri ingeminant et pectore vastos
435



dant sonitus, erratque auris et tempora circum
crebra manus, duro crepitant sub vulnere malae.
stat gravis Entellus nisuque immotus eodem
corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.
ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem
440



aut montana sedet circum castella sub armis,
nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
arte locum et variis adsultibus inritus urget.
ostendit dextram insurgens Entellus et alte
extulit, ille ictum venientem a vertice velox
445



praevidit celerique elapsus corpore cessit;
Entellus viris in ventum effudit et ultro
ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto
concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho
aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
450



consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;
it clamor caelo primusque accurrit Acestes
aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.
at non tardatus casu neque territus heros
acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira;
455



tum pudor incendit viris et conscia virtus,
praecipitemque Daren ardens agit aequore toto
nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra.
nec mora nec requies: quam multa grandine nimbi
culminibus crepitant, sic densis ictibus heros
460



creber utraque manu pulsat versatque Dareta.
Tum pater Aeneas procedere longius iras
et saevire animis Entellum haud passus acerbis,
sed finem imposuit pugnae fessumque Dareta
eripuit mulcens dictis ac talia fatur:
465



"infelix, quae tanta animum dementia cepit?
non viris alias conversaque numina sentis?
cede deo." dixitque et proelia voce diremit.
ast illum fidi aequales genua aegra trahentem
iactantemque utroque caput crassumque cruorem
470



ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes
ducunt ad navis; galeamque ensemque vocati
accipiunt, palmam Entello taurumque relinquunt.
hic victor superans animis tauroque superbus
"nate dea, vosque haec" inquit "cognoscite, Teucri,
475



et mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires
et qua servetis revocatum a morte Dareta."
dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci
qui donum astabat pugnae, durosque reducta
libravit dextra media inter cornua caestus
480



arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro:
sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.
ille super talis effundit pectore voces:
"hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis
persolvo; hic victor caestus artemque repono."
485



Protinus Aeneas celeri certare sagitta
invitat qui forte velint et praemia dicit,
ingentique manu malum de nave Seresti
erigit et volucrem traiecto in fune columbam,
quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
490



convenere viri deiectamque aerea sortem
accepit galea, et primus clamore secundo
Hyrtacidae ante omnis exit locus Hippocoontis;
quem modo navali Mnestheus certamine victor
consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.
495



tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater,
Pandare, qui quondam iussus confundere foedus
in medios telum torsisti primus Achivos.
extremus galeaque ima subsedit Acestes,
ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.
500



tum validis flexos incurvant viribus arcus
pro se quisque viri et depromunt tela pharetris,
primaque per caelum nervo stridente sagitta
Hyrtacidae iuvenis volucris diverberat auras,
et venit adversique infigitur arbore mali.
505



intremuit malus micuitque exterrita pennis
ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
post acer Mnestheus adducto constitit arcu
alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
ast ipsam miserandus avem contingere ferro
510



non valuit; nodos et vincula linea rupit
quis innexa pedem malo pendebat ab alto;
illa Notos atque atra volans in nubila fugit.
tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
tela tenens, fratrem Eurytion in vota vocavit,
515



iam vacuo laetam caelo speculatus et alis
plaudentem nigra figit sub nube columbam.
decidit exanimis vitamque reliquit in astris
aetheriis fixamque refert delapsa sagittam.
Amissa solus palma superabat Acestes,
520



qui tamen aƫrias telum contendit in auras
ostentans artemque pater arcumque sonantem.
hic oculis subitum obicitur magnoque futurum
augurio monstrum; docuit post exitus ingens
seraque terrifici cecinerunt omina vates.
525



namque volans liquidis in nubibus arsit harundo
signavitque viam flammis tenuisque recessit
consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa
transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.
attonitis haesere animis superosque precati
530



Trinacrii Teucrique viri, nec maximus omen
abnuit Aeneas, sed laetum amplexus Acesten
muneribus cumulat magnis ac talia fatur:
"sume, pater, nam te voluit rex magnus Olympi
talibus auspiciis exsortem ducere honores.
535



ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis,
cratera impressum signis, quem Thracius olim
Anchisae genitori in magno munere Cisseus
ferre sui dederat monimentum et pignus amoris."
sic fatus cingit viridanti tempora lauro
540



et primum ante omnis victorem appellat Acesten.
nec bonus Eurytion praelato invidit honori,
quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.
proximus ingreditur donis qui vincula rupit,
extremus volucri qui fixit harundine malum.
545



At pater Aeneas nondum certamine misso
custodem ad sese comitemque impubis Iuli
Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem:
"vade age et Ascanio, si iam puerile paratum
agmen habet secum cursusque instruxit equorum,
550



ducat avo turmas et sese ostendat in armis
dic" ait. ipse omnem longo decedere circo
infusum populum et campos iubet esse patentis.
incedunt pueri pariterque ante ora parentum
frenatis lucent in equis, quos omnis euntis
555



Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.
omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro,
pars levis umero pharetras; it pectore summo
flexilis obtorti per collum circulus auri.
560



tres equitum numero turmae ternique vagantur
ductores; pueri bis seni quemque secuti
agmine partito fulgent paribusque magistris.
una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem
nomen avi referens Priamus, tua clara, Polite,
565



progenies, auctura Italos; quem Thracius albis
portat equus bicolor maculis, vestigia primi
alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,
parvus Atys pueroque puer dilectus Iulo.
570



extremus formaque ante omnis pulcher Iulus
Sidonio est invectus equo, quem candida Dido
esse sui dederat monimentum et pignus amoris.
cetera Trinacriis pubes senioris Acestae
fertur equis.
575



excipiunt plausu pavidos gaudentque tuentes
Dardanidae, veterumque agnoscunt ora parentum.
postquam omnem laeti consessum oculosque suorum
lustravere in equis, signum clamore paratis
Epytides longe dedit insonuitque flagello.
580



olli discurrere pares atque agmina terni
diductis solvere choris, rursusque vocati
convertere vias infestaque tela tulere.
inde alios ineunt cursus aliosque recursus
adversi spatiis, alternosque orbibus orbis
585



impediunt pugnaeque cient simulacra sub armis;
et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt
infensi, facta pariter nunc pace feruntur.
ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta
parietibus textum caecis iter ancipitemque
590



mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi
frangeret indeprensus et inremeabilis error;
haud alio Teucrum nati vestigia cursu
impediunt texuntque fugas et proelia ludo,
delphinum similes qui per maria umida nando
595



Carpathium Libycumque secant.
hunc morem cursus atque haec certamina primus
Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam,
rettulit et priscos docuit celebrare Latinos,
quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes;
600



Albani docuere suos; hinc maxima porro
accepit Roma et patrium servavit honorem;
Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.
hac celebrata tenus sancto certamina patri.
Hinc primum Fortuna fidem mutata novavit.
605



dum variis tumulo referunt sollemnia ludis,
Irim de caelo misit Saturnia Iuno
Iliacam ad classem ventosque aspirat eunti,
multa movens necdum antiquum saturata dolorem.
illa viam celerans per mille coloribus arcum
610



nulli visa cito decurrit tramite virgo.
conspicit ingentem concursum et litora lustrat
desertosque videt portus classemque relictam.
at procul in sola secretae Troades acta
amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum
615



pontum aspectabant flentes. heu tot vada fessis
et tantum superesse maris, vox omnibus una;
urbem orant, taedet pelagi perferre laborem.
ergo inter medias sese haud ignara nocendi
conicit et faciemque deae vestemque reponit;
620



fit Beroe, Tmarii coniunx longaeva Dorycli,
cui genus et quondam nomen natique fuissent,
ac sic Dardanidum mediam se matribus infert.
"o miserae, quas non manus" inquit "Achaica bello
traxerit ad letum patriae sub moenibus! o gens
625



infelix, cui te exitio Fortuna reservat?
septima post Troiae excidium iam vertitur aestas,
cum freta, cum terras omnis, tot inhospita saxa
sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum
Italiam sequimur fugientem et volvimur undis.
630



hic Erycis fines fraterni atque hospes Acestes:
quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?
o patria et rapti nequiquam ex hoste penates,
nullane iam Troiae dicentur moenia? nusquam
Hectoreos amnis, Xanthum et Simoenta, videbo?
635



quin agite et mecum infaustas exurite puppis.
nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago
ardentis dare visa faces: "hic quaerite Troiam;
hic domus est" inquit "vobis." iam tempus agi res,
nec tantis mora prodigiis. en quattuor arae
640



Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat."
haec memorans prima infensum vi corripit ignem
sublataque procul dextra conixa coruscat
et iacit. arrectae mentes stupefactaque corda
Iliadum. hic una e multis, quae maxima natu,
645



Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:
"non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres,
est Dorycli coniunx; divini signa decoris
ardentisque notate oculos, qui spiritus illi,
qui vultus vocisque sonus vel gressus eunti.
650



ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui
aegram, indignantem tali quod sola careret
munere nec meritos Anchisae inferret honores."
haec effata.
at matres primo ancipites oculisque malignis
655



ambiguae spectare rates miserum inter amorem
praesentis terrae fatisque vocantia regna,
cum dea se paribus per caelum sustulit alis
ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
tum vero attonitae monstris actaeque furore
660



conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem,
pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
coniciunt. furit immissis Volcanus habenis
transtra per et remos et pictas abiete puppis.
Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
665



incensas perfert navis Eumelus, et ipsi
respiciunt atram in nimbo volitare favillam.
primus et Ascanius, cursus ut laetus equestris
ducebat, sic acer equo turbata petivit
castra, nec exanimes possunt retinere magistri.
670



"quis furor iste novus? quo nunc, quo tenditis" inquit
"heu miserae cives? non hostem inimicaque castra
Argivum, vestras spes uritis. en, ego vester
Ascanius!" - galeam ante pedes proiecit inanem,
qua ludo indutus belli simulacra ciebat.
675



accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.
ast illae diversa metu per litora passim
diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim
saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque
mutatae agnoscunt excussaque pectore Iuno est.
680



Sed non idcirco flamma atque incendia viris
indomitas posuere; udo sub robore vivit
stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas
est vapor et toto descendit corpore pestis,
nec vires heroum infusaque flumina prosunt.
685



tum pius Aeneas umeris abscindere vestem
auxilioque vocare deos et tendere palmas:
"Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum
Troianos, si quid pietas antiqua labores
respicit humanos, da flammam evadere classi
690



nunc, pater, et tenuis Teucrum res eripe leto.
vel tu, quod superest, infesto fulmine morti,
si mereor, demitte tuaque hic obrue dextra."
vix haec ediderat cum effusis imbribus atra
tempestas sine more furit tonitruque tremescunt
695



ardua terrarum et campi; ruit aethere toto
turbidus imber aqua densisque nigerrimus Austris,
implenturque super puppes, semusta madescunt
robora, restinctus donec vapor omnis et omnes
quattuor amissis servatae a peste carinae.
700



At pater Aeneas casu concussus acerbo
nunc huc ingentis, nunc illuc pectore curas
mutabat versans, Siculisne resideret arvis
oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas
705



quem docuit multaque insignem reddidit arte -
haec responsa dabat, vel quae portenderet ira
magna deum vel quae fatorum posceret ordo;
isque his Aenean solatus vocibus infit:
"nate dea, quo fata trahunt retrahuntque sequamur;
710



quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes:
hunc cape consiliis socium et coniunge volentem,
huic trade amissis superant qui navibus et quos
pertaesum magni incepti rerumque tuarum est.
715



longaevosque senes ac fessas aequore matres
et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est
delige, et his habeant terris sine moenia fessi;
urbem appellabunt permisso nomine Acestam."
Talibus incensus dictis senioris amici
720



tum vero in curas animo diducitur omnis;
et Nox atra polum bigis subvecta tenebat.
visa dehinc caelo facies delapsa parentis
Anchisae subito talis effundere voces:
"nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
725



care magis, nate Iliacis exercite fatis,
imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem
depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
consiliis pare quae nunc pulcherrima Nautes
dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
730



defer in Italiam. gens dura atque aspera cultu
debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
infernas accede domos et Averna per alta
congressus pete, nate, meos. non me impia namque
Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
735



concilia Elysiumque colo. huc casta Sibylla
nigrarum multo pecudum te sanguine ducet.
tum genus omne tuum et quae dentur moenia disces.
iamque vale; torquet medios Nox umida cursus
et me saevus equis Oriens adflavit anhelis."
740



dixerat et tenuis fugit ceu fumus in auras.
Aeneas "quo deinde ruis? quo proripis?" inquit,
"quem fugis? aut quis te nostris complexibus arcet?"
haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignis,
Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
745



farre pio et plena supplex veneratur acerra.
Extemplo socios primumque accersit Acesten
et Iovis imperium et cari praecepta parentis
edocet et quae nunc animo sententia constet.
haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes:
750



transcribunt urbi matres populumque volentem
deponunt, animos nil magnae laudis egentis.
ipsi transtra novant flammisque ambesa reponunt
robora navigiis, aptant remosque rudentisque,
exigui numero, sed bello vivida virtus.
755



interea Aeneas urbem designat aratro
sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam
esse iubet. gaudet regno Troianus Acestes
indicitque forum et patribus dat iura vocatis.
tum vicina astris Erycino in vertice sedes
760



fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos
ac lucus late sacer additus Anchiseo.
Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris
factus honos: placidi straverunt aequora venti
creber et aspirans rursus vocat Auster in altum.
765



exoritur procurva ingens per litora fletus;
complexi inter se noctemque diemque morantur.
ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam
visa maris facies et non tolerabile numen,
ire volunt omnemque fugae perferre laborem.
770



quos bonus Aeneas dictis solatur amicis
et consanguineo lacrimans commendat Acestae.
tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam
caedere deinde iubet solvique ex ordine funem.
ipse caput tonsae foliis evinctus olivae
775



stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos
proicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
prosequitur surgens a puppi ventus euntis.
certatim socii feriunt mare et aequora verrunt;
At Venus interea Neptunum exercita curis
780



adloquitur talisque effundit pectore questus:
"Iunonis gravis ira neque exsaturabile pectus
cogunt me, Neptune, preces descendere in omnis;
quam nec longa dies pietas nec mitigat ulla,
nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.
785



non media de gente Phrygum exedisse nefandis
urbem odiis satis est nec poenam traxe per omnem
reliquias Troiae: cineres atque ossa peremptae
insequitur. causas tanti sciat illa furoris.
ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis
790



quam molem subito excierit: maria omnia caelo
miscuit Aeoliis nequiquam freta procellis,
in regnis hoc ausa tuis.
per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
exussit foede puppis et classe subegit
795



amissa socios ignotae linquere terrae.
quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim,
si concessa peto, si dant ea moenia Parcae."
Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
800



"fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
unde genus ducis. merui quoque; saepe furores
compressi et rabiem tantam caelique marisque.
nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor,
Aeneae mihi cura tui. cum Troia Achilles
805



exanimata sequens impingeret agmina muris,
milia multa daret leto, gemerentque repleti
amnes nec reperire viam atque evolvere posset
in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
congressum Aenean nec dis nec viribus aequis
810



nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo
structa meis manibus periurae moenia Troiae.
nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timores.
tutus, quos optas, portus accedet Averni.
unus erit tantum amissum quem gurgite quaeres;
815



unum pro multis dabitur caput."
his ubi laeta deae permulsit pectora dictis,
iungit equos auro genitor, spumantiaque addit
frena feris manibusque omnis effundit habenas.
caeruleo per summa levis volat aequora curru;
820



subsidunt undae tumidumque sub axe tonanti
sternitur aequor aquis, fugiunt vasto aethere nimbi.
tum variae comitum facies, immania cete,
et senior Glauci chorus Inousque Palaemon
Tritonesque citi Phorcique exercitus omnis;
825



laeva tenet Thetis et Melite Panopeaque virgo,
Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque.
Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim
gaudia pertemptant mentem; iubet ocius omnis
attolli malos, intendi bracchia velis.
830



una omnes fecere pedem pariterque sinistros,
nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.
princeps ante omnis densum Palinurus agebat
agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.
835



iamque fere mediam caeli Nox umida metam
contigerat, placida laxabant membra quiete
sub remis fusi per dura sedilia nautae,
cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
aƫra dimovit tenebrosum et dispulit umbras,
840



te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
insonti; puppique deus consedit in alta
Phorbanti similis funditque has ore loquelas:
"Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem,
aequatae spirant aurae, datur hora quieti.
845



pone caput fessosque oculos furare labori.
ipse ego paulisper pro te tua munera inibo."
cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
"mene salis placidi vultum fluctusque quietos
ignorare iubes? mene huic confidere monstro?
850



Aenean credam - quid enim? - fallacibus auris
et caeli totiens deceptus fraude sereni?"
talia dicta dabat, clavumque adfixus et haerens
nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.
ecce deus ramum Lethaeo rore madentem
855



vique soporatum Stygia super utraque quassat
tempora, cunctantique natantia lumina solvit.
vix primos inopina quies laxaverat artus,
et super incumbens cum puppis parte revulsa
cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas
860



praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;
ipse volans tenuis se sustulit ales ad auras.
currit iter tutum non setius aequore classis
promissisque patris Neptuni interrita fertur.
iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
865



difficilis quondam multorumque ossibus albos;
tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant,
cum pater amisso fluitantem errare magistro
sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis
multa gemens casuque animum concussus amici:
870

"o nimium caelo et pelago confise sereno,
nudus in ignota, Palinure, iacebis harena."
   
   
 

[ Homepage | Inhalt | Klassen | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.TextstellenĀ  | Varia | Mythologie | Ethik | Literaturabfrage | Forum zur Homepage | Spende | Passwort | Feedback ]

Lateinisches Online-Wörterbuch. Hilfe zur Wörterbucheingabe
   
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
Web-Suche
Benutzerdefinierte Suche
Site-Suche:

Suche unterstützt von FreeFind

bottom - Letzte Aktualisierung: 01.01.1970 - 01:00