Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

Colloquium familiare de linguae Latinae utilitate

 

Marcus sextam gymnasii classem frequentans cum familia deliberat, num postero anno cursui Latino intersit.
Marcus: Quid est, cur linguam Latinam discam? Mortua sane et inutilis est.
Mater (quae ipsa novem annos Latine didicit): Quid mortuum et inutile vocas, Marce?
Marcus: Videlicet id, quod non (iam) vivit neque in usu est.
Avunculus (linguae Latinae praeceptor, qui visitandi causa forte adest): At lingua Latina vivit! Adhuc inveniuntur, qui Latine loquuntur.
Soror minor (quae in scholam elementariam it): Populine Americae Latinae sunt?
Pater (advocatus): Non sunt; sic enim nominantur, quod lingua Latina, quae vocatur, aut Hispana aut Lusitana utuntur.
Mater: Viros eruditos Vaticani dici suspicor.
Avunculus: Non modo eos, sed etiam alios professores, doctores, magistros velut sodales "Societatis Latinae", cuius periodicum "Vox Latina" per Germaniam, Francogalliam, Britanniam, Poloniam, quin etiam Russiam, Americam, laponiam, Australiam divulgatur.
Marcus: Inter istos ego neque esse possum neque volo.
Avunculus: ... fortasse autem inter sescenta milia discipulorum Germanorum, qui quotannis Latine discunt.
Marcus: Fortasse, si quis vestrum Latinum mihi quoque utile esse demonstraverit.
Avunculus: "Longum est iter per praecepta. breve et efficax per exempla" apud Senecam philosophum scriptum videmus. Ergo exempla proferamus!
Pater: Non repugno a me incipere. Primae sententiae, quas nos iuris periti adhuc sequi solemus, a Romanis inventa formaque Latina redacta sunt: "In dubio pro reo", "audiatur et altera pars", "nulla poena sine lege", "beati possidentes", "abusus non tollit usum", (quam sententiarn in djsceptatione asylorum petentium nunc maximi momenti esse duco).
Marcus: Age sane! Sed ego ius civile discere nolo.
Soror maior (quae disciplinae biologicae studet): Ad meum quoque et studium et professionem Latino opus est. - Totum enim regnum animale atque vegetabile nomenclatura binominali a Linnaeo inducta comprehenditur, ut toto orbe terrarum a biologis intellegatur.
Marcus: Quid ad me, nisi biologus fieri paro?
Mater: Etiam ad alios sermones perutile est. Facilius mihi quam aliis condiscipulis fuit Anglice et Froncogalle discere, postquam quinta classe Latine discere coepi.
Pater: Nimirum est!Latina quasi mater linguarum Romanicarum est et illae huius filiae sunt.
Soror maior: Similis est puellae cognoscendae ratio: Si plura de ea comperire vis, oculos in matrem converte!
Soror minor: Magistra mea nostram quoque linguam Theodiscam multa verba Latine completi demonstravit.
Mater: Memoriane aliqua tenuisti?
Soror minor: Videlicet. Nam cottidiana sunt sicut fenestra, murus, stratum, templum,. cista. schola, theatrum, classis, insula, feriae.. Mater: Satis superque!
Marcus: Quorum mihi translationes Theodiscae mihi sufficiunt.
Avunculus: Te errare censeo. Licet singula verba ex Latino in aliam linguam iuste convertantur, oratio scriptorum vel etiam poetarum numquam congruenter redditur. Marcus: Exemplum, quaeso, affer!
Avunculus: Horatii poetae carminum nonagenae Theodiscae. Francogallicacae, Italianae translationes editae sunt . Nihilominus minus quicumque plane interpretari vult, ei verba ipsius auctoris legenda sunt.
Marcus: Per me licet. Tantaene autem operae pretium est?
Pater: Id pro se ipse iudicet!
Avunculus: America Septentionalir sane nonnull, qui muneribus amplioribus funguntur, cursibus Latinis intersunt.
Mater: Quanto magis nos cives Europae, quae paulatim in unum coglitura est, linguam Latinam cognoscere opus est, quam dua milia annorum homines eruditi in usu habebant. Marcus: Ita ego facere non possum. quin postero anno cursum Latinum suscipiam.
Pater/mater/ sorores (una voce): Recte dicis.

 

frequentare : (regelmäßig) besuchen - praeceptor : Lehrer - schola elementaria : Grundschule - Lusitanus : portugiesisch - sodalis : Mitglied - periodicum : Zeitschrift - Francogallia : Frankreich - Polonia : Polen - praeceptum Vorschrift: pl.: Lehre - efficax : wirkungsvoll - disceptatio : Diskussion - forma Latina redigere : lateinisch formulieren - asylum petens : Asylsuchender - age sane : nun gut - professio : Beruf - regnum vegetabile : Pflanzenreich - nomenclatura binominalis : binäre Nomenklatur (zweigliedriges Namensystem) - Theodiscus : deutsch - videlicet : natürlich, selbstverständlich - iuste convertere : richtig übersetzen - satis superque : mehr als genug - nonageni, ae, a :.je(weils) neunzig - America Septen-trionalis : Nordamerika - qui muneribus amplioribus funguntur : höhere Beamte - coalescere in unum : zu einer Einheit zusammenwachsen - recte dicere : recht haben

 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Literatur:
29 Fund(e)
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2019 - /forst/f034_colloqu.php - Letzte Aktualisierung: 13.06.2019 - 10:34