Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

Laudatio Rudi R. collegae hodie dimittendi

 

"Si quis dimittitur, semper inducimur, ut aliquid dicamus, quod alio tempore non diceremus. (E. v. Adlerfeld). Si de collega dimittendo agitur, videlicet quaestio animum subicit." Qualis magister fuit? - Fuitne magister bonus? Quis tandem magister bonus est? Utrum is, qui discipulis, etiamsi ipsi non intellegunt, semper bene vult, secundum sententiam philosophi Regiomontensis: "Nihil omnino in mundo atque adeo omnino extra eum cogitari potest, quod sine ulla exceptione bonum putari potest, nisi sola voluntas bona." (De fundamentis metaphysicorum morum iacendis, p.1)? An is, ut ait Herbert Spencer, Anglicus ille philosophus et sociologicus, qui discipulos docenda praeter ceteros docere scit? An Hobbes recte dicit, qui unicuique discipulo alium magistrum bonum esse censet, quoniam omnes dicipuli diversi sint? Egomet nescio, sed te, bone Rudi, magistrum bonum fuisse certe scio. Quod disciplinam praeparandam attinet, ut ab initio incipiam, te inter didacticos , qui "ham‘ mer" vocantur, numerare velim. Quid? - Ignorasne, quid hoc sibi vult? "Ham‘mer" scilicet, ut ex modo scribendi cognoscitur, a "Hammer" (malleo) longe abest. In recentiore cognitione scientifica (vide "Litterae et artes" 7/8-1998) scriptum invenimus ex unitaria eruditione magistromm nequaquam - quod alteri optaverant, alteri timuerant - magistras magistrosque unitarios genitos, sed tria genera magistrorum disciplinam diversissime praeparantium. "Autodidact” in autocineto ad scholam vehentes se praeparant. "Didactici ansae ostii”, dum ansam conlavis scholaris prehendunt, deliberant, quid doceant. Didactici "ham‘mer" autem, qui soli discipulos quoque respiciunt, postquam conclave intraverunt, aliquem dicipulum aut discipulam interrogant: "Quid "ham‘mer" postrema hora (fecimus)” Sed, ut optimus quisque magister non huic uni modo deditus eras. Partim etiam autodidactus vel potius "autobusdidactus" eras, quia per multos annos autoraeda longa ad scholam vehebaris. Cum magistro tam exculto laborare omnibus et discipulis et collegis voluptatem parabat. Hoc mea maxime intererat, quippe qui in disciplina religionis non modo collega, sed etiam quasi adversarius tuus essem. Tamen vel potius propterea permulta una fecimus. "In necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus caritas." Quo dicto, quod ad Augustinum refertur, commotus collega vere oecumenicus eras. Quot conferentias speciales, quot spectacula cinematographica, quot visitationes ecclesiarum, quot proiecta, quot imprimis dei cultus pro sextanis abiturientibusque (erant ad quadraginta) una perfecimus. Monasterium solus, quamvis nonnullos ex meis discipulis participes esse gauderem, solus quaerebas. Quae omnia fieri non potuissent, nisi tu tam egregie ordinavisses, tam fidus fuisses, tam vehementer studuisses et pugnavisses, tam aequam etiam in rebus arduis mentem servavisses. Libenter memini te aegrotum in valetudinanio moratum proiectum nostrum ita perfecte ordinavisse, ut felicissime eveniret. Sed magister bonus non modo disciplinis scholasticis, sed permultis aliis rebus intra et extra scholam intereras. Utrum magis cum die natali, decimo Ianuario, quam cum hominibus prominentibus eodem nomine coniungatur, diiudicare non audeo. Memorabile vero est decimum Ianuarium, tuum natalem, in universa historia magnum momentum habuisse. Anno undequinquagesimo a. Chr. n. Caesar Rubicon transiit, anno millesimo trecentesimo quinquagesimo bulla aurea a conventu procerum Norimberae pronuntiata, anno millesimo nongentesimo vicesimo foedus Versaliense ratum, viginti annos post Rudi R. in parvo vico prope Monasterium sito in lucem editus est, sex annos antequam Consociatio Nationum Unitarum ad primum coetum plenarium Londinum convenit. Item memorabile est numerus prominentium eodem (prae)nominis. Nomen "Rudi" enim non a Latino "rudis" hoc est "impolitus", "incultus" sed a Germanica (vel Theodisca) lingua ductum est. Rudi est nomen breve vel blandum (sicut Rolf; Dolf, Raoul, Ralph etc.) nominis "Rudolf‘, quod ex verbis hruod (‘= gloria) et wolf(= lupus) compositum est. Ex magno numero hoc nomine praeditorum eos modo afferam, qui tibi aliqua exemplum esse videntur. A Rudolf Otto et Rudolfo Bultmann multum de religione et theologia cognovisti. Ut Rudolf Carraciola autocinetum, ut Rudi Altig birotam vehendi cupidus es. Rudi Völler clarum pilicrepum admiraris, Rudolf Schock cantando imitaris. Facultates autem inquisitoris ludicri Rudi Carrell atque actoris scaenici Rudolphi Valentino saepe in discipulis docendis praestitisti. Num me adicere necesse est Rudolfum etiam hominem sanctum - et decimi septimi Aprilis et sexti Novembris - esse, ut mihi liceat, te uno verbo Rudissimum vel Rudofissimum appellare? Quomodo tibi magistro cum salario dimisso continget, ut vitam amphibii - quam adultus inter liberos adolescentesque - adhuc egsti, omittas atque in perpetuum solum firmum sub pedes habeas? Tibi, qui Anglice docuisti, duobus titulis oculis subicere tempto, quae rerum condicio sit: "Respice ira!" (John Osborne) et "Domum, specta, angele!" (Thomas Wolfe). Hac mea oratiuncula ad id conferam, ne respectus tibi nimis iratus et prospectus nimis irrealis sit. "Express", "diurnarius intellectualium" Coloniensium Bonnensiumque nuper lectoribus lectricibus hac opinione terrorem iniecit: "Commeatu (vel feriis) stulti reddimur, index intelligentiae viginti gradibus minuitur." (Nescio, boni collegae, an me commeatu totius anni iam stultiorem redditum esse,ex mea oratione intellegatis) Utique te monere velim, ego autem, ne in posterum annum peius fiat, attendam. Causa stultitiae nascentis, ut ad "Express" revolvar, in nihil vel minus agendo esse dicitur. Quod tibi accidere non potest. Nam tibi permultas facultates et oblectationes esse non ignoro. Praeter occupationes usitatas velut libros legere, itinera facere, ambulare, familiam (hoc est uxorem, liberos, nepotes) curare una oblectatio tibi est, quam te graviter exerciturum esse et opinor et spero: taxiraeda vehi. Mirentur quidem, qui nesciant te vehiculis uniuscuiusque generis paene a pueris vectum esse: primo machinis autobirotisque familiaribus, postea autocinetis privatis, immo vero autocarris atque autoraedis longis (videlicet sine vectoribus). Quo delicio ut magis fruaris, tibi hoc libellum, dono, qui inscribitur: "De taxiraeda ducenda." Nam "taxiraedam ducere ars est, si tibi die noctuque una cum hominibus gratissimis autocineto, de quo fortasse somniaris, "iumenta" ut ita dicam, "agere" licet, et insuper pecuniam facis." Scripsit Eberhard Forst, collega tua per multos annos. Bonnae a.d.III. Kal. Aug. A. D. MMIII

 

Regiomontanensis : aus Königsberg - didacticus Ham‘mer : Hammer-Didaktiker (s. u.) - cognitio scientifica : wissenschaftliche Untersuchung - litterae et artes : Bildung und Wissenschaft - unitarius : einheitlich - Autodidakt : (eigentlich:) einer, der selbst, d. h. ohne Hilfe lernt - didacticus ansae ostii : "Türklinkendidaktiker", ansa (Tür-)Klinke - - conclave : Klasse - respicere : einbeziehen –( ham‘mer : haben wir)- autoraeda longa : Omnibus - spectaculun cinematographicum : Film - valetudinarium : Krankenhaus – coniungi: zusammenhängen - conventus procerum: Reichstag - Nurimbera : Nürnberg - rei, ratus esse: in Kraft treten - birota: Fahrrad - pilicrepus : Fußballspieler - facultas inquisitons ludicri : Showtalent - cum salario dimissus : pensioniert -vita amphibii : Amphibiendasein - diurnarius intellectualium : Intellektuellenblatt - index intelligentiae: Intelligenzquotient - commeatus : Urlaub - oblectatio : Hobby – taxiraeda : Taxi - autocarrus : Lastwagen - vector : Passagier - iumenta agere : herumkutschieren

 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Literatur:
29 Fund(e)
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2019 - /forst/f033_rudi.php - Letzte Aktualisierung: 13.06.2019 - 10:34