Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

Publius Vergilius Maro
Aeneis I

Verg.Aen.1,223-304: Das Gespräch zwischen Venus und Iupiter

II.) Iupiters Antwort (1,254-304)

 

vorherige Seite folgende Seite
254      Olli subridens hominum sator atque deorum 
255
256
257
258
259
vultu, quo caelum tempestatesque serenat, 
oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
'parce metu, Cytherea, manent immota tuorum 
fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini 
 moenia, sublimemque feres ad sidera caeli 
260
261
262
263
264
magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. 
hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, 
longius et volvens fatorum arcana movebo) 
bellum ingens geret Italia populosque ferocis 
contundet moresque viris et moenia ponet, 
265
266
267
268
269
tertia dum Latio regnantem viderit aestas 
ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. 
at puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo 
additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno), 
triginta magnos volvendis mensibus orbis 
270
271
272
273
274
imperio explebit, regnumque ab sede Lavini 
transferet, et Longam multa ui muniet Albam. 
hic iam ter centum totos regnabitur annos 
gente sub Hectorea, donec regina sacerdos 
Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem. 
275
276
277
278
279
inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus 
Romulus excipiet gentem et Mavortia condet 
moenia Romanosque suo de nomine dicet. 
his ego nec metas rerum nec tempora pono: 
imperium sine fine dedi. quin aspera Iuno,
280
281
282
283
284
quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, 
consilia in melius referet, mecumque fovebit 
Romanos, rerum dominos gentemque togatam. 
sic placitum. veniet lustris labentibus aetas 
cum domus Assaraci Pthiam clarasque Mycenas
285
286
287
288
289
servitio premet ac victis dominabitur Argis.     
nascetur pulchra Troianus origine Caesar, 
imperium Oceano, famam qui terminet astris, 
Iulius, a magno demissum nomen Iulo. 
hunc tu olim caelo spoliis Orientis onustum
290
291
292
293
294
accipies secura; vocabitur hic quoque votis. 
aspera tum positis mitescent saecula bellis: 
cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus 
iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis 
claudentur Belli portae; Furor impius intus 
295
296
297
298
299
saeva sedens super arma et centum vinctus aenis 
post tergum nodis fremet horridus ore cruento.' 
      Haec ait et Maia genitum demittit ab alto, 
ut terrae utque novae pateant Karthaginis arces 
hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
300
301
302
303
304
finibus arceret. volat ille per aera magnum 
remigio alarum ac Libyae citus astitit oris. 
et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni 
corda volente deo; in primis regina quietum 
accipit in Teucros animum mentemque benignam.

254 olli (arch.) = illi | subridere, eo, subrisi, subrisum - zulächeln (subridens = ¤pimeid®w) | hominum sator atque deorum - etwas aufwendiger als homerisches πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε | 255 serenare - aufheitern | 256 osculum - Demin. zu os, oris, n: Mund, Lippe | libare - vergießen, leicht berühren (oscula libare - die Lippen, den Mund küssen) | nata, ae, f = filia, ae, f | 257 parcere, o, peperci, temperatum - schonen, sparen | metu (arch. Dat.) = metui | Cytherea = Κυθέρεια (auf der Insel Kythera hatte Aphrodite ein berühmtes Heiligtum) | sublimis, e - erhoben; prdk.: in die Höhe, empor | 261 hic - demonstrativ (st. betontem Personalpronomen) | quando - da ja (= quoniam) | remordere, eo, morsi, morsum - immer wieder (beißen) quälen | 262 longius: zu volvens zu beziehen (volvere aus dem Bereich des Buches) | arcanum, i, n - Geheimnis | movere, eo, movi, motum - h.: = explicare | 263 Italia = in Italia | 264 contundere, o , contudi, contusum - zusammenschlagen, zerschlagen | mores, um, m - Gesittung (im Ggstz. zur barbarischen "ferocitas") | ponere - h.: gründen, errichten | 268 res Ilia - das Reich Ilion | regno stare - in seiner Macht stehen, seine Herrschaft behaupten | 269 volvendis mensibus = mensibus volventibus | orbis, is, m - (Jahres-) Kreis (die Monate bilden "kleine" Kreise, das Jahr einen "großen") | 271 Alba wird "Longa" genannt "ab situ porrectae in dorso urbis" (Liv.1,3,3) | 272 iam - dann (gleich anschließend) | regnabitur - man wird herrschen | 273 entweder regina oder sacerdos als Adjektiv zu verstehen | 274 Marte gravis = a Marte gravida | partu dare - gebären | Ilia = Rea Silvia | tegmen, inis, n - Bedeckung, Fell, Schutz | 275 fulvus, a, um - rotgelb, bräunlich, schimmernd | nutrix, icis - h. adj.: nährend | 276 gentem excipere - das Volk weiterführen | Mavortius, a, um - zu Mars gehörig | 277 Romanos idt sowohl Obj. als auch Objektsprädikativum | 278 meta, ae, f - Zielsäule, Grenze, Ende | res - h.: Macht, Herrschaft | 279 quin - ja sogar | 281 in melius referre - zum besseren wenden | fovere, eo, fovi, fotum - erwärmen, pflegen, gedeihen lassen | rerum dominos = orbis terrarum dominos | 283 placitum <est> | lustris labentibus - im Wechsel der Jahr(fünft)e | 28 Assaracus - troianischer Ahnherr und Großvater des Anchises | Pthia - Heimat des Achilleus, des tapferstenGriechen vor Troia | Mycenae - Palast Agamemnons, des mächtigsten Griechen vor Troia | 285 Argi, orum, m - Argos, die Heimat des Diomedes (mit dem Raub des Palladiums hatte er eine Voraussetzung für die Eroberung Troias geschaffen | 286 pulchra origo - schöner Ursprung, erlauchter Stamm | Troianus - prdk.| Caesar - sc. Octavianus Augustus | 287 terminare + Abl. - begrenzen mit, ausdehnen bis zu | demissus - h.: abgeleitet | 289 spoliis Orientis onustum - Mit der Waffenbeute des Ostens beladen (30 v.Chr.: erfolgreiche Kämpfe Octavians in Kleinasien) | caelo accipies: Ausdruck der Apotheose, ebenso wie: "vocabitur votis" | 290 securus - sorglos, unbekümmert | hic quoque - sc. <sicut ceteri dei> | 291 tum = saeculo Augusti; pace Augusta | bellum (de)ponere = arma deponere (Krieg beenden) | mitescere, o - mild -, weich -, friedlich werden | 292 canus, a, um - altersgrau | Quirinus - der Name des vergöttlichten Romulus | Remo cum fratre - die Brüder sind also ausgesöhnt | 293 ferro et compagibus artis - Hendiadyoin: mit eng schließenden Eisenriegeln | 204 die Tore des Ianustempels wurden 29 v.Chr (Sieg über Antonius und Kleopatra) zum dritten Mal in Rom geschlossen | 

Maurus Servius Honoratus

(1,254) olli modo 'tunc' propter sequentia. pronomen enim non debet poni cum nomine, sed pro ipso nomine, et nullus dicit 'illi natae'. alias tamen 'olli' illi significat, ut "olli dura quies oculos et ferreus urget somnus". svbridens laetum ostendit Iovem et talem qualis esse solet cum facit serenum; poetarum enim est elementorum habitum dare numinibus, ut supra de Neptuno dictum est. Ennius "Iuppiter hic risit tempestatesque serenae riserunt omnes risu Iovis omnipotentis". aut certe risit intellegens Iunonis dolos oblique accusari a Venere, ut est 'quae te, genitor, sententia vertit' et 'unius ob iram prodimur', sicut alibi "atque dolis risit Cytherea repertis".
(1,255) vvltv qvo caelvm ostendit sicut dictum est, cur subriserit Iuppiter. serenat hoc verbum de his est, quae carent prima positione: quod fit in his quae in nostra non sunt potestate, ut tono, fulmino, pluo. haec enim non possumus dicere, nisi forte persona inducatur eius qui potest, ut si tale aliquid Iuppiter dicat.
(1,256) oscvla libavit leviter tetigit. et sciendum osculum religionis esse, savium voluptatis, quamvis quidam osculum filiis dari, uxori basium, scorto savium dicant. sane multi nolunt ita intellegi, ut summum osculum filiae dederit, id est non pressum, sed summa labella contingens, sed ita aiunt: tum hilarus Iuppiter vultus natae libavit, id est contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimentis quibusdam sinistram maxillam contingere liberorum ac deinde ad os nostrum dextram referre. ergo 'libavit' merito, quia partem vultus, non totos contigerat, ut 'oscula' dixerit quasi minora et teneriora filiae ora, ut ora diminutive oscula; nam ora vultus dici, ut "intentique ora tenebant" et "sic ora ferebat". ipse diminutive oscula dixit minores et teneros vultus "summaque per galeam delibans oscula fatur".
(1,257) parce metv quotiens in causis arguimur, ante nos purgare debemus et sic ad actionem descendere: quod et hoc loco Iuppiter facit; ante enim obiecta purgat et sic venit ad promissionem. et est 'parce metu' elocutio usualis, id est dimitte metum, quomodo dicimus parce verbis, parce iniuriis. alii 'metu' pro metui accipiunt, ablativum pro dativo; aut certe ideo metum aufert, ut animo securiore possit audire, ut alibi "solvite corde metum, Teucri". cytherea omnia quae apud Graecos ει diphthongon habent apud Latinos in e productum convertuntur, ut Κυθέρεια Cytherea, AÞneÛaw Aeneas, Μήδεια Medea. omnia autem quae dicit Iuppiter ad solutionem pertinent antedictorum. nunc dicit 'parce metu', quia superius dixerat 'tristior'; 'manent inmota', quia dixerat 'quae te genitor sententia vertit?' et simul per transitum dogma Stoicorum ostendit, nulla ratione posse fata mutari. sane servat et hic ordinem sicut in Aeoli oratione, ut statim promittat quod praestaturus est, ne auditor sit exspectatione suspensus. tvorvm vel Troianorum vel Romanorum.
(1,258) fata tibi non propter te; fati enim immobilis ratio est. sed aut vacat 'tibi', ut "qui mihi accubantes in conviviis", aut certe tuta tibi sunt fata, non tamen propter te. cernes vrbem aut Romam significat, quia cum proprietatem detrahimus, quod magnum est significamus, ut si dicas 'legi oratorem' nec addas quem, intellego Ciceronem; et ne longa sit exspectatio, adiecit 'et promissa Lavini moenia': aut certe detrahe 'et', sicut multi, et epexegesin facis 'cernes urbem', id est 'promissa Lavini moenia'. videtur autem figurate dictum 'urbem' et 'moenia', quia diversis idem significavit.
(1,259) svblimemqve feres ad sidera caeli propter illud 'caeli quibus adnuis arcem'. Aeneas enim secundum quosdam in Numicum cecidit fluvium, secundum Ovidium in caelum raptus est, appellatus tamen est Iuppiter indiges. Aeneas enim post errores VII. annorum cum ad Italiam pervenisset et, sicut historia habet, cognito quod Veneris filius, Troia profugus fatis iuvantibus ad Italiam venisset, ab Latino susceptus esset, filiam eius Lavinam duxit uxorem: quo dolore Turnus rex Rutulorum, qui ante Laviniam sperabat uxorem, et Latino et Aeneae bellum indixit. sed primo proelio Latinus est interemptus, secundo vero Aeneas Turnum occidit. ipse vero ut quidam dicunt cum Mezentium, ut quidam vero Messapum fugeret, in Numicum fluvium cecidit, ut vero Ovidius refert in caelum raptus est, cuius corpus cum victis a se Rutulis et Mezentio Ascanius requisitum non invenisset, in deorum numerum credidit relatum. itaque ei templum condidit et Iovem Indigetem appellavit. bene autem addidit 'feres', ut gratius esset quod per ipsam fieret.
(1,260) magnanimvm magnus et parvus quoniam mensurae sunt, ad animum non nisi  καταχρηστικῶς adhibentur. et bene hoc addidit, quasi dicat, quem tu miserum dicis, nos magnanimum, summum. neqve me s. v. ad illud 'quae te, genitor, sententia vertit'.
(1,261) hic id est Aeneas. et est ordo 'hic bellum ingens geret Italia'. alii 'hic' pro 'post haec quae dixi' accipiunt, ut sit loci adverbium pro temporis. tibi fabor enim hoc loco excusat quaestionem futuram, quasi Veneri dolenti quae vera sunt dicat, sed aliter loquatur cunctis praesentibus dis: dicet enim in decimo "abnueram bello Italiam concurrere Teucris". qvando siquidem, quoniam. remordet sollicitat. Terentius "par pari referto, quod eam remordeat".
(1,262) arcana secreta. unde et arca et arx dictae, quasi res secretae.
(1,263) italia in Italia, et detraxit praepositionem more suo. sic et illo loco "non Libyae, non ante Tyro; despectus Hiarbas" id est in Tyro. nam si adverbialiter vellet, Tyri diceret. popvlosqve feroces contvndet incongruum fuerat in consolatione bella praedicere: ob hoc ergo etiam victoriam pollicetur.
(1,264) moresqve viris et moenia ponet hysteroproteron in sensu; ante enim civitas, post iura conduntur. leges autem etiam mores dici non dubium est.
(1,265) tertia dvm latio regnantem viderit aestas rhetorice, ne breve esset si triennium diceret, tempora divisit in species. ordo autem est longissimus, nam aliter non procedit, 'sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aeneam, tertia dum Latio regnantem viderit aestas'. ergo videtur sic tacite mortem Aeneae significasse. 'dum' autem pro donec, ut "dum conderet urbem", id est donec. quidam ideo bis annos ternos memorasse tradunt, ut tres annos solum Aeneam regnaturum significaret, quod cum Latino alios tres annos regnasse dicitur.
(1,267) at pver ascanivs prudenter exitum Aeneae et ostendit et tacuit dicendo filium postea regnaturum. aut quia maior cura Veneri de nepote ut in X. "liceat superesse nepotem" et iterum ibi "hunc tegere". cvi nvnc cognomen ivlo additvr secundum Catonem historiae hoc habet fides: Aeneam cum patre ad Italiam venisse et propter invasos agros contra Latinum Turnumque pugnasse, in quo proelio periit Latinus. Turnum postea ad Mezentium confugisse eiusque fretum auxilio bella renovasse, quibus Aeneas Turnusque pariter rapti sunt. migrasse postea in Ascanium et Mezentium bella, sed eos singulari certamine dimicasse. et occiso Mezentio Ascanium sicut I. Caesar scribit Iulum coeptum vocari, vel quasi ἰοβόλον , id est sagittandi peritum, vel a prima barbae lanugine quam àoulon Graeci dicunt, quae ei tempore victoriae nascebatur. sciendum est autem hunc primo Ascanium dictum a Phrygiae flumine Ascanio, ut est "transque sonantem Ascanium"; deinde Ilum dictum a rege Ilo, unde et Ilium, postea Iulum occiso Mezentio: de quibus nominibus hoc loco dicit 'at puer Ascanius cui nunc cognomen Iulo additur, Ilus erat'. ab hac autem historia ita discedit Vergilius, ut aliquibus locis ostendat, non se per ignorantiam, sed per artem poeticam hoc fecisse, ut illo loco "quo magis Italia mecum laetere reperta": ecce ἀμφιβολικῶς dixit, ostendit tamen Anchisen ad Italiam pervenisse. sic autem omnia contra hanc historiam ficta sunt, ut illud ubi dicitur Aeneas vidisse Carthaginem, cum eam constet ante LXX. annos urbis Romae conditam. inter excidium vero Troiae et ortum urbis Romae anni inveniuntur CCCXL. cognomen ivlo si proprie loqueretur, agnomen diceret, non cognomen, sed magis ad familiam respexit, quia omnis gens Iulia inde originem ducit. dicimus autem et nomen mihi est Cicero, ut "Hecyra est huic nomen fabulae", et Ciceronis, ut Sallustius "cui nomen oblivionis condiderant", et Ciceroni, ut "cui Remulo cognomen erat", et Ciceronem, ut "Aeneadasque meo nomen de nomine fingo". melius tamen est dativo uti.
(1,268) ilvs erat deest 'qui', debuit autem dicere 'qui Ilus erat'. ilia pro Iliensis, ut Plautus "Hector Ilius" pro Iliensis. et "Amphitryo, natus Argis ex Argo patre" id est Argivo.
(1,269) triginta vel quod XXX. tantum annos regnavit, vel quod Cato ait, "XXX. annis expletis eum Albam condidisse". magnos orbes tria sunt genera annorum: aut enim lunaris annus est XXX. dierum, aut solstitialis XII. mensum, aut secundum Tullium magnus, qui tenet <XII>DCCCCLIIII. annos, ut in Hortensio "horum annorum quos in fastis habemus magnus <XII>DCCCCLIIII. amplectitur". hoc ergo loco magnum dixit comparatione lunaris, et alibi "interea magnum sol circumvolvitur annum". annus autem dictus quasi anus, id est anulus, quod in se redeat, ut est "atque in se sua per vestigia volvitur annus", vel Žpò toè Žnaneoèsyai, id est ab innovatione. volvendis volubilibus vel quia volvuntur, ut supra.
(1,270) a sede lavini transferet verum est: vitans enim novercalem invidiam, quod timore Ascanii Lavinia post Aeneae mortem ad Tyrrhum paternum pastorem gravida confugit ad silvas, nam ibi etiam Silvium peperisse dicitur, deseruit Lavinium et Albam Longam condidit dictam ab omine albae porcae repertae vel situ civitatis. ad quam cum de Lavinio dii Penates translati nocte proxima Lavinium redissent, atque eos denuo Albam Ascanius transtulisset, et illi iterum redissent Lavinium, eos manere passus est, datis qui sacris praeessent agroque eis adsignato, quo se alerent. vi modo virtute, nam multa significat. vi modo virtute τῇ δυναμει , alibi τῇ βίᾳ , ut est "auro vi potitur", alias pro magna copia. Cicero in deorum natura "infinitamque vim marmoris", Sallustius "magna vis hominum convenerat agris pulsa aut civitate eiecta". et est sermo diversa significans, prout se locus obtulerit.
(1,272) hinc iam praeterea. si autem 'hic iam', in hoc scilicet loco. ter centvm quomodo trecentos annos dicit, cum eam quadringentis regnasse constet sub Albanis regibus? sed cum praescriptione ait 'tercentum', scilicet usque ad ortum urbis Romae; ait namque 'donec regina sacerdos Marte gravis'. et constat in regno Romuli et Numae et Tulli Hostilii qui evertit Albam centum annos, quibus pariter Roma et Alba regnarunt, esse consumptos. totos id est sine intermissione. regnabitvr impersonalibus usus est, quia de multis dicit, ut "usque adeo turbatur agris".
(1,273) gente svb hectorea id est Troiana. sed debuit dicere 'Aeneia'. diximus superius nomina poetas ex vicino usurpare. sed quidam reprehendunt, quod 'Hectorea' et non 'Aeneia'. mos est poetis nomina ex vicinis usurpare, quia coniunctus genere Hectori Ascanius, ut est "et pater Aeneas, et avunculus excitat Hector". alii tradunt, cum Hectoris progenies nulla in Italia fuerit, ideo 'sub Hectorea' positum, ut significaret sub forti, ut in quinto "Hectorei socii". sed ex aliis rebus alia dat nomina, ut pios Aeneadas appellavit, ut timidos Phrygas, ut nobiles Dardanidas, ut periuros Laomedontiadas. ceterum ubi veram originem significat "domus Assaraci" ponit, ex quo Capys, ex Capy Anchises, ex Anchise Aeneas. donec regina sacerdos historia hoc habet. Amulius et Numitor fratres fuerunt. Amulius fratrem imperio pepulit et filium eius necavit, filiam vero Iliam Vestae sacerdotem fecit, ut spem subolis auferret, a qua se puniri posse cognoverat. hanc ut multi dicunt Mars compressit, unde nati sunt Remus et Romus, quos cum matre Amulius praecipitari iussit in Tiberim. tum ut quidam dicunt Iliam sibi Anien fecit uxorem, ut alii inter quos Horatius, Tiberis: unde ait "uxorius amnis". pueri vero expositi ad vicinam ripam sunt. hos Faustus repperit pastor, cuius uxor erat nuper meretrix Acca Larentia, quae susceptos aluit pueros. hi postea avum suum Numitorem occiso Amulio in regna revocarunt. quibus dum cum eo angustum Albae videretur imperium, recesserunt et captatis auguriis urbem condiderunt. sed Remus prior sex vultures vidit, Romus postea duodecim: quae res bellum creavit. in quo extinctus est Remus, et a Romi nomine Romani appellati. ut autem pro Romo Romulus diceretur, blandimenti genere factum est, quod gaudet diminutione. quod autem a lupa dicuntur alti, fabulosum figmentum est ad celandam auctorum Romani generis turpitudinem. nec incongrue fictum est; nam et meretrices lupas vocamus, unde et lupanaria. et constat hoc animal in tutela esse Martis. sed de origine et conditore urbis diversa a diversis traduntur. Clinias refert Telemachi filiam Romen nomine Aeneae nuptam fuisse, ex cuius vocabulo Romam appellatam. * * * dicit Latinum ex Vlixe et Circe editum de nomine sororis suae mortuae Romen civitatem appellasse. Ateius adserit Romam ante adventum Euandri diu Valentiam vocitatam, sed post graeco nomine Romen vocitatam. alii a filia Euandri ita dictam, alii a fatidica, quae praedixisset Euandro his eum locis oportere considere. Heraclides ait Romen, nobilem captivam Troianam huc appulisse et taedio maris suasisse sedem, ex cuius nomine urbem vocatam. Eratosthenes Ascanii, Aeneae filii, Romulum parentem urbis refert. Naevius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt. Sibylla ita dicit „Rvma Ýoi, „RÅmou paidew. regina regis filia. abusive ait more poetico, ut alibi "magnum reginae sed enim miseratus amorem", id est regis filiae Pasiphaes. sacerdos quia ab Amulio Vestae virgo esse iussa est, ne ei propter edendam subolem facultas esset viro iungi.
(1,274) marte gravis gravida, ut "non insueta gravis temptabunt pabula fetas".
(1,275) nde post, vel deinde, vel tunc, adverbium loci pro temporis. fvlvo tegmine id est pelle lupae, qua utebatur more pastorum. sed hoc multi reprehendunt, cur nutricis tegmine usus sit. qui gemina ratione refutantur: vel falsitate fabulae, vel exemplo Iovis, qui caprae nutricis utitur pelle, unde Graece αἰγίοχος appellatur. sane 'tegmine' multi antique dictum asserunt, quia tegimentum dici debere affirmant. laetvs virtute alacer, vel quia avo regnum reddiderat, vel quia ipse novam urbem et novum condebat imperium.
(1,276) excipiet gentem Remo scilicet interempto, post cuius mortem natam constat pestilentiam: unde consulta oracula dixerunt placandos esse manes fratris extincti; ob quam rem sella curulis cum sceptro et corona et ceteris regni insignibus semper iuxta sancientem aliquid Romulum ponebatur, ut pariter imperare viderentur. unde est "Remo cum fratre Quirinus iura dabunt".
(1,277) romanosqve svo de nomine dicet perite non ait Romam, sed Romanos. urbis enim illius verum nomen nemo vel in sacris enuntiat. denique tribunus plebei quidam Valerius Soranus, ut ait Varro et multi alii, hoc nomen ausus enuntiare, ut quidam dicunt raptus a senatu et in crucem levatus est, ut alii, metu supplicii fugit et in Sicilia comprehensus a praetore praecepto senatus occisus est. hoc autem urbis nomen ne Hyginus quidem cum de situ urbis loqueretur expressit.
(1,278) nec metas rervm nec tempora pono 'metas' ad terras rettulit, 'tempora' ad annos; Lavinio enim et Albae finem statuit, Romanis tribuit aeternitatem, quia subiunxit 'imperium sine fine dedi'.
(1,279)  qvin quinetiam; minus enim est 'etiam'. nam plenum est quinetiam, ut "quinetiam hiberno moliris sidere classem". aspera ivno tolerabilius hoc Iuppiter dicit. aspera ivno] vel quam tu asperam dicis, vel certe ut et ego fateor.
(1,280)  metv ut supra "id metuens". terras caelvmqve fatigat alibi "absumptae in Teucros vires caelique marisque". qvae mare n. t. q. m. c. q. f. metu scilicet quem de Carthagine habet, ut supra "id metuens", vel metu quo Troianos terret et Venerem. nam dicit 'parce metu Cytherea'. 'mare' autem 't. c. q. f.' alibi ostendit dicendo "absumptae in Teucros vires caelique marisque". 'fatigat' vero pro exercet, sollicitat, commovet.
(1,281) consilia in melivs referet quia bello Punico secundo ut ait Ennius placata Iuno coepit favere Romanis. in melivs] εἰς τὸ κρεῖττον . et est Latinior elocutio: Sallustius "ad mutandum  modo in melius servitium". mecvmqve fovebit id est eadem quae ego sentiens, eadem quae ego volens, vel ut quidam volunt mecum in Capitolio constituta.
(1,282) gentemqve togatam bene 'gentem', quia et sexus omnis et condicio toga utebatur, sed servi nec colobia nec calceos habebant. togas autem etiam feminas habuisse, cycladum et recini usus ostendit. recinus autem dicitur ab eo, quod post tergum reicitur, quod vulgo maforte dicunt.
(1,283) sic placitvm vel fatis vel mihi; nam inpersonale est. lvstris quinquenniis. et bene olympiadibus computat tempora, quod magis ad Iovem pertinet,quia nondum erant vel Roma vel consules. lustrum autem dictum, quod post quinquennium unaquaeque civitas lustrabatur. unde Romae ambilustrum, quod non licebat nisi ambos censores post quinquennium lustrare civitatem. aetas iuxta veteres aetas hic pro tempore posita est, alibi pro modo annorum, ut est "ubi iam firmata virum te fecerit aetas" et "aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos".
(1,284) domvs assaraci id est familia Troiana, et est a parte totum; nam Assaracus Capyn genuit, Capys Anchisen, unde Aeneas, auctor Romani generis: ex quibus Mummius, qui Achaiam vicit. pthiam Achillis patriam. mycenas Agamemnonis patriam, ut "Agamemnoniasque Mycenas".
(1,286) nascetvr ad illud respondet 'certe hinc Romanos olim' et omnis poetae intentio, ut in qualitate carminis diximus, ad laudem tendit Augusti, sicut et in sexti catalogo et in clipei descriptione. haec autem Iovis allocutio partim obiecta purgat partim aliquid pollicetur. pvlchra allusit propter Venerem. troianvs ac si diceret, etiam Caesar Troianus est. caesar hic est, qui dictus est Gaius Iulius Caesar. Gaius praenomen est, Iulius ab Iulo, Caesar vel quod caeso matris ventre natus est, vel quod avus eius in Africa manu propria occidit elephantem, qui caesa dicitur lingua Poenorum. hic sane Gaius Iulius Caesar quattuor et sexaginta victis Galliarum civitatibus cum a senatu petisset consulatum et triumphum nec impetrasset adversante Cn. Pompeio magno eiusque amicis, qui Caesaris processibus invidebant, bellum civile gessit in Farsalia, quo Pompeius victus Alexandriae occiditur. Caesar Romam compositis rebus et Alexandria debellata reversus in curia Pompeiana a Cassio et Bruto aliisque Pompeianis occisus  est. cuius heres Augustus cum intrasset urbem coegit a senatu interfectores Caesaris parricidas et hostes iudicari, eumque in deorum numerum referri et divum appellari.
(1,287) imperivm oceano, famam qvi terminet astris aut ad laudem dictum est, aut certe secundum historiam. re vera enim et Britannos qui in oceano sunt vicit, et post mortem eius cum ludi funebres ab Augusto eius adoptivo filio darentur, stella medio die visa est, unde est "ecce Dionaei processit Caesaris astrum". a magno sicut Alexander, sicut Pompeius. Graeci enim omne magnificum magnum, ut mater magna et dii magni.
(1,288) olim modo futuri temporis est. caelo in caelum. spoliis orientis victo Pharnace Mithridatis filio, qui re vera in oriente fuit. ceterum Aegyptus, in qua Ptolomaeum vicit, in australi est plaga.
(1,289) honvstvm inter honustum et oneratum hoc interest, quod oneratus est qualicumque pressus pondere, honustus vero cui onus ipsum honori est, ut si quis spolia hostium ferat. sed oneratus aspirationem non habet, quia ab onere venit, honustus vero, quia etiam ab honore descendit, retinet aspirationem. alii 'honestum' legunt; veteres enim honestum pro specioso ponebant, ut "Dardanius caput ecce puer detectus honestum".
(1,290) accipies secvra quia post mortem Caesar meruit aram, fastigium, flaminem, ut Cicero in Philippicis. secvra] quare 'secura'? quia nunc sollicita. hic qvoqve potest intellegi sicut Romulus, sed melius sicut Aeneas, de quo superius ait 'sublimemque feres ad sidera caeli'. 'quoque' autem semper ad similitudinem  ponit, ut "tu quoque litoribus nostris". hic qvoqve] sicut ego, sicut tu. votis vel ad vota vel votis vocabitur.
(1,291) aspera tvnc id est Caesare consecrato cum Augustus regnare coeperit, clauso Iani templo, pax erit per orbem. constat autem templum hoc ter esse clausum: primum regnante Numa, item post bellum Punicum secundum, tertio post bella Actiaca quae confecit Augustus: quo tempore pax quidem fuit quantum ad exteras pertinet gentes, sed bella flagravere civilia, quod et ipse per transitum tangit dicens 'Furor impius intus'. huius autem aperiendi vel claudendi templi ratio varia est. alii dicunt Romulo contra Sabinos pugnante, cum in eo esset ut vinceretur, calidam aquam ex eodem loco erupisse, quae fugavit exercitum Sabinorum: hinc ergo tractum morem, ut pugnaturi aperirent templum, quod in eo loco fuerat constitutum, quasi ad spem pristini auxilii. alii dicunt Tatium et Romulum facto foedere hoc templum aedificasse, unde et Ianus ipse duas facies habet, quasi ut ostendat duorum regum coitionem. [vel quod ad bellum ituri debent de pace cogitare.] est alia melior ratio, quod ad proelium ituri optent reversionem.
(1,292) cana fides et vesta subaudis 'erit'. canam autem Fidem dixit, vel quod in canis hominibus invenitur, vel quod ei albo panno involuta manu sacrificatur, per quod ostenditur fidem debere esse secretam: unde et Horatius "et albo rara Fides colit velata panno". Vesta vero pro religione, quia nullum sacrificium sine igne est, unde et ipsa et Ianus in omnibus sacrificiis invocantur. Vesta autem dicta vel ἀπὸ τῆς ἑστίας , ut digammos sit adiecta, sicut  ἦρ ver, ᾿Ενετός Venetus, vel quod variis vestita sit rebus. ipsa enim esse dicitur terra, quam ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque et aliis locis ardentibus datur intellegi. remo cvm fratre qvirinvs ivra dabvnt] hic dissimulat de parricidio, quod et iungit eos, et quia non Romulum, sed Quirinum appellat, ut non potuerit parricidium facere qui meruerit deus fieri. remo cvm fratre qvirinvs ivra dabvnt multi sic intellegerevolunt ut superius diximus, quia post pestilentiam ad placandos fratris manes geminis omnibus usus est Romulus: unde est "viden ut geminae stent vertice cristae?" sed hoc esse non potest, quia iteratio est ante dictorum aut ordo praeposterus, si post dictum Caesarem Romulum repetit. constat praeterea Iani templum patuisse sub Romulo, quia bellis numquam vacavit. alii volunt per hos Romanos intellegi. vera tamen hoc habet ratio, Quirinum Augustum esse, Remum vero pro Agrippa positum, qui filiam Augusti duxit uxorem, et cum eo pariter bella tractavit: unde est "parte alia dis et ventis Agrippa secundis". nam adulans populus Romanus Octaviano tria obtulit nomina, utrum vellet Quirinus, an Caesar, an Augustus vocari. ille ne unum eligendo partem laederet quae aliud offerre cupiebat, diverso tempore omnibus usus est, et primo Quirinus dictus est, inde Caesar, postea quod et obtinuit Augustus, sicut Suetonius probat et in georgicis ostendit Vergilius. nam cum de Gangaridum victoria diceret, qui iuxta Gangen sunt quique ab Augusto victi sunt, ait "victorisque arma Quirini". ut autem pro Agrippa Remum poneret, poetico usus est more; nam nomen ex vicino sumpsit. hoc ergo dicit, cum coeperit Iulius Caesar caelum tenere patratis omnibus bellis, iura dabunt Augustus et Agrippa. Romulus autem ideo Quirinus dictus est, vel quod hasta utebatur, quae Sabinorum lingua curis dicitur: hasta enim, id est curis, telum longum est, unde et securis quasi semicuris: vel a κoίραvoσ qui Graece rex dicitur: constat autem Graecos fuisse Romanos: vel propter generis nobilitatem; Mars enim cum saevit Gradivus dicitur, cum tranquillus est Quirinus. denique in urbe duo eius templa sunt: unum Quirini intra urbem, quasi custodis et tranquilli, aliud in Appia via extra urbem prope portam, quasi bellatoris, id est Gradivi.
(1,293) dirae cum apertae sunt. dirae] hoc est abominandae, alias 'dirae' magnae "an sua cuique deus fit dira cupido" et "iam tum religio pavidos terrebat agrestes dira loci" et "dicuntur geminae pestes cognomine Dirae". compagibvs ambages et compages antiqui tantum dicebant, posteritas admisit ut etiam compago dicatur: sed non quia varius esse potest nominativus, debet etiam declinatio mutari, quemadmodum nec in istis nominibus arbor arbos, vomer vomis; nam et vomeris et arboris tantum facit. ergo compages compagis, quoniam compago usurpatum est; compaginis enim nemo penitus dicit.
(1,294) belli portae Iani gemini, quae bello aperiebantur, pace claudebantur. ideo autem Ianus belli tempore patefiebat, ut eiusdem conspectus per bellum pateret, in cuius potestate esset exitus reditusque; id enim ipsa significat eius effigies, praebentis se euntibus et redeuntibus ducem. hunc autem olim Numa Pompilius fecit, cuius portas regni tempore clausit. fvror impivs intvs ut superius diximus propter bella civilia, quae gesta sunt contra Brutum et Cassium ab Augusto in Philippis, contra Sextum Pompeium ab Augusto in Sicilia. aut sicut quidam tradunt fvror impivs intvs non in aede Iani, sed in alia in foro Augusti introeuntibus ad sinistram, fuit bellum pictum et furor sedens super arma devinctus eo habitu quo poeta dixit.
(1,295) saeva sedens svper arma secundum antiquam licentiam. sciendum tamen est hodie 'in' et 'sub' tantum communes esse praepositiones. ceterum 'super' et 'subter' iam accusativae sunt, sicut 'clam' et 'post', quae ante communes fuerunt: nunc in his mutata natura est. [ergo] svper pro supra. et nunc haec praepositio accusativo servit, ubi vero 'de' significat, ablativo. aenis nodis non centum nodis, sed catenis, quas circumlocutione significavit, quia sunt catenae nodi plures. quidam 'aeneis' pro ferreis tradunt, ut "micat aereus ensis": et "aerea quem obliquum rota transit".
(1,297) et maia genitvm Mercurium. et est periphrasis. Cicero in libris de deorum natura plures dicit esse Mercurios: sed in deorum ratione fabulae sequendae sunt, nam veritas ignoratur. simul allusit poeta, quia per caduceatores, id est internuntios, pax solet fieri. maia genitvm demittit ab alto] quod deo opus erat, ut hostes Poeni auctori Romani nominis placarentur Aeneae. quidam sane quattuor Mercurios dicunt: unum Iovis et Maiae filium, alterum Caeli et Diei, tertium Liberi et Proserpinae, quartum Iovis et Cyllenes, a quo Argus occisus est, quem ipsum ob hanc causam Graecia profugum Aegyptiis litteras demonstrasse perhibent.
(1,298) vt terrae propter illud quod sequitur "hospitio prohibemur harenae". pateant propter illud "cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis". non nulli sane 'pateant' pacatae sint accipiunt, ut Sallustius "simul immanis hominum vis multis e locis invasere patentes tum et pacis modo effusas"; hic enim habitus pacis. et in Catilina "cuncta maria terraeque patebant". sic enim contra cum dicitur 'clausa omnia' bellum significatur, ut ipse "quae moenia clausis ferrum acuant portis".
(1,299) hospitio ad hospitium. ne fati nescia dido non sui: nam si sciret exitum suum, multo magis vetaret: sed 'fati' dixit voluntatis Iovis, sicut "fatis Iunonis iniquae". aut certe fati Troianorum, qui non sponte, sed necessitate ad Africam venerant, quod utique ignorabat Dido. illo enim tempore invadendarum terrarum causa fuerat navigatio, ut Sallustius meminit, facili tum mutatione sedum: quod etiam excusant Troiani "non nos aut ferro Libycos populare penates venimus". ergo hoc agitur, ut discat Dido eos ad Italiam tendere. quomodo ergo se iungit Aeneae? sed furoris illud est, non consilii. nam nec sacerdotibus haec dicentibus credidit. unde est "quid vota furentem, quid delubra iuvant?"
(1,300) volat ille per aera similis hic festinatio Mercurii est, ut supra Neptuni. in quarto et "talaria nectit" et "virgam capit" et plus moratur.
(1,301) remigio alarvm translatio reciproca, ut supra diximus; nam alibi "velorum pandimus alas". citvs pro cito, adverbium temporis in nomen deflexum. et bene hoc de Mercurio; cum enim alia signa tarde ad ortus suos recurrant, Mercurius octavo decimo die in ortu suo invenitur. poeni _vτίστoιχov est quasi phoeni.
(1,303) volente deo Mercurio vel Iove. in primis praecipue.
(1,304) in tevcros pro Teucris, ut diximus. alibi 'in Teucros' adversum Teucros, ut "absumptae in Teucros vires".
(1,305) at pivs aeneas  filium Aeneas sacrorum omnium docetur, ex cuius persona latenter quae ad caeremonias veteres pertinent saepe monstrantur. hic ergo  deus apicis, quod insigne flaminum fuit, de quo loco suo in quarto libro dictum est. vult ostendere igitur, flamini extra medium pomerium post solis occasum apicem ponere non licere. Aeneas ergo hic ad Carthaginis litus adpulsus ostenditur sine apice fuisse, id est nudo capite. nam cum ait 'at pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare. 

Aufgabenvorschläge:

  1. Gliedern Sie die Rede Juppiters (Vss. 257-296)! 

    1. 257 - 260 Beruhigung: Zusicherung der Gültigkeit des alten Versprechens (Gründung von Lavinium, Apotheose des Aeneas).   
    2. 261 - 296 Präzisierung des Fatums:  
    3. 261 - 266 Aeneas: 3 Jahre Lavinium. Kämpfe, deren Zweck: Stadtgründung (264), Errichtung einer Kulturordnung (mores, 264) 
    4. 267 - 271 Ascanius - Iulius: 30 Jahre Lavinium. Gründung von Alba Longa. 
    5. 272 - 273 300 Jahre Regnum in Alba Longa 
    6. 273 - 279 Romulus gründet Rom. Romverheißung (278-279): Roma aeterna   
    7. 279 - 285 Juno wird ihren Hass aufgeben und die Welt- und Friedensordnung der Römer fördern. Griechenland wird den Nachkommen der Trojaner unterliegen   
    8. 286 - 296 Augustusverheißungen:
      1. 286-288 Reich und Ruhm ohne Grenzen
      2. 289-290 Zusage der Apotheose des Augustus  
      3. 291-293 Wiederherstellung der alten Rechtsordnung (Fides, Vesta, Quirinus)   
      4. 293-296 Schließung der Tempeltore des Kriege       
  2. In welchen Aussagen nimmt Jupiter im einzelnen Bezug auf die die Punkte, die Venus ihm vorgetragen hatte?

    1. Das versprochene Fatum (Gründung von Lavinium / Vergöttlichung des Aeneas) bleibt unangetastet: 258 - 260 cernes urbem et promissa ... | moenia .... feres ad sidera caeli | ... Aenean; neque me sententia vertit.  
    2. Ausführliche Darstellung des Fatums (fabor ... longius) als Bestätigung des Versprechens (261-296)  
  3. Götterszenen bei Homer lösen in der Regel eine Handlungskette aus:

    • Die Initiative Athenas bei Zeus im 1. Gesang der Odyssee setzt (durch Athene) Telemach in Bewegung in Richtung auf seinen Vater: innerlich und äußerlich.

    • Thetis' Initiative bei Zeus am Anfang der Ilias leitet die Haupthandlung der Ilias, den Siegeszug der Troianer und die militärische Notlage der Griechen ein, die den Ehrverlust des Achilleus wieder gutmachen soll. 

    Vergleichen Sie damit die Funktion, die Die Begegnung der Venus mit Jupiter in der Aeneis ausfüllt!

    "Jupiters Schicksalsspruch läuft nicht auf ein Tun, das jetzt beginnen soll, sondern auf die mächtig nachhallenden Verse vom Frieden des Augustus hinaus (291-296). Zwar folgt dann der Befehl, mit dem er -ähnlich wie im fünften Buch der Odyssee - Mercurius aussendet, die Punier und ihre Königin freundlich zu stimmen und dadurch die Aufnahme der Troer vorzubereiten [...]. Aber wie das alles geschieht, bleibt ungesagt. Von Homer und alter epischer Weiseaus gesehen ist die kurze Versreihe (297-304) ein geschrumpftes oder nicht ausgereiftes Motiv. Auch im weiteren Verlauf des Buches ist es nicht ausgespielt." (Klingner, S. 395)
  1. Wie wie interpreteiert und beurteilt Klingner (S. 396) die Szene mit folgendem Absatz:
    "Das Göttergespräch mit dem Schicksalsspruch enthält eine der erhabensten Versreihen der Aeneis. Die Zeitstufen von drei, dreißig, dreihundert Jahren und endloser Dauer und der Gang der Gruppen von dreimal acht Versen trägt wesentlich zum feierlichen Gepräge bei. Was aber den Einbau der Götterszene in die Handlung betrifft, so gehört die Stelle zu denen, wo man zu wissen wünschte, wie Vergil selbst über den Zustand gedacht hat, in dem er sie hinterlassen hat."

 

Sententiae excerptae:
Lat. zu "Verg" und "Aen.1,"
168
Quos ego!
Euch werde ich!
Verg.Aen.1,135

85
forsan et haec olim meminisse iuvabit.
vielleicht wird es einst Freude bereiten, sich auch daran zu erinnern.
Verg.Aen.1,203


Literatur:
zu "Verg" und "Aen.1,"
3543
Albrecht, Michael von
Vergil. Bucolica, Georgica, Aeneis. Eine Einführung.
Heidelberg (Winter, Heidelberger Studienhefte zur Altertumswissenschaft) 2006, 2/2007
booklooker
zvab

3877
Buchheit, V.
Das weitere Proömium der Aeneis (Aen.1,8-33). Naevius und Vergil
in: Verg.üb.d.Sendung.., Heidelberg 1963
booklooker
zvab

3649
Büchner, K.
P.Vergilius Maro. Der Dichter der Römer
Stuttgart, 3/1961 (SD aus der RE)
booklooker
zvab

3653
Conway. R.S.
P.Vergili Maronis Aeneidos Liber Primus
Cambridge 1935
booklooker
zvab

3773
Duhn, M.v.
Gleichnisse in den ersten sechs Büchern von Vergils Aeneis
Diss.Hamburg 1952
booklooker
zvab

3790
Halter, T.
Vergils Aeneis-Proömium. Eine Deutung
in: WStd 77/1964 S. -110
booklooker
zvab

3512
Jens, Walter
Der Eingang des dritten Buches der Aeneis
in: Philol. 97/1948, S.194-197
booklooker
zvab

3538
Klingner, Friedrich
Virgil. Bucolica, Georgica, Aeneis
Zürich, Stuttgart (Artemis) 1967
booklooker
zvab

3812
Lausberg, M.
Iliadisches im ersten Buch der Aeneis
in: Gymn 90/1983
booklooker
zvab

3691
Merguet,H.
Lexicon zu Vergilius
Leipzig 1912; ND: Darmstadt 1961
booklooker
zvab

3670
Salvatore, A.
Virgilio Marone,Leneide Libro I.
Naples, 1947
booklooker
zvab

3674
Stahl, H.P.
"Verteidigung" des 1. Buches der Aeneis
in: Herm.97,1969, S.346ff.
booklooker
zvab

3568
Vergil / Conington, Nettleship
Vergil (Publius Vergilius Maro): The Works of Virgil. With a Commentary by John Conington and Henry Nettleship. I-III.
London 3/1883-5/1898 (Ndr.: Hildesheim, Olms, 1963)
booklooker
zvab

3569
Vergil / Forbiger
P.Vergili Maronis opera. ad optimorum librorum fidem edidit perpetua et aliorum et sua adnotatione illustravit... Albertus Forbiger. Pars I: Bucolica et Georgica - ParsII: Aeneis I-VI Pars III: Aeneis VII-XII, carmina minora, dissertatio de Vergili vita et.. Indices.
Leipzig (Hinrichs) 4,1872-1875
booklooker
zvab

3570
Vergil / Heyne
P.Vergilii Maronis Opera, in tironum gratiam perpetua annotatione novis curis illustrata a Chr. Gottl. Heyne. Tomus I: P.Vergilii Maronis vita. Eclogen, Georgica, Aeneis I-IV. - Tomus II. Aeneis V-XII. Indices
Leipzig (Caspar Fritsch) 3,1800
booklooker
zvab

3537
Vergil / Osiander, Hertzberg
Die Gedichte des Publius Virgilius Maro:
  1. Die Idyllen und das Gedicht vom Landbau, übers. v. C.U.v.Osiander;
  2. Kleinere Gedichte, welche dem Virgil ugeschrieben werden, übers. v. W.Hertzberg;
  3. Die Aeneide, übers. v. W.Hertzberg
Stuttgart, Metzler, 1853
booklooker
zvab

3676
Weidner, A.
Commentar zu Vergil's AeneisBuch I und II.
Leipzig 1864
booklooker
zvab

3681
Williams, R.D.
The Pictures on Dido's Temple
in: CQ.N.S.X,1960,145ff.
booklooker
zvab

3682
Williams, R.D.
The Opening Scenes of the Aeneid
in: Procedings of the Virgil Society V (1965-66) 14ff
booklooker
zvab


[ Homepage | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
bottom - /Lat/verg/VergAen1_254.php - Letzte Aktualisierung: 28.12.2020 - 21:08