|
Briefliteratur
Seneca (Teil 1)
| |
|
Das Auftreten des Philosophen in der Öffentlichkeit: |
| |
Quod
pertinaciter hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo
et gaudeo; nec tantum hortor, ut perseveres, sed etiam rogo. Illud
autem te admoneo, ne eorum more, qui non proficere, sed conspici
cupiunt, facias aliqua, quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia
sint. Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam
et indictum argento odium et cubile humi positum et quidquid aliud
ambitione perversa vita sequitur, evita! Satis ipsum nomen philosophiae
invidiosum est. Quid, si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere?
Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat! |
|
Indictum argento odium: "der dem Geld öffentlich
erklärte Haß" - quid, si ... ? (verkürzte Frage):
„was soll erst geschehen, wenn ... ?" - se excerpere (+ Dat.):
„sich entziehen" - consuetudo, inis f.: „die gewohnte Lebensart". |
| |
|
Philosophen, die ihre Verachtung gegenüber den
äußeren Gütern des Lebens durch ihr Auftreten zur
Schau stellen, schrecken ab. |
| |
Id agamus, ut meliorem
vitam sequamur quam vulgus, non ut contrariam! Alioquin, quos emendari
volumus, fugamus a nobis et avertimus. Illud quoque efficimus, ut
nihil imitari velint nostri, dum timent, ne imitanda sint omnia.
Hoc primum philosophia promittit: sensum communem, humanitatem,
congregationem. A qua professione dissimilitudo nos separabit. Videamus,
ne ista, per quae admirationem parare volumus, ridicula et odiosa
sint! Nempe propositum nostrum est secundum naturam vivere: hoc
contra naturam est torquere corpus suum et squalorem adpetere et
cibis non tantum vilibus uti, sed taetris et horridis. |
|
Alioquin quos ... = alioquin eos, quos ... - nostri:
Genitiv zu nihil - dum (h. kausal): da, weil - sensus communis:
Sinn für Gemeinschaft, Gemeinsinn - congregatio, onis f.: „Zusammengehörigkeitsgefühl"
- dissimilitudo, inis f.: „abweichendes Verhalten" - odiosus,
a, um: Ärgernis erregend" - hoc weist auf die substantivierten
Infinitive torquere (corpus suum) et (squalorem) adpetere et (cibis
... ) uti ... . |
| |
|
Der Lebensstil des Philosophen |
| |
Frugalitatem
exigit philosophia, non poenam; potest autem esse non incompta frugalitas.
Hic mihi modus placet: Temperetur vita inter bonos mores et publicos!
Suspiciant omnes vitam nostram, sed agnoscant! „Quid ergo? Eadem
faciamus, quae ceteri? Nihil inter nos et illos intersit?"
Plurimum. Dissimiles esse nos vulgo sciat, qui inspexerit propius!
Qui domum intraverit, nos potius miretur quam supellectilem nostram!
Magnus ille est, qui ficitilibus sic utitur quemadmodum argento.
Nec ille minor est, qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus.
Infirmi animi est pati non posse divitias. |
|
Poena, ae f. h.: Selbstbestrafung; die Kyniker pflegten
ihre Bedürfnislosigkeit durch Vernachlässigung ihres Äußeren
zu demonstrieren (vgl. Diogenes in der Regentonne!). - incomptus,
a, um h.: ungepflegt - sciat, qui = sciat is, qui - vulgo (Dat.):
abhängig von dissimiles - fictilia, ium n.: Tongeschirr. |
| |
|
Der Philosoph und die Masse: |
| |
Quid
tibi vitandum praecipue existimes, quaeris? Turbam. Nondum illi
tuto committeris. Ego certe confitebor imbecillitatem meam: numquam
mores, quos extuli, refero. Inimica est multorum conversatio: nemo
non aliquod nobis vitium aut commendat aut inprimit aut nescientibus
adlinit. Utique quo maior est populus, cui miscemur, hoc periculi
plus est. Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo
desidere; tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt. Quid
me existimas dicere? Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo
vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui. |
|
Existimare: mit dopp. Akk. - committi: sich überlassen
- mores Pl.: Charakter - extuli: sc. domo - refero: sc. domum -
nemo non: jeder - quo .... hoc vor Komparativ = quo ... eo - spectaculum
i n.: Schauspiel (z.B. Gladiatorenkämpfe, Tierhetzen) - immo
vero:ja sogar. |
| |
|
Der Einfluß des Vorbildes auf die Lebensführung |
| |
Unum
exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit: Convictor delicatus
paulatim enervat et mollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus
comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit: quid
tu accidere his moribus credis, in quos publice factus est impetus?
Necesse est aut imiteris aut oderis. Utrumque autem devitandum est:
Neve similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis,
quia dissimiles sunt! Recede in te ipse, quantum potes! Cum his
versare, qui te meliorem facturi sunt, illos admitte, quos tu potes
facere meliores! Mutuo ista fiunt et homines, dum docent, discunt.
|
|
Convictor, is m.: der Hausfreund - delicatus. a. um
h.: genußsüchtig - quamvis h.: noch so - mores Pl.: Charakter. |
| |
|
Philosophie ist nicht für die Masse bestimmt. |
| |
Non
est, quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare
istis velis aut disputare. Quod facere te vellem, si haberes isti
populo idoneam mercem: nemo est, qui intellegere te possit. Aliquis
fortasse, unus aut alter incidet, et hic ipse formandus tibi erit
instituendusque ad intellectum tui. „Cui ergo ista didici?"
Non est. quod timeas, ne operam perdideris, si tibi didicisti. Bene
ille, quisquis fuit, cum quaereretur ab illo, quo tanta diligentia
artis spectaret ad paucissimos perventurae, „satis sunt", inquit,
„mihi pauci, satis est unus, satis est nullus." |
|
Gloria, ae f. h.: Ehrgeiz - publicare "öffentlich
zeigen - producere in medium: in die Öffentlichkeit führen,
bekannt machen - istis: gemeint sind geladene, nicht unbedingt kundige
Hörer. - quod: relativer Satzanschluß - nemo est: leiten
Sie diesen HS i.D. mit "aber, indes" ein! - incidere h.:
sich einfinden - ad intellectum tui = ut te intellegat - bene ille:
bene ille ... inquit - spectare aliquo: auf etwas abzielen. |
| |
|
Der Rückzug aus dem öffentlichen Leben bedeutet
nicht Untätigkeit. |
| |
„Tu
me", inquis, „vitare turbam iubes, secedere et conscientia
esse contentum? Ubi illa praecepta vestra, quae imperant in actu
mori?" Quid? Ego tibi videor inertiam suadere? In hoc me recondidi
et fores clusi, ut prodesse pluribus possem. Nullus mihi per otium
dies exit; partem noctium studiis vindico; non vaco somno, sed succumbo,
et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detineo. Secessi
non tantum ab hominibus, sed a rebus, et in primis a meis rebus:
posterorum negotium ago. Illis aliqua, quae possint prodesse, conscribo.
|
|
In hoc: dazu - somno: Dat.Sg. - a rebus: res (Pl.)
hier: die äußeren Angelegenheiten - in primis = imprimis. |
| |
|
Seneca über seine literarische Tätigkeit |
| |
Salutares
admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, litteris
mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae, etiam
si persanata non sunt, serpere desierunt. Rectum iter, quod sero
cognovi et lassus errando, aliis monstro. Clamo: „Vitate, quaecumque
vulgo placent, quae casus adtribuit; ad omne fortuitum bonum suspiciosi
pavidique subsistite: et fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur.
Munera ista fortunae putatis? Insidiae sunt. Quisquis vestrum tutam
agere vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata beneficia
devitet, in quibus hoc quoque miserrimi fallimur: habere nos putamus,
haeremus." |
|
Hoc quoque miserrimi: hoc (Abl.Sg.n.): dadurch; Hinweis
auf die folgende Aussage: habere nos putamus ... . |
| |
|
Seneca, nach eigenen Worten „humani generis paedagogus",
schreibt über seine literarische Tätigkeit: |
| |
Posterorum
negotium ago. ... Clamo: „Hanc sanam ac salubrem formam vitae tenete,
ut corpori tantum indulgeatis, quantum bonae valetudini satis est.
Durius tractandum est, ne animo male pareat: cibus famem sedet,
potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit
adversus infesta temporis! Cogitate nihil praeter animum esse mirabile,
cui magno nihil magnum est!" Si haec mecum, si haec cum posteris
loquor, non videor tibi plus prodesse quam cum ad vadimonium advocatus
descenderem aut tabulis testamenti anulum inprimerem? Mihi crede,
qui nihil agere videntur, maiora agunt: humana divinaque simul tractant.
|
|
Cui magno: Übersetzen Sie magno als konditionalen
NS, also: "dem, wenn er ... ". - descenderem: sc. in forum
- anulus, i m.: Siegelring. |
| |
|
Im folgenden nimmt Seneca Stellung zu der Maxime extremer
Rigoristen, die verkünden: "Der Weise ist sich selbst
genug, er braucht keinen Freund" (Sapiens se contentus est,
amico non indiget): |
| |
Vide,
quam sapiens sit se contentus: aliquando sui parte contentus est.
Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel
oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient et erit
inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro fuit; sed
si, quae sibi desunt, non desiderat, non deesse mavult. Ita sapiens
se contentus est, non ut velit esse sine amico, sed ut possit; et
hoc, quod dico "possit", tale est: amissum aequo animo
fert. Sine amico quidem numquam erit: in sua potestate habet, quam
cito reparet. |
|
Aliquando: zuweilen - parte sui: gemeint ist irgendein
Körperteil - satisfacere alicui: jm. Genüge leisten, genügen
- inminutus, a, um: vermindert, verkrüppelt - sed si, quae
... = sed, (etiam) si ea, quae..., non desiderat - non deesse mavult:
sc. ea sibi - amissum: sc. amicum. |
| |
|
Motive des stoischen Weisen, eine Freundschaft einzugehen. |
| |
Sapiens,
etiamsi contentus est se, tamen habere amicum vult, si in nihil
aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad
hoc, quod docebat Epicurus in hac ipsa epistula, "ut habeat,
qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi",
sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum
hostili custodia liberet. Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam
venit, male cogitat. Quemadmodum coepit, sic desinet: paravit amicum
adversum vincla laturum opem; cum primum crepuerit catena, discedet.
|
|
Si in nihil aliud: "wenn auch zu nichts anderem"
- iacere h.: "brachliegen" - virtus, utis f. h.: "Möglichkeit
zu ..." - in hac ipsa epistula: Seneca nimmt Bezug auf einen
bereits zitierten Brief des Epikur. - adversum (Präposition)
vincla = adversum vincula. |
| |
|
Falsche und wahre Freunde |
| |
Qui
utilitatis causa amicus adsumptus est, tamdiu placebit, quamdiu
utilis fuerit. Hac re florentes amicorum turba circumsedet, circa
eversos solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur. Necesse
est initia inter se et exitus congruant: qui amicus esse coepit,
quia expedit, et desinet, quia expedit. "In quid amicum paras?"
Ut habeam, pro quo mori possim; ut habeam, quem in exilium sequar,
ciuius me morti et opponam et inpendam: ista, quam tu describis,
negotatiatio est, non amicitia, quae adcommodum accedit,quae, quid
consecutura sit, spectat. |
|
Hac re: deshalb - inde h.: deshalb - florentes ...
eversos: substantivierte Partizipien - initia ... exitus: sc. amicitiae
- congruere: übereinstimmen, entsprechen - expedire h.: nützlich
sein, förderlich sein - in quid: wozu - se morti inpendere
+ Gen.: sich aufopfern für - ista: sc. amicitia. |
| |
|
Die Selbstgenügsamkeit und Unerschütterlichkeit
des Philosophen Stilpon |
| |
Stilpon
capta patria, amissis liberis, amissa uxore, cum ex incendio publico
solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen
ab exitio urbium Poliorcetes fuit, num quid perdidisset, "omnia"
inquit "bona mea mecum sunt. Nihil perdidi." Dubitare
illum coegit, an vicisset. "Omnia mea mecum sunt": iustitia,
virtus, prudentia, hoc ipsum, nihil bonum putare, quod eripi possit.
Miramur animalia quaedam, quae per medios ignes sine noxa corporum
transeunt: quanto hic mirabilior vir, qui per ferrum et ruinas et
ignes inlaesus et indemnis evasit. |
|
Stilpon: Schüler des Kynikers Diogenes - Demetrius
(gest. 283 v.Chr.), Sohn eines Generals Alexanders des Großen,
führte mehrere Kriege in dem zerfallenden Alexanderreich; daher
sein Beiname Poliorketes: Sädtebelagerer. - Konstruieren Sie:
Stilpon ... dixit (= inquit) interroganti Demetrio, cui ... fuit,
num quid (Stilpon) perdidisset, "omnia ..." - perdere
h.: "verlieren, einbüßen" - coegit: sc. Stilpon
- hoc ipsum: wird erläutert durch nihil bonum putare, quod
... - quanto hic vir mirabilior: sc. est - indemnis, e: ohne Schaden,
ohne Verlust. |
| |
|
Seneca kommt am Beginn seiner Briefe meist schnell
auf sein Anliegen zu sprechen. |
| |
Putas
me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiems egerit, quae et remissa
fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus,
et alias ineptias verba quaerentium? Ego vero aliquid, quod et mihi
et tibi prodesse possit, scribam. Quid autem id erit, nisi ut te
exhorter ad bonam mentem? Huius fundamentum quod sit, quaeris? Ne
gaudeas vanis! Fundamentum hoc esse dixi? Culmen est. Ad summa pervenit,
qui scit, quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena potestate
non posuit. |
|
Scripturum: sc. esse - von scripturum esse hängen
als Akk.Obj. ab: 1. drei abhängige Fragesätze (quam ...
quam ... quam); 2. der Akk. alias ineptias. |
| |
|
Die wahre Freude |
| |
Hoc
ante omnia fac, mi Lucili: disce gaudere! Existimas nunc me detrahere
tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissima
oblectamenta, devitandas existimo? Immo contra nolo tibi umquam
deesse laetitiam. Volo illam tibi domi nasci: nascitur, si modo
intra te ipsum fit. Ceterae hilaritates non implent pectus; frontem
remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet:
animus esse debet alacer et fidens et supra omnia erectus. Mihi
crede, verum gaudium res severa est. |
|
Devitandas: sc. esse - contra: Adv. - frontem remittere:
die Stirn(falten) glätten |
| |
|
Die wahre Freude |
| |
Haec,
quibus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem
et, quodcumque invecticium gaudium est, fundamento caret: hoc, de
quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod plus
pateat introrsus. Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest
praestare felicem: disice et conculca ista, quae extrinsecus splendent,
quae tibi promittuntur ab alio vel ex alio! Ad verum bonum specta
et de tuo gaude! Quid est autem hoc "de tuo"? te ipso
et tui optima parte. |
|
Hoc, de quo loquor: sc. hoc gaudium - et quod ...
introrsus: "und etwas, das ..." . |
| |
|
Körperliche Genüsse und das wahre Gut |
| |
Corpusculum, etiam
si nihil fieri sine illo potest, magis necessariam rem crede quam
magnam; vanas suggerit voluptates, breves, paenitendas ac, nisi
magna moderatione temperentur, in contrarium abituras. Ita dico:
in praecipiti voluptas ad dolorem vergit, nisi modum tenuit; modum
autem tenere in eo difficile est, quod bonum esse credideris: veri
boni aviditas tuta est. Quid sit istud, interrogas, aut unde subeat?
Dicam: ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus,
ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam
prementis viam. |
|
Paenitendus, a,um: bereuenswert - in praecipiti: jählings
- quod sit istud: gemeint ist das verum bonum - subire h.:kommen
- tenor, is m.: der ununterbrochene Fortgang, der Ablauf - viam
premere: einen Weg beschreiten. |
| |
|
Bisweilen beschließt Seneca seinen Brief mit
einer "Lesefrucht", meist einem Zitat aus dem Werk des
Epikur. So auch im folgenden: |
| |
"Molestum
est semper vitam inchohare"; aut si hoc modo magis sensus potest
exprimi, "male vivunt, qui semper vivere incipiunt". "Quare?"
inquis; desiderat enim explanationem ista vox. Quia semper illis
inperfecta vita est: non potest autem stare paratus ad mortem, qui
modo incipit vivere. Id agendum est, ut satis vixerimus; nemo hoc
praestat, qui orditur cum maxime vitam. Non est, quod existimes
paucos esse hos: propemodum omnes sunt. Quidam vero tum incipiunt,
cum desinendum est. Si hoc iudicas mirum, adiciam, quod magis admireris:
quidam ante vivere desierunt quam inciperent. |
|
Sensus, us m.: Sinn, Bedeutung (sc. des epukureischen
Zitates) - exprimere: ausdrücken - explanatio, onis f.: Bedeutung,
Erklärung - qui modo ... vivere: erg. davor "is"
- cum maxime: eben gerade - propemodum: fast. |
| |
|
Seneca über die Sklaven |
| |
Libenter ex iis,
qui a te veniunt, cognovi familiariter te cum servis tuis vivere:
hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. "Servi sunt."
Immo homines. "Servi sunt." Immo contubernales. "Servi
sunt." Immo humiles amici. "Servi sunt." Immo conservi,
si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae. Itaque rideo
istos, qui turpe existimant cum servo suo cenare: quare, nisi quia
superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam
circumdedit? Est ille plus, quam capit, et ingenti aviditate onerat
distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera
omnia egerat quam ingessit. |
|
A te: gemeint ist der Adressat Lucilius - cogitaveris:
Konj.Perf. Potentialis - licet alicui aliquid in aliquem: jemandem
ist etwas gegenüber jemandem erlaubt - quare: sc. turpe existimant
... cenare - est (ille): von edere: "essen" - opera: Abl.Sg.
- egerere: hinausschaffen |
| |
|
Kontext: "Eine hochmütige Sitte umgibt den
Herrn bei der Mahlzeit mit einer Schar ihn umstehender Sklaven.
Er verschlingt mehr als sein Magen fassen kann." |
| |
At infelicibus
servis movere labra ne in hoc quidem, ut loquantur, licet; virga
murmur omne conpescitur; nocte tota ieiuni mutique perstant. Sic
fit, ut isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non
licet. At illi, quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat
sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere
cervicem, periculum imminens in caput suum avertere; in convivis
loquebantur, sed in tormentis tacebant. Deinde eiusdem adrogantiae
proverbium iactatur, totidem hostes esse, quot servos; non habemus
illos servos, sed facimus. |
|
In hoc: dazu - perstant (sc. servi): perstare: (unverändert)
stehen bleiben" - adrogantia, ae f.: Anmažung, Hochmut - proverbium,
i n.: Redensart, Sprichwort - iactare h.: (immer wieder) vorbringen
- proverbium iactatur: mit A.c.I. |
© 2000 - 2013 - /lattxt/latinsen01.php - Letzte Aktualisierung: 10.09.2012 - 14:47 |
|