Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

Oratiuncula pro duobus collegis se exauctoraturis

 

Bona domina Agricola, bone domine Corneli, bonum collegium, boni convivae! Valde gaudemus, quod post labores huius anni scholastici actioni sollemni interesse nobis licet. Eo magis causam dolemus: duorum collegarum, scil. dominae Hildae Agricolae et domini Guilelmi Cornelii abitum. Quare tandem abeunt? Utrum ad alium gymnasium legabuntur an alio munere fungentur? Minime! Dimittuntur cum salario. Quis vos, collegae maxime honorabiles, aetate tam progressos esse crederet? Equidem non dubito, quin iam pridem occasionibus oblatis multa et laudabilia amabiliaque de vobis dicta sint. Sed numquam, opinor, uno tempore et id Latine dignati estis! Id sane mirum non est! - Nam homines perquam diversi estis, qui neque eiusdem generis aut familiae sitis neque easdem disciplinas doceatis. Mos autem priscus ad honorandos collegas meritos lingua Latina uti in usu esse desiit. Ut tandem ad ipsum propositum redeam, hoc est ad vos, collegas praedicandos: Vobis imprimis eae virtutes communes sunt, quas propter valere dicere nobis difficillimum est: hilaritas, comitas. humanitas, alacritas. Quamvis cum collegis et discipulis disceptare vos iuvaret, tamen impossibile erat, vobiscum in certamen malum incidere. E contrario: Ubicumque unus vel una vestrum aderta, animos concertantium placare et tranquillare solebat rem hilaritate quadam conspergenda, memores illius Horatii: "Quis vetat ridentem dicere vera?” Quomodo eo, quod horreum nuntiorum "Speculum” nuper ”horribile magistri munus” notavit, incolumes perfuncti estis, quamvis iam luvenalis poeta Hadriano regente in nostris laborum sociis questus est: "Occidit miseros crambe repetita magistros.” Nescio, sed suspicionem habeo, quam tacere nolim. Causam in eo esse suspicor, quod vobis ambobus mentalitas bonorum hortulanorum est. Ut horti plantarumque amantissimi etiam scholam tamquam hortum habetis, cuius plantas,id est discipulas discipulosque magistri magistraeque diligentissime partim colere et alere, partim adolescere sinere debent .”Educatio”, ait Mark Twain,”cuncta est. Malum Persicum aliquando amygdala amara fuit, et brassica oleracea botrytis nihil aliud est quam caput brassicae academice educatum." Non diutius vos remorabor. Date operam, ut prospera valetudine maneatis et pensione fruamini! Nam acti labores sunt iucundi. Optimis ominibus vos prosequor vel, ut verbis Ciceronis utar: Opto vobis,” quodcumque bonum. faustum felix fortunatumque est.” Scripsit Eberhardus Forst, collega vester,. Bonnae, Nonis luliis ann p. Chr. n. MCMXCIII

 

Oratiuncula : kleine Rede - actio sollemnis : Festakt - dimitti cum salario : in den Ruhe-stand verstzt werden - dignare : würdigen - perquam sehr, äußerst - valere dicere : Lebewohl sagen - hilaritas – Heiterkeit - comitas : Freundlichkeit, Umgänglichkeit - humanitas : Kollegialität – alacritas : Eifer. Engagement - rem hilaritate quadam conspergere : einer Sache eine heitere Seite abgewinnen - horreum nuntiorum : Nachrichtenmagazin - horribile magistri munus :"Horror- Job Lehrer" - laborum socii : Leidensgenossen - crambe Kohl - hortulanus Gärtner - malum Persicum : Pfirsich - amygdala amara : Bittermandel - brassica oleracea botrytis : Blumenkohl — optimis ominibus prosequi : mit allen guten Wünschen begleiten — faustus : günstig

 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:Literatur:
29 Fund(e)
4601  Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
4599  Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
4598  Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
4600  Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
4542  Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
4602  Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
4540  Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
4603  DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
4604  Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
4537  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
4538  Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
4539  Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
4605  Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
4606  Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
4616  Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
4607  Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker
4608  Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
4618  Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
4609  Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
4613  Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
4610  Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
4614  Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
4617  Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
4611  Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
4543  Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
4615  Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
4612  Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
4581  Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
4541  Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2019 - /forst/f025_colleg.php - Letzte Aktualisierung: 16.12.2018 - 08:32