| |
(5,1) Quintus hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum disputationum,
quo die est a nobis ea de re, quam tu ex omnibus maxime probas,
disputatum. placere enim tibi admodum sensi et ex eo libro, quem
ad me accuratissime scripsisti, et ex multis sermonibus tuis virtutem
ad beate vivendum se ipsa esse contentam. quod etsi difficile est
probatu
propter tam varia et tam multa tormenta fortunae, tale tamen est,
ut elaborandum sit, quo facilius probetur. nihil est enim omnium
quae in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur.
(5,2) nam cum
ea causa impulerit eos, qui primi se ad philosophiae studium contulerunt,
ut omnibus rebus posthabitis totos se in optumo vitae statu exquirendo
conlocarent, profecto spe beate vivendi tantam in eo studio curam
operamque posuerunt. quodsi ab is inventa et perfecta virtus est,
et si praesidii ad beate vivendum in virtute satis est, quis est,
qui non praeclare et ab illis positam et a nobis susceptam operam
philosophandi arbitretur? sin autem virtus subiecta sub varios incertosque
casus famula fortunae est nec tantarum virium est, ut se ipsa tueatur,
vereor ne non tam virtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate
vivendi quam vota facienda videantur. (5,3)
equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit, mecum
ipse considerans huic incipio sententiae diffidere interdum et humani
generis imbecillitatem fragilitatemque extimescere. vereor enim,
ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset isque et morbos insanabilis
et dolores intolerabilis adiunxisset, animos quoque dederit et corporum
doloribus congruentis et separatim suis angoribus et molestiis implicatos.
(5,4) sed in hoc me
ipse castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non
ex ipsa virtute de virtutis robore existumo. illa enim, si modo
est ulla virtus, quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit,
omnia, quae cadere in hominem possunt, subter se habet eaque despiciens
casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam nihil
censet ad se pertinere. nos autem omnia adversa cum venientia metu
augentes, tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum
damnare malumus. (5,5)
Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum
peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio
est. cuius in sinum cum a primis temporibus aetatis nostra voluntas
studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in eundem
portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus.
o vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum!
quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset?
tu urbis peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitae
convocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis,
tum litterarum et vocum communione iunxisti, tu inventrix legum,
tu magistra morum et disciplinae fuisti; ad te confugimus, a te
opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus
totosque tradimus. est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis
actus peccanti inmortalitati anteponendus. (5,6)
cuius igitur potius opibus utamur quam tuis, quae et vitae tranquillitatem
largita nobis es et terrorem mortis sustulisti? Ac philosophia
quidem tantum abest, ut proinde ac de hominum est vita merita
laudetur, ut a plerisque neglecta a multis etiam vituperetur.
vituperare quisquam vitae parentem et hoc parricidio se inquinare
audet et tam impie ingratus esse, ut eam accuset, quam vereri
deberet, etiamsi minus percipere potuisset? sed, ut opinor, hic
error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe
retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita hominum instructa
primis sit, fuisse philosophos arbitrantur. (5,7)
Quam rem antiquissimam cum videamus, nomen tamen esse confitemur
recens. nam sapientiam quidem ipsam quis negare potest non modo
re esse antiquam, verum etiam nomine? quae divinarum humanarumque
rerum, tum initiorum causarumque cuiusque rei cognitione hoc pulcherrimum
nomen apud antiquos adsequebatur. itaque et illos septem, qui
a Graecis σoφoί, sapientes a nostris et habebantur et nominabantur,
et multis ante saeculis Lycurgum, cuius temporibus Homerus etiam
fuisse ante hanc urbem conditam traditur, et iam heroicis aetatibus
Ulixem et Nestorem accepimus et fuisse et habitos esse sapientis.
(5,8) nec vero Atlans
sustinere caelum nec Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus
Cepheus cum uxore genero filia traderetur, nisi caelestium divina
cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset. a quibus
ducti deinceps omnes, qui in rerum contemplatione studia ponebant,
sapientes et habebantur et nominabantur, idque eorum nomen usque
ad Pythagorae manavit aetatem. quem, ut scribit auditor Platonis
Ponticus Heraclides, vir doctus in primis, Phliuntem ferunt venisse,
eumque cum Leonte, principe Phliasiorum, docte et copiose disseruisse
quaedam. cuius ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon,
quaesivisse ex eo, qua maxime arte confideret; at illum: artem
quidem se scire nullam, sed esse philosophum. admiratum Leontem
novitatem nominis quaesivisse, quinam essent philosophi,
et quid inter eos et reliquos interesset; (5,9)
Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam hominum
et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius
Graeciae celebritate; nam ut illic alii corporibus exercitatis
gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi
quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum,
idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent,
sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur
et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex
urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos
alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui
ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur;
hos se appellare sapientiae studiosos ‑ id est enim philosophos
‑ ; et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem,
sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque
praestare. (5,10)
Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum
amplificator fuit. qui cum post hunc Phliasium sermonem in Italiam
venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim
et publice praestantissumis et institutis et artibus. cuius de
disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. sed ab antiqua
philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum,
audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur
quove reciderent, studioseque ab is siderum magnitudines intervalla
cursus anquirebantur et cuncta caelestia. Socrates autem
primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus conlocavit
et in domus etiam introduxit et coegit de vita et moribus rebusque
bonis et malis quaerere. (5,11)
cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii
magnitudo Platonis memoria et litteris consecrata plura genera
effecit dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum
consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi
sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione,
quid esset simillimum veri, quaereremus. quem morem cum Carneades
acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe et
nuper in Tusculano, ut ad eam consuetudinem disputaremus. |