Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

Laudatio Giselae Sax collegae hodie dimittendae

 

Dormiebam
et somniabam vitam gaudium esse.
experrecta sum et vidi vitam officium esse.
Egi et ecce, officium gaudium fuit.
(Rabindath Tagore)

Dies veneris, hora undecima minuta quadragesima octava signum tintinnabuli finem intermissionis magnae obnuntiat. Iam quies in conclavi magistrorum est, cum collega quaedam idyllo subito finem facit ... - Quaenam est? Exsilit, res suas corripit ingentibusque gradibus ad classem suam properat, ne ullam minutam disciplinae dimittat : Domina Gisela Saxum. Institutum scholae in Documentatione ad evaluationem praxeos paedagogicae (abbreviati depp) scholarum electarum virtutem omnia ad tempus faciendi unam ex eminentissimis virtutibus huius collegae esse repperit. Etiam in officiis subeundis atque facultate verbis disceptandi omnes fere collegas superabas. Disceptas et cum collegis et cum parentibus, potissimum autem cum discipulis medii et superioris ordinis. Interdum sane accidit, ut syndroma Iohannis Wayne, quae dicitur, laborares: Auctor ordinis publici contra turbam hominum desperatorum stat, quibus certos fines constituere debet, iustitia sola adiuvante (Johannes Wayne pistolium quidem in capistro habebat). At numquam illis minantibus recedebas, sed semper velut saxum in aestu maritimo omnes impetus sustinebas. Tum tibi certe illud Montaigne, scriptoris sapientis, in mentem venit: "Quod evitare non possumus, pati discere debemus. Vita nostra sicut harmonia mundi e contrariis composita est. Et bonum et malum ambo naturae nostrae propria sunt." Studium tuum non modo in disciplina bilinguali dliigentissime praeparanda, sed etiam in permultis permutationibus discipulorum cum gymnasio Francogallico peragendis cernebatur. Praeterea et private et publice societati Germanicae-Israhelianae te obligabas. Unde haec femina orta est? - Quomodo ita facta est, ut nos eam cognovimus atque diligimus? Nata es secundo nono anno undevicesimo centesimo tricesimo sexto Tremoniae, ubi per alterum bellum mundanum una cum tribus germanis adolevisti. Examine maturatis anno undevicesimo quinquagesimo sexto Unnae absoluto vestigia patris directoris studiorum supenoris, qui mathematica, physica, geogra phica docebat, persecuta es, Monasterii germanisticis et romanisticis studere coepisti. Tum patriam Vestfalicarn reliquisti, ut uno semestri ad Sorbonnam, universitatem Parisiensem confecto studium Friburgae pergeres Multis commilitonibus de duabus disciphinis studii querentibus tu scientias quoque politicas adiecisti. Tamen intra sex annos studium peregistit primo alteroque examine absoluto doctori Agricolae de Saxo nupsti. Feliciter sane evenit, ut tibi, quod iam in re publica Weimarana ab uxoribus postulatum est, diiudicandum non est, utrum professionem magistrae pergeres an matrimonium cum liberis propriis inires. Sed cum maritus tuus functionarius Administerii Rei Publicae Federatae a cooperatione oeconomica et progressione esset, tibi aliquoties sedes mutanda et munus officii interrum-pendum erat. Tandem peregrinatio Bonnae finita est, ubi ex triginta annis quattuor disciphinas scholasticas - Germanicum, Francogallicum, politicamn, scientias sociales- docendo multum ad gymnasium Hardtberg et exstruendum et conservandum contulisti. Pro hoc tibi gratia et discipulorum ei parentum et collegarum debetur.
At laudator tantum temporis acti esse nolo, sed paulum quoque oculos in futurum tuum conicere velim. Voltaire in "Canclido" Turcum quendam personae primae (scilicet Vestfalo dicere facit: "Labor tria mala a nobis prohibet: molestiam otii, vitium, inopiam." Quid autem fiat, cum homo tam laboriosus quam tu cum salario dimittitur? Te munere exsolutam laborare desinere non posse, sed alio modo perrecturam esse nobis persuasum est. Non iam ad scholam, sed in silvas, ad musea, ad tabernas birotabis. Non iam opera discipulorum e libros scholasticos, sed fabulas milesias vel carmina scriptorum gratissimorum leges. Non iam cum discipulis in Francogahliam vel collegis in Israheliam, sed cum ma rito in terras tibi ignotas itmera facies vel utrumque filium cum familia visitabis, Omnibusque oblecta-tionibus ceteris - velut photographando, violina canendo, natando, in tentorio commorando - quae adhuc feriis tibi temporibus subscivis terminabantur, tibi nunc ex libidine frui licebit - Te talem vitam "post scholam" diu fructuram esse speramus optamusque tibi quaecumque bona sunt. Ave, bona collega, remansuri te salutant. Scipsit Eberhard Forst, collega tua per multos annos Bonnae, a. d. VI Non. lul. A. D. MM.


 

expergisci : erwachen - dies veneris : Freitag - tintinnabulum: Glocke, Klingel - conclavis magistrorum : Lehrerzimmer - obnuntiare : ankündigen - "documentatio ad evaluationem praxeos paedadogicae” : PISA -Studie - evaluatio : Auswertung - disceptare : diskutieren - syndroma : Syndrom - turba desperatorun : eine Horde von Desperados - capister : Halfter - bilingualis : zweisprachig - permutatio : Austausch - Tremonia : Dortmund - alterum bellum mundanum :2. Weltkrieg - director studiorum superioris: Ober studiendirektor - Monasterium : Münster - gernanistica, orum : Germanistik - functionarius : Angestellter – Administerium Rei Publicae Federatae a cooperatione oeconomica et progressione. : Bundesministerium für wirtschaftliche Zusammenarbeit und Entwicklung - persona prima : Hauptperson, Titelheld - molestia otii : Langeweile - dimittere cum salario : pensionieren - birotare: radeln - taberna : Geschäft - fabula milesia : Roman - oblectatio : Hobby: violina canere : Geige spielen - in tentorio commorari : zelten - tempora subsciva : Freizeit - ex libidine nach Herzenslust

 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Literatur:
29 Fund(e)
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2019 - /forst/f030_gisel.php - Letzte Aktualisierung: 13.06.2019 - 10:34