Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

Oratio Marci Molitoris abeuntis.

 

Bone Marce Molitor, boni collegae, boni ceteri, qui adestis!
Multae causae mehercule sunt, cur de te, Marce Molitor, die missionis orationes habeantur. Egomet duabus de causis admotus sum.Una est, quod te, quippe qui novem annos prisco gymnasio humanistico nomine Beetboven fructus sis, orationibus Latine habitis valde delectari afiirmavisti; altera, quod tu omnium collegarum diutissme mihi notus es. Cum ipse anno1966 post referendariatum studiorum assessor Troisdorpium veni, tu iam aderas, postea, cum ad hoc gymnasium transii, tu iterum iam aderas,et nunc tempore muneris triginta septem fere annos expleto, nos relicturus tu iterum ibi es, quo me venturum esse demum spero. Sed antea mihi breviter tempus a te in schola exactum respicere liceat. Bone Marce, ut homo vere paedagogjcus multis et diversis munerihus functus es. Paucorum autem, quod valde doleo, adumbrandorum occasio mihi est. Homo scientiam tradens verbum Euripidis semper secutus esse videris "Adulescenti scientias contemnenti tempus praeteritum occultum manet idemque futuro mortuus est.».. Ita factum est, ut innumerabilia genera discentiun, cognitionem multiplicem et subtilem historiae linguaeque Anglicae doceres. Ut id, quod volebas, consequereris saepe officio censoris fungi debebas. Tu autem satis non habebas opera scholaria et pensa domestica et testa, sed etiam - sicut censor Romanus - mores clientium tuorum censere atque corrigere conabaris ltaque severitate Catonis Superioris ut ordo scholasticus ab omnibus observaretur, curabas. Nonnumquam tibi visus es vox clanlantis in deserto, sed mihi crede nobis collegis et directrici gratissimum faciebas. « Ordo », ut aiunt, »dimidium vitae est » -. »Et alterurn dimidium? » -« Scilicet educatio.Ita non dubito, quin tu Marco Twain assentiaris, qui ironice scilicet scripsit: »Educatio cuncta est Malum persicun aliquando amaygdala fuit et brassica oleracea botrytis nihil aliud nisi caput brassicae academice educatae est." Discipulos docendo et censcndo et educando bonum officialem te praestitisti. Quid dico unum officalem? Immo vero multorum officialium muneribus functus es. Accedebant enim ad ea, quae memoravi, multa alia munera. In operibus vel clausuris scholasticis, in discipulorum vicissitudinibus, praecipue in cursibus classium, unde, suspicor, honestum nomen "ducem cirri argentei” accepisti, quasi officialis custodialis fuisti. In conferentiis disciplinariis iustitialem vel criminalem te praestiti. In dispensatione oecono-mica facienda te officio fiscalis fungi opus erat. Diversissima autem negotia officialis administravisti, quae tu omnia fere explevisti. Fuisti et classis magister et adiutor superioris et coordinator medii gradus, insuper nonnumquam directrice aliquid addiscendi causa absente tota,ut ita dicam, logistica scholaria tua fuerunt. Nobis quidem collegis iucundissimum fuit, quantum laborem quantamque iustitiam ultimo anno adhibuisti, ut disciplina collegarum absentium expleretur Officiali optimo semper, quae magistratus praefectus vult, cognoscendum est.Itaque tu, cum ceteri collegae meridie aedificium scholae fugientibus similes relinquere solebant, ut tandem libris legendis aut chartis corrigendis otio fruerentur, tu ibidem remanebas, quin etiam reve-niebas, ut novissima decreta edictaque legeres. Praeter haec omnia eas partes, quas collega agebas, praetermittero nolo. Quo magis aetate processisti, eo magis virtutes tuae humanae apparuerunt, inter quas hilaritas Rhenania, quae non modo in carnevario in conspeetum venit, eminet. Nihilominus te typicum Borussum quam Rhenanum vel potius Borussum Rheanum appellare malim: Omnes enim virtutes, quas memoravi; velut industria, ordo, diligentia, officium, responsabilitas illum officialem ornabant, qui pro rege Borussiae, qui ipse primus minister civitatis esse vellet, se laborare grato animo confitebatur. Hodie gubernio localis nostram navem scholarem hoc tempore, quod bene acccidit, in aquis tranquillioribus versantem descendit. Nostris quidem relictis multae quaestiones remanent :. Quis umquam tantum temporis etiam diebus Saturni Solisque in schola morabitur ? Cuius aspectu non modo puellulae tenerae sed etiam iuvenes feroces subito disciplinae scholasticae recordati de birotis descendent pedibusque ire pergent? Cui collegae concilio magistrorum convocato aures praebebunt, ut postrema opera ministrae scholaris interpretanda comperiant? Quem omnia ad docendum necessaria manibus secum portantem ad conclave scholare prope-rare videbimus? Quocum tam iucundas et hilarias congressiones sive tempore carnevario sive ante ferias habebimus? Nescimus, sed te nobis valde defuturunt esse scimus. Bone Marce, fortasse non omnes te semper amavisse quin etiam nonnullos timuisse non ignoras. At neminem tibi propter merita in scholam nostram, quae paulum explanare conatus sum, gratiam et laudem negare posse mihi persuasum est. Itaque nos omnes tibi optamus, ut verbis Ciceronis utar, "quodcumque.faustum,, felix fortunatuumque est." -
Composuit Eberhardus Forest, tuus per multos annos et Troisdorpii et Bonnae collega. Bonnae, a. d. XVI. Kal. lul. MIM -

 

Missino : Verabschiedung - homo vere paedagogicus : Vollblutpädagoge – adumbrare : umreissen, skizzieren - opus scholare : Klassenarbeit - pensum domesticum : Hausaufgahe – directrix : Direktorin - gratissimuni facere : einen (sehr) großen Gefallen tun - malus persi-cus : Pfirsich – amygdala : Mandel - brassica oleracea botrytis : Rosenkohl - caput brassicae: Kohlkopf – officialis : Beamter - discipulorum vicissitudo : Schüleraustausch – «dux cirri argentei » : « Häuptling Silberlocke » - officialis. custodialis : Aufsichtsbeamter - iustitialis Justiz- - fiscalis : Finanz- - adiutor : Berater - addiscere aliquid : sich in irgendetwas fortbilden – logistica : Logistik (Versorgungswesen) – disciplina : Unterricht - charta : Heft - decreta edictaque: Verfügungen und Erlasse – responsabilitas : Verantwortungsgefühl- laborare pro rege Borussiae : travailler paar le roi de Prusse (berühmter Spruch) - gubernio localis : Lotse (Anspielung auf eine Karikatur im "Simplicissimus", auf der Bismarck das « Schiff » Preußen/Deutschland wie ein Lotse verlässt) - conclave scholare : Klassenraum

 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Literatur:
29 Fund(e)
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2019 - /forst/f028_molit.php - Letzte Aktualisierung: 13.06.2019 - 10:34