Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

Oratio pro Vera Equite collega nos relictura

 

lustam et tenacem magistram non parentum ardor prava iubentium non voltus instantis directoris mente quatit solida ( secundum Horatium, carm.III 3,1 eqs.)

Bona Domina Eques, valde gaudemus, quod nobis huic actioni sollemni tecum interesse licet. Causam autem altero oculo, ut verbis Shakespeare (Hamlet 1,2) utar, hilari, altero stillante consideramus Hilari oculo te magistram ad naturae finem pervenisse, stillante vel potius duobus stillantibus oculis, si nobis ille oculus tertius sapientis esset, nos ceteros hunc finem non iam assecutos esse atque imprimis te nobis magnopere desiderari videmus. Mihi quidem, qui anno 1980 ad hoc gymnasium venissem, tu semper pars scholae, quae compensari non posset et quae multis collegis compluribusque directoribus superfuisses, videbaris :sive magistra classis intellegens, sive perita gradus superioris adiutrix sive strenua gradus inferioris dux sive particeps collega attentaque. Egomet nescio, ad quid hoc revocandum sit, sed nomini tuo, Verae Equiti, coniunctum esse suspicor. - Quamvis tibi nomen Equitis non natione sed nuptiis data sit, magistra semper ei nihil detractare conabaris: Nomen atque omen. Apud Romanos antiquos equites post senatores, rei publicae duces et summi magistratus, secundum ordinem obtinentes ad rem publicam adinistrandam magni momenti fuisse non ignoratis. Similiter tu directrix studiorum nostro gymnasio administrando intereras. Sed aliter atque illorum equitum tua potentia non in divitiis, sed in scientia posita est. Quam non multum de pecunia egeris, exemplo, quod collega mihi narravit, demonstrem: Consiliaria studiorum superior facta post complures denique annos idem salarium tibi pensum esse atque antea animadvertisti. Nihilominus numquam tibi ”equites pauperes", esca farinaria hominum in egestate viventium, edendi erant. Tu ita vero eques non mediocriter sed ab imis usque ad verticem Vera Eques es. Itaque bonam Equitem esse apparet: neque equitem fortunam temptantem neque quam maxima expensa facientem neque "fructicosum‘ vel latrociniis infamem. Ac necque eques errans vel vehens, qui breve tempus uno in loco versatus semper nova pericula quaerit, umquam fuisti. Nam rudimento ad aliam scholam posito statim ad nostrum gymnasium venisti ibique usque ad hunc diem mansisti. Ne longus sim: Eques sine timiditate et vitio fuisti quibusdam propriis illius equitis Domini Ocreae, Hispana lingua Don Quijote, admixtis. Ut ille frustra contra alas molarum venti pugnavit, quippe quas falso gigantes infestos haberet, ita tu nonnumquam contra pigritiam discipulorum et caecitatem quorundam parentum et lentitudinem scholam administrantium frustra certavisti. Verae Equiti saepe acerrime certandum esse perspicuum est, sed videlicet non militaribus armis sed scientificis et paedagogicis: gladio mentis, sagittis verborum, hasta ioci, lorica tolerantiae, ocrea constantiae, galea scientiae, scuto iustitiae. Quamvis numquam id ageres, ut alios ad certamen provocares, non raro aut cum parentibus obstinatis certabas aut discipulos discipulasve nimis inattentos cancellis circumdabas. Sin autem, quod rarissime accidit, ira excanduisti, oculario aperto quam adversariis fucum facere vel ad eorum voluntatem loqui malebas; mala enim consilia agitare tuum neque erat neque est. Tamen te saepius alium de equo deiecisse quam deiectam esse mihi persuasum est. Apud Romanos antiquos in usu communi erat spectatores imperatori post bellum prosperum triumphanti non modo,ut ei indulgerent, laetis vocibus acclamare, sed etiam, ne dei inviderent, reprehendentibus vocibus illudere. Quamobrem mihi venia detur,ut Veram quoque Equitem post munus prosperum scholae triumphantem paululum vituperem. Vituperare debeo, quod in scholasticis proeliis innumerabilia sacra fumi, nescio utrum Hygiae, deae sanitatis, an Eponae, deae equorum et asinorum, an alterae alicui deae faciebas. His sacris quidem ad collegarum hilaritatem et sanitatem mentis neque corporis conferebas. ltaque te, cum in arcem tuam, quam Aglicani villam esse affirmant, secesseris, non nisi volup-tis causa fumaturam esse speramus, ut mens tua sana sempre in corpore sano sit. Vera Eques de nostro gymnasio bene mnerita es. Optamus tibi, ut verbis Ciceronis utar, "quodcumque faustum felix fortunatumque est". Scripsit Eberhardus Forst, tuus per multos annos collega Bonnae, a.d.V. Non. Iul.anno p.Chr. n. MCMXCVI

 

tenax : beharrlich - quatere: erschüttern - naturae finis : Lebenszweck – desiderare : fehlen – compensare : ersetzen – superesse : überleben – intellegens : klug, verständnisvoll - gradus superior : Oberstufe - gradus inferior : Unterstufe - adiutrix Helferin, Beraterin – strenuus : tüchtig – particeps : anteilnehmend, interessiert – egomet : ich für mein Teil – revocare : zurückführen – suspicari : vermuten – natio : Geburt – nuptiae : Heirat - nihil detractare : alicui rei : einer Sache gerecht werden – magni momenti esse : von großer Bedeutung sein - directrix studiorum : Studiendirektorin - non multum agere de : nicht viel zu tun haben mit - consiliaria studiorum (superior) : (Ober-) Studienrätin - salarium : Gehalt - esca farinaria : Mehl – egestas : Armut - ab imis usque ad verticem : vom Scheitel bis zur Sohle - expensa facere : Spesen machen - fructicosus Strauch - eques latrociniis infamis: Raubritter –rudimen-tum ponere : die Grundlage legen - Dominus Ocrea : Don Quijote (« Beinschiene ») - alae molarum : Windmühlenflügel - gigas,ntis : Riese – caecitas : Verblendung – lenitudo : Gleichgültigkeit - videlicet : freilich, natürlich - lorica Brustpanzer - scutum Schild – obstinatus : verbohrt - cancellis circumdare : in die Schranken weisen - ira excandescere : in Harnisch geraten – ocularium :. Visier - fucum facere alicui : jemandem . Sand in die Augen streuen - ad voluntatem loqui : nach dem Munde reden - indulgere: schmeicheln – illudere : verspotten - munus : Amt – paululum : ein wenig – sacrum fumi : Rauchopfer – hilaritas : gute Stimmung – arx : Burg – fumare : rauchen - mereri de sich verdient machen um - faustus gut, segensreich – felix : glücklich – fortunatus : günstigi günstig

sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 
Sententiae excerptae:
Literatur:
29 Fund(e)
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2019 - /forst/f026_vera.php - Letzte Aktualisierung: 13.06.2019 - 10:34