Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

DE LEPORIBUS OVISQUE PASCHALIBUS

 

De leporibus ovisque paschalibus (I)
Primum testimonium leporum ovorumque paschalium ex aetate rationalismi restat. Anno 1682° Georgius Franck, medicus Heidelbergensis, (Theodisce) scripsit: «Non modo in Germania meridionali—occidentali, nostro Palatinato patrio, in Alsatia regionibusque attingentibus, sed etiam in Vestfalia talia ova (paschalia) «leporaria» nominantur. Hominibus autem stultis atque infantibus persuadetur haec ova a lepore paschali excludi (sic!) et in herba vel fruticibus horti occultari. Adulescentuli ea investigantes grandioribus natu risum movent» Ille mos paschalis, quamvis ab initio illusus, magis magisque diffusus est. Etiam nunc liberi, priusquam in ludum litterarium eunt, e narrationibus parentum et libris imaginibus ornatis, ut est «schola lepulorum», discunt: lepores paschales ova parere partaque variis coloribus tingere et in hortis pratisque occultare, ubi ab infantibus die paschali quaerenda sint. Nihilominus de leporibus ovisque paschalibus homines docti certant et adhuc sub iudice lis est, unde orta sint et quid significent. - Quot homines, tot sententiae! Cum longum sit, omnia accuratius disserere, maximas dumtaxat controversias attingere velim. Ut, quae proposui, simpliciora reddam, primum quaeram, unde lepores (paschales), deinde, unde ova (paschalia) originem acceperint, denique, cur lepores ova pariant tingant occultent. De leporibus paschalibus Ad primam controversiam complura responsa dantur. Sunt, qui lepores paschales nihil aiud esse putent quam eos lepores, quos nobilibus tempore verno venari atque - quadragesima finita - ut assum paschale edere licuerit. Quae si ita fuissent, quaerendum esset, cur hic mos tantopere vulgatus sit. Alii lepores, qui a primo vere fecundissimi sint, Ostarae (vel Eostrae), deae veris atque fertilitatis Germanorum, sacros fuisse dicunt. Quam ob rem in plurimis terris Germanorum lepores paschales, in paucis tantum alias bestias ut ciconias in Suetia vel vulpes in Pomerania superiores fuisse. Pro hac sententia nomen paschatis «Ostern» (et Anglicum «Easter») esset, si dea eius nominis atque significationis revera fuisset. Sed interpretatio ab Iacobo Grimm est. Is nomen paschae vetere Theodisca lingua «Östarün» fuisse repperit. Praeterea Bedam Venerabilem, clericum Anglum Eostram, deam veris, commemoravisse, a qua «eostur-monath», i.e. mensis Aprilis, nomen traxisset, demonstravit. Quae cum ita essent, «Ostern» diem festum Ostarae, deae veris, esse conclusit. In regione Heidelbergensi, ubi aliquando permulti lepores inveniebantur, agnos fuisse affirmant, quos pistores male finxissent. Revera ibi agni paschales ovum coctum continentes farina coquebantur, qul «Ostergebildbrote» nominabantur. Hoc modo non explicatur, cur lepores viventes in tota Germania «paschales» appellentur. Probabilior fortasse explicatio Christianorum est, qui nomine leporum non bestias, sed homines significabant: aut paganos, qui ante dies paschae ad fidem Christianam se convertebant aut Christianos ipsos, qui propter peccata exclusi in ecclesiam revertebantur. Eam sententiam commendat, quod prioribus saeculis Christus, ecclesiae conditor et conservator, cum saxo comprobatur, quo homines fideles fugiunt sicut (in Psalmo 104,13) procaviae (sc. Syriacae vel Abessinicae), animalia leporum similia, in saxum. De ovis paschalibus Ovum semper imago et quasi cibus vitae atque fertilitatis fuisse videtur. Itaque non est, cur miremur, quod iam ante quinque milia annorum Sinenses, Indi, Aegyptii, Slavi vere ineunte, cum aves gallinaceae ova gignere incipiebant, ova gallinarum, sed etiam coturnicum et strutocamelorum tingebant et inter se donabant. Colores ex decocto radicum vel herbarum vel corticum vel lignorum variorum conficiebantur. (Adhuc quoque colores naturales ex lycopersicis, ceparum cutibus, brassica rubra, thea, cafea aliis multis efficiuntur.) Plurimus color ruber, qui vel sanguinem vel solem vel ignem, praeterea aureus, qui solem vel lucem significabat, in usu erat. Christiani autem ova paschalia non fertilitatis, sed resurrectionis Christi symbolum interpretantur. Hierosolymis in monasterio simulacrum est, in quo Mariam Magdalenam imperatori Romano ovum ostendentem videmus. Quae ei, cum fidem Christianorum resurrectionis illusisset, haec fere dixisse traditur: «Aspice lapidem, numquam ex ea materia mortua vitam orituram esse crederes.» Tum testa caute fracta ex ovo pullum viventem exclusum esse. Eadem interpretatio in libris in usum scholarem scriptis est. Ita apud J.E. Gailer (Novus orbis pictus, iuventuti deditus, editio tertia 1835, p. 687) scriptum legimus: «Paschatis festum ... nos admonet de resurrectione Jesu Christi, et illo, aeque ac festo Christi nati, pueris ac puellis dona dari solent, ova scilicet varie picta.» Media aetate ova a colonis nomine vectigalis afferebantur. Ex codicibus accepti et expensi ab singulis praediis comitibus aut monasteriis ad centum ova die viridium tradenda fuisse patet. Hoc die, quem Christiani diem remissionis poenae nominabant, et gentiles et peccatores, qui peccatorum poenas dederant, in ecclesiam recipiebantur. Ita eodem tempore et profana et ecclesiastica debita solvebantur. Post reformationem euangelicam ova vectigalis paulatim oblivioni tradebantur. Pro eis in consuetudinem venit, ut homines ova tincta dono darent, imprimis patres lustrici fihiis spiritualibus, qui ad diem paschae novi socii ecclesiae fiebant. Haec consuetudo postea ita divulgabatur, ut non solum omnes parentes liberis, sed etiam amantes amatis ova darent. Quae saepe versibus parvis ornata erant, velut: «Amore adductus (vel adducta) tibi hoc ovum dono, ut symbolum vitae sit atque signumn quoque fidei meae.» - Praeter haec edenda semper ornata ova donabantur, quae ex vitro, porcellano, creta figulari, ligno, cera facta erant. In compluribus museis cum alia tum pretiosissima illa familiae zari (Romanow), quae gemmis ornata sint, admirari licet. De leporibus ova apportantibus Quomodo lepores cum ovis coniuncti sint, difficillime iudicandum est. Cum nemo umquam lepores naturales ova parere atque pingere putaverit, hominibus eruditis ut O.Keller assentine- dum esse censeo. Is in libro «De antiquis animalibus» (tom. 1, p. 216) haec fere scripsit: «Lepores paschales cum ovis paschalibus - inepto quidem modo - coniuncti sunt, cum utrique imagines fertilitates sint atque eodem tempore, i.e. paschali, in conspectum hominum veniant.» Haec quamvis incerta opinio non modo non evanescebat, sed etiam diffundebatur. Frustra praetor urbanus Monachii anno 1802 ova paschalia, cum liberorum et va1etutudini et crumenae nimis nocerent, vetare conatus est.
luvabat eam persuasionem, quod liberi, quibus de leporibus paschalibus narratum erat, eos ad se venire cupiebant. Itaque ante festum paschale in horto ex herbis aut faeo aut rnusco nidos faciebant, ubi lepores ova ponerent. Parentes leporum alliciendorurn causa in propinquo pabulum deponebant. Sic saepe fiebat, ut liberi lepores ipsos aut saltem vestigia eorum in horto conspicerent. Ergo ova, quae die paschali in nidis inveniebant, a leporibus esse credebant. Morem ova in horto vel prato investigandi nonnulli ad Iudaeos revocant, a quibus pascha ipsa nobis tradita est.Illii ante pascham, quippe quae festum azymorum, i.e. panum sine ferrnento, sit (vide Exodum 12,15), tota villa miculas panis ferrmentati quaerere solent. De huius temporis leporibus His temporibus praeter ova gallinarum imprimis lepores ovaque ex socolaa vel marcipane vel saccharo facta dono dantur. Ea saepe ex dulciolis, quae ad festum Christi nati venire non potuerunt, denuo ficta sunt. Plurimi homines fabellam de leporibus ovisque paschalibus risu adhuc excipiunt. Fortasse eis risus mox discedet. Scientifici enim conventu anno 1989° Stutgardiae de natura habito praedixerunt fore, ut lepores culpa hominum anno 2000 paene interirent. Quae si ita essent, homines leporum ovorum que paschalium brevi perinde oblituros esse ac ciconiarum glotto-rantium, quae, donec apud nos nondum exstinctae erant, neogenitos apportare dicebantur.
 

lepus, oris paschalis : Osterhase - ovum paschale : Osterei - aetas rationalismi : Zeitalter der Aufkärung - Palatinat.us : Pfalz - Germania. meridionalis-occidentalis : Südwestdeutschland : Alsatia : : Elsaß - Vestfalia : Westfalen – leporarius : Hasen- - excludere : ausbrüten - grandior natu : älter - frutex.cis : p1. Gebüsch - tingere : färben - dies paschae/ dies paschalis/ festum paschatis : Ostern, Osterfest. – dumtaxat : wenigstens - tempus vernum : Frühlingszeit. - quadragesima : (40 tägige) Fastenzeit - assum : Braten - Suetia : Schweden Pomerania : Pommern - re vera : tatsächlich - vetus Theodisca lingua : A1t(hoch) deutsch - pistor : Bäcker - coquere : kochen, backen- farina : Mehl – paganus/gentilis : Heide – procavia : Klippschiefer, Klippdachs - avis gallinacea : Hühnervogel - coturnix : Wachtel - struthocamelus : Strauß - decoctum (Ab)Sud - lycopersicum : Pfirsich - cepa : Zwiebel - brassice rubra : Rotkohl - resurrectio Auferstehung - simulacrum : Bild - testa : Schale - excludi ausschlüpfen - media aetas Mittelalter - colonus : Pächter - nomine vectigalis : als Pacht, Abgabe - codex accepti et expensi : Rechnungsbuch - comes Graf - praedium : Hof - dies viridium : Gründdonnerstag - dies remissionis poenae Tag der Vergebung der Sünde (Strafe), "Antlaßtag" - ecclesiasticus : kirchlich -reformatio evangelica : Reformation - pater lustricus : Patenonkel - filius spiritualis Patenkind - vitrum Glas - creta figularis : Ton - cera : Wachs - gemma : Edelstein - ineptus : ungeschickt. - in conspectum venire : ins Blickfeld kommen - faenum : Heu - muscus : Moos - praetor urbanus : Polizeipräsident crumena : Geldbeutel(chen) - azymum : ungesäuertes Brot - micula : Krümchen - panis fermentatus : gesäuertes Brot - soolata : Schokolade - martipanis : Marzipan - saccharum : Zucker – venire : verkauft werden - scientificus : Wissen schaftler - ciconia glottorans : Klapperstorch – neogenitus : neugeboren

 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Literatur:
29 Fund(e)
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2019 - /forst/f021_lepus.php - Letzte Aktualisierung: 13.06.2019 - 10:34