Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 
DE SORICE LIMACEM DEVORANTE

 

Aestate nonnumquam post prandium meridianum ad solarium me confero. Ibi in sedili cubitorio cubans vel acta diurna legendo vel cantui avium auscultando, vel paulum dormiendo me recreare soleo. Aliquando, cum oculos in rosas solarium circumcingentes conicerem, aliquod nigrum lentissime procedens humi conspexi: limacem videlicet vel - nomine Linnaeo - arion atrum. Obstupui, quod limax sole fervente latibulum reliquerat, ut alibi se occultaret. Dum dubito, cur id faceret, a quinque fere passibus tenuissimam vocem velut aviculae audivi, quae ultro citroque agitabatur. Sonu paulatim crescente et appropinquante neque avis neque aliud animal in conspectum venit. Postremo autem capitulum triangulum bestiolae inter rosas e cavo prospexit. Animal, priusquam totum e terra exierat, ex ore in rostri speciem formato non murum, ut primo opinatus eram, sed soricem esse intellexi. (Nomen soricis a susurru, quem saepe facit, ductum est.) Bestiola naribus omnia scrutante spatium ad limacem continenter minuebatur. Nihilominus casu fieri neque soricem petere limacem, qui tantusdem esset quam ipse, pro certo habebam. At sorex, simulatque animal repens attigit, subito os aperuit, ut rubra cacumina dentium emicarent. (Ex quibus distincte sequebatur, ut in subfamilia soricinarum numerandus esset, quae noctu diuque vigilarent. Cum quinque modo centimetra longus esset, "soricem minutum" esse constabat). Arion vix cornicula immiserat, cum sorex eum primoribus dentibus hamatis corripuit correptumque extemplo ad cavernam traxit. Quasi in tutela terrae praedam, quam solus ceperat - aliter ac magnae bestiae rapaces, quae una et venatum eant et praedam venaticam comedant solum quoque devoraturum esse sciebam. Soricidae enim, quarum minima suncus etruscus (duo grammata pendens) est, ut minimae ita edacissimae ex omnibus mammalibus sunt. Cottidie plus praedae devorant quam ipsae pondo valent. Haud scio, utrum idem sorex denuo venatum iret, cuius susurum sub vesperum audivi, an una ex crocidurinis noctu tantum vagantibus, quae in eadem regione habitarent. Hieme permulti sorices, quamvis sub nive vel intra solum seminibus et radicibus plantarum vescantur, fame intereunt; saepe quoque in cellis villarum, quo fugerunt, mortui inveniuntur. Accidit interdum, ut haec animalia edacissima hominibus quoque noceant. Vere ineunte nonnulli apiarii, si alvum non satis diligenter clauserunt, totam apium gentem hieme a soricibus devoratam esse animadvertunt. Ut eam rem omittam, sorices hortulanis agricolasue utilissimi sunt. Quam ob rem nostra interest, eos conservari atque vindicari Ne in ea re Etruscos Romaosque sequaniur! Ii enim sorices, quorum occentum malum omen putabant, pariter ac mures et tineas impugnabant. Horum utilitatem omnino ignorantes morsus nimis timuisse apertum est. Mirum ergo non est, si Plinius maior, ille doctissimus auctor historiae naturalis, complures herbas salutarias, quae "contra araneorum murium venenatum morsum valere" dicuntur, commemorat. Recordemur potius de Aegyptis antiquis, qui eos deae Latonae sacros esse putabant mortuosque arte medicabant atque sepeliebant. - sive quod eorum maximam utilitatem cognoverant, sive quod a felibus bestiisque rapacibus(scil. propter odorem) non devorari admirabantur! Qui soricidas in hortulo suo vivere cupit potissimum earum condiciones vitae conservare debet. Primum ei omnia insecticida, herbicida aliaeque materiae chemicae. animalia "inutillia" (quippe quibus eae vescantur) exstinguentia, non iam adhibenda sunt; deinde curandum est, ut nonnullae partes horti, ubi sorices eorumque "bestiae cibariae" versentur, inculta. iaceant aut foliis tegantur.

 
Prandium meridianum : Mittagessen - solarium : Terrasse - sedile cubitorium : Liegestuhl -acta diurna : Tageszeitung - auscultare : zuhören - limax : Wegschnecke - arion ater : schwarze Wegschnecke - obstupescere : verblüfft, erstaunt sein - latibulum : Versteck - avicula : Vögelchen - tenuis : fein, leise - ultro citroque : hin und her - capitulum : Köpfchen - triangulus : dreieckig - bestiola : Tierchen - rostrum Rüssel - sorex, cis, m. : Spitzmaus - susurrus, us Pfeifen, Pfeifgeräusch - ruber : rot - naribus scrutari : mit der Nase beschnüffeln - cacumen : Spitze - emicare : hervorleuchten, blitzen - soricidae : Spitzmäuse - soricinae : Rotzahnspitzmäuse - crocidurinae Weißzahnspitzmäuse - corniculum : Fühler, Fühlhorn - ädentes primores : Vorderzähne - hamatus : gebogen, hakenförrsig - venatum ire : auf die Jagd gehen - suncus etruscus : etrurische Wimpernspitzmaus - pondo valere wiegen – apiarius: Imker - gens apium : Bienenvolk - alvum : Bienenstock - mus araneus = sorex araneus – tinea : Motte - occentus Pfeifen (der Spitzmaus) - arte medicare : einbalsamieren - folia, n. p1. : Laub, Blätter - insectida : Insektenvernichtungsmittel : incultus iacere : verwildern - bestiae cibariae : Nahrungstiere
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Literatur:
29 Fund(e)
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2019 - /forst/f009_sorex.php - Letzte Aktualisierung: 13.06.2019 - 10:34