FACETIAE


pfnl.gif (947 Byte)pfnr.gif (953 Byte)

1. Cultus magnificus addit hominibus auctoritatem

Hermannus Buschius, poeta et olim in Marburgensi universitate professor celeberrimus, quondam per forum descendens magnam turbam civium prateriit, quorum nemo, quia domestico habito indutus erat, debitum honeorem ei habuit. Quod ubi Buschius animadvertit, statim domum revertit et deposita veste tenui toga admodum splendidam induit forumque e vestigio repetivit. Ibi tum omnes ei assurexerunt, omnes capita retexerunt, omnes reverentiam praestiterunt. At vir ille doctissimus nihil talia curans iterum se domum recepitet togam pedibus conculcavit, cum diceret: "Utrum tu Buschius es an ego sum?" [Tiro 3/1956, 2, S. 7]

[ Homepage | Inhalt | Klassen | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen  | Varia | Mythologie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage | Spende | Passwort | Feedback ]

Site-Suche mit Google
bottom