Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
top

Lineae capitales

Acta diurna sive nuntii cottidiani

Mensis October anni MMXIII

quae non scribo, ut perfecta ostentem, sed ut imperfecta meliorem. Tu auxiliare sis!

donativum@gottwein.de

 
vorherige Seite folgende Seite
 

 

 
2013.10.31 Christianus Stroebele septuaginta tres annos natus, assecla societatis nonaginta sodalitatis viridium et legatus foederalis conventus Germaniae, Moscoviam profectus Edward Snowden illum Americanum susurronem adiit, ut perspiceret, num certis condicionibus paratus sit in Germaniam venire et apud iuris criminalis curatorem aut in publico concilio inquisitiorio testificari. Snowden in summum se paratum praebuit, demonstravit autem suae forensis fortunae iniquitates. Stroebele alia dixit et se litteras a Snowden ad foederalem conventum scriptas accepisse, cuius argumenta postea divulgatum iri vellet.
Ephemeris New York Times magnum numerum Germanicorum politicorum ab Americana Nationalis Securitatis Agentura (NSA) furtive explorari scribit
John B. Emerson legatus Americanus Berolini residens domum suam leges Germanicas non violare affirmavit. Quid in suo aedificio fieret aut non fieret, interpretari se nolle.
Edward Snowden, antea officialis functionarius muneris secreti Americani, nunc in Russia asylo fruens, se de explorato cancellariae Merkel sophophono quicquam dicturum negavit.
inspector quidam Organisationis Armorum Chemicorum Prohibendorum (OPCW = Organisation for the Prohibition of Chemical Weapons), Syriam omnes apparatus armaturasque, quae armis eius generis fabricandis et gasio toxico implendis usui sint, abolevisse declarat. Officialiter autem ista res ab Syriae praesidente Baschar al Assad promissa nondum auctoritate huius ordinis confirmata est. Postmodum destruenda est ea gasii copia, qua regimen adhuc abundat.
anmerk.
 
2013.10.30 James Clapper, superior director munerum intellegentiae Americanorum, in oratione apud quosdam repraesentantes habita consilia et facta suae agenturae defendit: explorationem sententiarum et cogitationnum externorum politicorum necessariam esse et non modo Americanis, sed etiam Germanis omnibusque mundi civitatibus usitatam. Alioquin veritatem dictorum comprobari non posse. Sed nucleus disputationis nobis non esse videtur, num exploratio sit solita praxis, sed num leges serventur.
anmerk.
 
2013.10.29 In Syriae partibus inter septentriones et solem orientem vergentibus poliomyelitis, ista miserrima et epidemica aegritudo, grassatur et iam viginti duos liberos infecit. institutio illa mundana, quae saluti publicae providet (WHO), se remedia ad cladem cohibendam iam molitam esse dicit, sed metuendum esse, ne pestis fines Syriae in vicinas civitates transgrediatur.
Perseverans omnium Europaeorum indignatio de furtiva auscultatione cum civium sociorum tum moderatorum politicorum moderatricumque a nationali securitatis agentura commissa paulatim sensus Americanorum movere videtur. Etiam praesidens Baracus Obama, ut undas molliret, enuntiavit, non omnia quae fieri possint, fieri licere. Exspectandum est, num feles mures capere desinat.
anmerk.
 
2013.10.28 Campionatus manufollicus mundanus anno MMXIX in Germania et Dania parabitur.
Summa civitatis Chilioni magistra, Gaschke nomine, a magistratu se abdicavit. Dixit sibi familiaeque infestationes publicas medialesque non iam perferendas esse. Ei crimini erat datum, quod medico ab oculis magna tributa aerario debita condonaverat.
anmerk.
 
2013.10.27 Sebastianus Vettel ille autocineti gubernator Germanicus (viginti sex annos natus) in India quartum continuo campionatum mundanum vicit.
anmerk.
 
2013.10.26 Electio parlamentaria in re publica Tzekia habita nullam factionem victricem reddidit. Plurima suffragia Democratae sociales reportaverunt, neque tamen sua sponte regimen formare possunt.
pedilusores societatis Borussia Dortmund in illo regionali certamine, quod animos faventium ad furorem excitare solet, adversarios societatis Schalke 04 tribus ad unum debellaverunt.
anmerk.
 
2013.10.25 Ante Japonica litora terra vehementer mota est. Concutiebatur, quoad primis nuntiis fides est habenda, etiam ea regio, in qua illud ergasterium atomicum ruinosum Fukushima nomine situm est.
Ioanni Claudio Juncker, postquam paene per undeviginti annos munere principis ministri functus est, post electionem parlamentarem non iam, ut administrationem Luxemburgiae conformet et moderetur, a magno duce Henrico mandatum est.
Unio Europaea delegationem in caput Civitatum Americae unitarum mittere cogitat, quae de exploratione electronica inter socios amicosque odiosa agitet.
anmerk.
   
 
vorherige Seite folgende Seite
Sententiae excerptae: