Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis. |
Publius Vergilius
Maro
|
223 |
Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare velivolum terrasque iacentis |
225 | litoraque et latos populos, sic vertice caeli
constitit et Libyae defixit lumina regnis. atque illum talis iactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis adloquitur Venus: 'o qui res hominumque deumque |
230 | aeternis regis imperiis et fulmine terres, quid meus Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere, quibus tot funera passis cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? certe hinc Romanos olim volventibus annis, |
235 | hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
qui mare, qui terras omnis dicione tenerent, pollicitus - quae te, genitor, sententia vertit? hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar fatis contraria fata rependens; |
240 | nunc eadem fortuna viros tot casibus actos insequitur. quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit mediis elapsus Achivis Illyricos penetrare sinus atque intima tutus regna Liburnorum et fontem superare Timavi, |
245 | unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum et genti nomen dedit armaque fixit Troia, nunc placida compostus pace quiescit: |
250 | nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
navibus (infandum!) amissis unius ob iram prodimur atque Italis longe disiungimur oris. hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?' |
(1,223) finis vel fabularum vel diei. sequitur namque paulo post 'Aeneas per noctem plurima volvens'. et sciendum est Vergilium non semper dicere ortum vel occasum diei, sed aut intellectui relinquere, ut hoc loco, aut negotiis tempora significare. est autem poetica callopistia non omnia exprimere: unde ait Horatius in arte poetica "nec verbum verbo curabis reddere fidus interpres"; quamvis plerique de translatione Graecitatis hoc adserant dictum. Homerus sane ista contemnens tempora universa describit.
et iam finis erat vel epularum vel famis vel malorum, ex quo Iuppiter in caelo ita constitit, ut Libyam respiceret.
cvm ivppiter aethere svmmo despiciens oeconomiam istam secundum mathesin videtur ordinasse Vergilius; nam Iove in altitudine sua posito cum Venere significatur quod per mulierem aliqua felicitas possit evenire. ergo quoniam Aeneas in partem regni admittetur a Didone per occasionem coniugii, idcirco haec poeta praemisit. sane et illud animadvertendum quod peritissime dixit tristiorem Venerem fuisse cum Iove, ex quo significat exitum uxoris infelicem futurum; nam se utique Dido interemit. quod autem Mercurium facit a Iove defluentem ad occasum descendere, id est ad ima terrarum, ostendit amicitias quidem fore, sed minime diuturno tempore permanere. illud etiam mathematici dicunt, Venere in Virgine posita misericordem feminam nasci: atque ideo Vergilius fingit in habitu virginis venatricis Venerem occurrisse filio, quod et misericordem postea reginam probavit Aeneas et in venatione cum ea permixtus est. aethere svmmo qui summus est; et proprium et perpetuum aetheri epitheton dedit, quia omnibus superior est: non ergo quasi elegerit Iuppiter
(1,224) despiciens deorsum aspiciens, sicut 'suspiciens' sursum aspiciens. notandum sane, quia si dispiciens dixerimus, diligenter inquirens significamus, sicut deduco et diduco; nam deduco est prosequor, diduco vero divido. velivolvm duas res significat, et
(1,225) latos popvlos cum populos numero plurali dicimus urbes significamus, cum vero populum, unius multitudinem civitatis intellegimus. sic id est sic, ut ista conspiceret.
(1,226) et libyae defixit lvmina regnis prooeconomia, id est dispositio carminis. vituperabile enim fuerat, si ex abrupto transitum faceret, quod in nono fecit: quae res tamen excusatur uno sermone "atque ea diversa penitus dum parte geruntur", id est eodem tempore, quod solum est interpositum. nunc vero bene transiit, quia inducit Iovem et de rebus humanis cogitantem et Africam respicientem, ad quam venere Troiani. unde honestus color est, ut Venus adeat Iovem, timens ne Romana fata Carthagini concedat; felix enim eventus sequitur loca quae respexerit Iuppiter: unde in secundo ait "aspice nos hoc tantum" et alibi "atque oculos Rutulorum reicit arvis", ubi erat futura victoria.
(1,227) tales de rebus humanis. iactantem pectore cvras nunc secundum Stoicos loquitur, qui deos dicunt humana curare, interdum secundum Epicureos, poetica utens licentia.
(1,228) tristior conparativum posuit pro positivo. quando enim tristis est Venus, ut nunc 'tristior' diceretur? sic Sallustius "utque ipsum mare Ponticum dulcius quam cetera". an modo tristior, cum et ante propter Aeneam soleret tristis esse? an tristior pro laetitia Veneris? ocvlos svffvsa nitentes nitidos oculos lacrimis perfusos habens. et est figura, quae fit quotiens participio praeteriti temporis a passivo iungimus casum accusativum, ut 'deiectus animum', 'maesta vultum'. dicendo autem 'nitentes' expressit nimiam etiam in lacrimis pulchritudinem, sicut de Euryalo "lacrimaeque decorae".
(1,229) o qvi res hominvmqve devmqve graviter coepit; non enim ait 'o genitor'. et est tota orationis intentio, iniuste vexari a Iunone Troianos.
(1,230) aeternis regis imperiis et fvlmine terres] haec commemoratio potentiae Iovis quasi ad invidiam posita est, hoc est, qui omne potes contra te flecteris. aeternis regis imperiis et fvlmine terres volunt quidam superfluo 'regis' ad deos referri, 'terres' ad homines, nescientes quia maioris potestatis est idem posse circa deos, quod circa homines. 'et fulmine terres' non sine causa adiecit 'terres'. est enim fulmen quod terreat; est quod adflet, ut "fulminis adflavit ventis"; est quod puniat, ut "vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras": peremptorii autem fulminis late patet significatio: est quod praesaget, ut "de caelo tactas memini praedicere quercus". poetarum autem consuetudo est prope semper cum Iovem nominaverint et fulmen adiungere, ut "audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit" et ante "genitor cum fulmina torques".
(1,231) mevs subaudis filius, ut Aiacis Oili, ut ante diximus.
mevs] id est quasi per me tibi coniunctus. in te modo 'contra te', alibi 'pro' significat, ut "quietum accipit in Teucros animum", id est pro Teucris.
(1,232) qvid troes potvere? hoc est, qui Grais pares non fuerunt, in te aliquid possunt? et est argumentum ab inpossibili, ut alibi "non ea vis animo". et est validius, quam a voluntate; plus enim est non posse, quam nolle. troes erit nominativus Tros. et haec breviter scienda regula est, quia omnia nomina monosyllaba Graeca, quae in Latinum sermonem transeunt, tertiae sunt tantum declinationis et tam Latine quam Graece declinari possunt, ut Tros Trois et Troos, Pan Panis et Panos, ut "Arcadici dictum Panos de more Lycaei".
(1,233) ob italiam ne ad Italiam perveniant, toto orbe pelluntur. atqui in Africa sunt. sed si diligenter requiras, etiam inde pelluntur; ait namque "hospitio prohibemur harenae". ob italiam multi 'iuxta Italiam' antiquo more dictum accipiunt, ut sit, pars orbis clauditur quae circa Italiam est; 'ob' enim veteres pro 'iuxta' ponebant. Plautus in milite "nunc scio mihi ob oculos caliginem obstitisse". potest tamen 'ob' et 'ante' intellegi, aut 'ob' 'propter', Terentius "quodnam ob factum"; aut 'ob' 'circum', ut "Turni se pestis ob ora", quasi circa Italiam errent et in eam pervenire non possint. significat 'ob' et 'contra', ut obstat et obloquitur.
(1,234) certe hinc romanos atqui nusquam hoc legimus, sed per silentium intellegimus, ut superius de Iunone "audierat". olim aut 'olim fore' et futuri temporis est, aut 'olim pollicitus'. volventibvs volubilibus, et est participium pro nomine. volvens enim est qui volvit, volubilis qui volvitur. anni autem volvuntur, non volvunt, ut est "atque in se sua per vestigia volvitur annus". alii quia deficit lingua Latina participio praesenti passivo praesens activum positum volunt, ut "volventia plaustra" et "siliqua quas sante" quae quassetur.
(1,235) fore futuros esse. et est de verbis defectivis. revocato dicendo 'revocato' ostendit Italiam, unde Dardanus fuerat. a sangvine tevcri Teucrum pro Dardano posuit: Dardanus enim de Italia profectus est, Teucer de Creta: quia solent poetae nomina de vicinis provinciis vel personis usurpare, ut "domitus Pollucis habenis Cyllarus", cum Castor equorum domitor fuerit; item et "manibus Procne pectus signata cruentum" pro Philomela; item Didonem Sidoniam dicit, cum sit Tyria, a loci vicinitate; item "quid loquar aut Scyllam Nisi?" cum Phorci fuerit. et sciendum est, inter fabulam et argumentum, hoc est historiam, hoc interesse, quod fabula est dicta res contra naturam, sive facta sive non facta, ut de Pasiphae, historia est quicquid secundum naturam dicitur, sive factum sive non factum, ut de Phaedra.
(1,236) omni dicione melius 'omni' quam 'omnis', ut significet 'omni potestate', id est pace, legibus, bello.
(1,237) pollicitvs pollicemur sponte, rogati promittimus. qvae te genitor sententia vertit? 'quae' pro cuius aut qualis. et verecunde agit Venus; nec enim conveniebat, ut aperte contra uxorem ageret apud maritum: unde et similiter respondet Iuppiter 'neque me sententia vertit'.
(1,238) hoc hac re. hoc] propter hoc quod sciret Aeneae socios imperaturos.
(1,239) fatis contraria fata utrum fatis bonis in praesentibus? rependens conpensans. et est translatio a pecunia.
(1,240) nvnc eadem similis qualis ab initio fuit, ut ostendat nec longitudinem temporis prodesse Troianis.
(1,241) finem ac si diceret, non regnum requirimus, sed finem laborum.
(1,242) antenor potvit] capto Ilio Menelaus memor se et Ulixen beneficio Antenoris servatos, cum repetentes Helenam ab eo essent suscepti ac paene a Paride aliisque iuvenibus interempti essent, parem gratiam reddens inviolatum dimisit. qui cum uxore Theano et filiis Helicaone et Polydamante ceterisque sociis in Illyricum pervenit, et bello exceptus ab Euganeis et rege Veleso victor urbem Patavium condidit; id enim responsi acceperat eo loco condere civitatem quo sagittis avem petisset; ideo ex avis petitae auspicio Patavium nominatum, cui aeternitatem * * * Helicaon ne victor rediret gladio peremit. antenor potvit non sine causa Antenoris posuit exemplum, cum multi evaserint Troianorum periculum, ut Capys qui Campaniam tenuit, ut Helenus qui Macedoniam, ut alii qui Sardiniam secundum Sallustium; sed propter hoc, ne forte illud occurreret, iure hunc vexari tamquam proditorem patriae. elegit ergo similem personam; hi enim duo Troiam prodidisse dicuntur secundum Livium, quod et Vergilius per transitum tangit, ubi ait "se quoque principibus permixtum agnovit Achivis", et excusat Horatius dicens "ardenlegatos qui propter Helenam venerant suscepit hospitio, et Ulixen in mendici habitu agnitum non prodidit. potvit plus est quod dixit 'potuit' non meruit. elapsvs invidiose noluit dicere 'dimissus', sed 'elapsus'. achivis ab Achaeo, Iovis et Pithiae filio, dicti.
(1,243) illyricos penetrare sinvs Antenor non Illyricum, non Liburniam, sed Venetiam tenuit. ideo autem Vergilius dicit 'Illyricos sinus', quod inde venit quidam Henetus rex, qui Venetiam tenuit, a cuius nomine Henetiam dictam posteri Venetiam nominaverunt. tvtvs ideo tutus, quia Raeti Vindelici ipsi sunt Liburni, saevissimi admodum populi, contra quos missus est Drusus. hi autem ab Amazonibus originem ducunt, ut etiam Horatius dicit "quibus mos unde deductus per omne tempus Amazonia securi dextras obarmet, quaerere distuli". hoc ergo nunc ad augmentum pertinet, quod tutus est etiam inter saevos populos.
(1,244) fontem timavi amant poetae rem unius sermonis circumlocutionibus dicere, ut pro Troia dicant 'urbem Troianam', pro Buthrotio 'arcem Buthroti'. sic et modo pro Timavo ait 'fontem Timavi', et paulo post 'urbem Patavi', id est Patavium. svperare nauticus sermo est. Lucilius "promontorium remis superamus Minervae".
(1,245) vnde per ora novem multi septem esse dicunt. quod si incerta fides est, finitus est numerus pro infinito. cvm mvrmvre montis tanta vi exit in mare, ut etiam resonet vicinus mons. et sic dictum est, sicut superius "illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt".
(1,246) mare it quasi proruptum mare. mare amat poeta rem historiae carmini suo coniungere. Varro enim dicit hunc fluvium ab incolis mare nominari. prorvptvm id est effusum fluens. et melius 'proruptum', quam 'praeruptum' legere. bene autem definit, quid est largus fons? solutum mare. pelago aquarum abundantia. premit populatur, vastat. sane multi 'it mare proruptum' et 'pelago premit arva sonanti' hoc intellegi volunt, quod tanta est in illis locis accessa quae dicitur maris, ut per ora Timavi, id est usque ad initium fontis mare ascendat. unde ait 'it mare proruptum et pelago p. a.', id est [ut] aqua maris premat arva, hoc est litora vicina cooperiat. constat autem et in illo loco accessam maris usque ad montem pervenire et per omne litus Venetiarum mare certis horis et accedere per infinitum et recedere. Timavus autem in Histria est inter Aquileiam et Tergestum.
(1,247) hic tamen hoc est etiam in loco difficili. hic pro illic. vrbem patavi hoc est Patavium. Patavium autem dictum vel a Padi vicinitate, quasi Padavium, vel _π_ τo_ πέτασθαι, quod captato augurio dicitur condita, vel quod avem telo petisse dicitur et eo loco condidisse civitatem. alii a palude Patina, quae vicina civitati fuisse dicitur, Patavium dictam putant. sane 'Patavi' minorem nominativo genetivum fecit, cum genetivus numquam pauciores syllabas nominativo suo habere debeat; Patavium enim Patavii facit. sedesqve locavit ex votis suis facit invidiam, dicens id concessum Antenori, quod ipsa desiderat.
(1,248) et genti nomen dedit hoc est, quod ne victori quidem concedetur Aeneae: quod scimus a Iunone esse perfectum, contra quam oblique loquitur propter considerationem mariti. hi autem primis temporibus ab Antenore dicti sunt Antenoridae. ipsum vero quidam dicunt haec ora se appellasse. aut certe 'nomen' nobilitatem vel dignitatem, ut "et nos aliquod nomenque decusque gessimus". armaqve fixit troia hoc est, securus est, quia solent missi militia sive gladiatura quibuslibet templis arma suspendere, ut Horatius "Veianius armis Herculis ad postem fixis" et "Danais de poste refixum". armaqve fixit quasi non necessaria consecravit; figere enim consecrare hic debemus accipere, ut "postibus adversis figo".
(1,249) compostvs pro compositus. syncope est; detraxit enim de medio syllabam, ut "et pocula porgite dextris".
(1,250) nos tva progenies sic loquitur quasi una sit de Troianis; nam aliter sensus non procedit. quod autem dixit 'tua progenies', epexegesis est, ut "ast ego quae divum incedo regina". nos tva progenies] quasi patiatur et ipsa quod et filius. et bene 'tua progenies' propter Antenorem. adnvis quia nutu semper promittit aliquid Iuppiter, ut "annuit et totum nutu tremefecit Olympum". annvis licet ipsa dea sit, tamen sub persona Aeneae se posuit.
(1,251) navibvs amissis cur, cum una navis perierit, ait 'navibus'? aut invidiose dixit et exaggerat, aut quia adhuc aliae desunt, aut quia eas non perisse ignorat Aeneas. infandvm pro infande posuit, ut in VI. "miserum septena quotannis". item "torvumque repente clamat" pro torve. et est figura, quae fit quotiens nomen pro adverbio ponitur; magis autem poetica est, in prosa aut rara aut numquam. tamen hoc loco 'infandum' potest esse etiam interiectio dolentis. vnivs hic produxit paenultimam. vnivs] cautius, quam si dixisset Iunonis.
(1,252) prodimvr multa quidem hic sermo significat, sed modo porro damur, scilicet ab Italia. et sciendum est omnium auctorum esse consuetudinem res dubie positas in sequentibus explanare et plenius dicere, ut hoc loco; nam quid est 'prodimur', ostendit dicens 'atque Italis longe disiungimur oris'. longe maxime; non enim longe erant ab Italia, cum tempestate disiecti sunt.
(1,253) hic id est talis, ut "hunc ego te Euryale aspicio", id est talem. pietatis superius 'in te committere' ait, ut peccato Aeneam et Troianos excuset; hic plus addit: non solum eos non esse malos, sed etiam pios esse. honos cum secundum artem dicamus honor arbor lepor, plerumque poetae r in s mutant causa metri; os enim longa est, or brevis. hoc quidem habet ratio: sed ecce in hoc loco etiam sine metri necessitate 'honos' dixit. item Sallustius paene ubique 'labos' posuit, quem nulla necessitas coegit. melius tamen est servire regulae. sic nos in sceptra reponis 'sic', hoc est per naufragia. 'in sceptra' aut ad imperia reservas, aut certe antiqua est licentia communium praepositionum. in sceptra reponis id est restituis in regna quae amisimus.
Aufgabenvorschläge:
|
Site-Suche:
Benutzerdefinierte Suche
|