top

   
Beleg gesucht für: triginta
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
ita commutata fortuna eos, qui in spem potiundorum castrorum venerant, undique circumventos intercipiunt et ex hominum milibus amplius triginta, quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam coniciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur. Caes.Gall.3,6,2Also wendete sich das Glück. Die Römer schlossen die Feinde, die das Lager bereits in ihren Händen wähnten, von allen Seiten ein und töteten von den 30.000, die je nach zuverlässigen Nachrichten gegen das Lager herangerückt waren, mehr als den dritten Teil. Die übrigen schlugen sie hals über kopf so in die Flucht, dass sie nicht einmal auf den Höhen zum Stillstand kamen.
nostri ad unum omnes incolumes perpaucis vulneratis ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum quadringentorum triginta milium fuisset, se in castra receperunt. Caes.Gall.4,15,3Die Römer verloren nicht einen Mann, hatten bloß einige Verwundete und zogen sich so in der Lager aus einem ungemein gefürchteten Krieg zurück; hatten doch die Feinde aus einer Menschenmasse von 180.000 Treffen bestanden!
transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus passuum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque a Caesare relictum. primos Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur. Caes.Gall.6,35,6Sie gehen 30 Meilen unterhalb der Stelle, wo Cäsar seine Brücke geschlagen und eine Bedeckung zurückgelassen hatte (6,29), auf Schiffen und Flößen über den Strom. Zuerst überfielen sie das Grenzgebiet der Eburonen, fingen viele zerstreute Flüchtlinge auf und erbeuteten eine große Menge Vieh, was diesen rohen Völkern am willkommensten ist.
Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros inposuere, qui rem publicam eorum tractarent. Sall.Cat.51,28Die Lakedaimonier setzten nach der endgültigen Niederlage der Athener zur Regierung ihres Staates dreißig Männer ein.
homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat: ea conmemorando militum animos adcendebat. Sall.Cat.59,6Als ein echter Kriegsmann kannte er, weil er länger als dreißig Jahre als Tribun, Präfekt, Legat oder Praetor mit großem Ruhm im Heer gedient hatte, die meisten persönlich und auch ihre tapferen Taten. Dadurch dass er sie in Erinnerung rief, entflammte er die Herzen der Soldaten.
2013.11.16 In conflictionibus inter cives reclamantes et viros militantes Tripoli, in capitali Libyae urbe, factis minimum unus et triginta homines occisi et, si non plures, ducenti triginta quinque vulnerati sunt. Reclamatores iter ad praetorium Misratae militiae fecerant postulatum, ut ex urbe excederent. Regimen Lybiae non valet multas et varias virorum militarium turmas compellere, ut arma deponant. Quae per totam terram dispersae simultates inter se exercent neque in exercitum officialem recipi aut possunt aut volunt. Princeps administer Ali Zeidan oratione televisifice habita greges armatos ad unum omnes terram relinquere iussit. Sed quomodo id perficere polleat, incertum.
2013.11.30 Procis multam irrogari
Prostitutio lenonina in Francogallia non est vetita. Vetita erat adhuc lenonina adductio et conquisitio in publico facta. Nunc legati parlamentarii, ut feminae melius protegantur, leges intendere in animis habent: non iam feminae lenatae sed petitores damnis coerceantur. Heri in parlamento triginta tantummodo legatis praesentibus de legibus rescribendis actum est. Calumniosae linguae ceteros, dum multa nondum impendet, in lupanaria contendisse dicunt. Effectus novarum legum litigiosus est. Atqui ei operis redemptori, qui affini et nimius permittente Saravi Ponte magnas pecunias in novo lupanari collocat, legum mutationem sibi usui fore persuasum est.
Aeroplanum decidisse
Ruinae aeroplani epibatici, quod heri (die Veneris, d. 29° m. Nov. a. 2013°) Maputone ex capite Mozambiquae Luandam in Angolae caput vehebatur neque iam in instrumentis radioelectricis conspiebatur, in Namibia in Bwabwata viridario nationali repertae sunt. Nullus ex triginta quattuor vectoribus superstes inventus est. Causa calamitatis aeriae adhuc ignota est. Inhabitantes silvosae regionis se diruptionem audisse et fumum vidisse dicunt.
2013.12.01 Helicopterum Glasguae decidisse
Totius Scotiae, imprimis Glasguae inhabitantes in luctu et squalore sunt ob damna, quae calamitas aeria intulit. Helicopterum aedilicium Veneris die decima postmeridiana hora et dimidia in "Clutham" cauponulam deciderat, ubi permulti visitatores vel musicae auscultatione vel saltatione fruebantur. In mortuis tres helicopteri insessores et octo cauponulae hospites numerandi sunt. Triginta tres homines laesi sunt, ex quibus quattuordecim graviter vulnerati in nosocomiis sustentantur. Causa calamitatis, quam etiam Scotiae Yard evolvere conatur, adhuc frustra, manet mysteriosa. Astynomiae praesidens motus auxiliarios multiplices esse et aliquot dies duraturos dixit. Archiepiscopus Glasguanenis Saturni die in basilica Sancti Andreae pro victimis, relictis, familiaribus, auxiliatoribus, pro tota urbe orabat.
2014.03.30 "Hora terrena" ex Insulis Pacificis, Australia, Japonia, Sinis, Russia semper triginta punctis post octavam horam postmeridianam exordiens per continentes cursum capiens orbis urbes paululum obscuravit. Aliquot miliones hominum istam actionem participabant. In Germania illuminationes Portae Brandenburgensis Berolinensis, Ecclesiae Cathedralis Coloniensis, et Ecclesiarum Nostrae Dominae Dresdae et Monaci exstinguebantur. Quo ex signo inde ex septem annis dato appareat naturam ubique terrarum esse tuendam. lc20140330Die "Erd-Stunde" ("Earth Hour") nahm von den Pazifischen Inseln, Australien, Japan, China Russland ausgehend jeweils um 20:30 Uhr ihren Lauf durch die Kontinente und machte die Städte des Erdkreises ein klein wenig dunkler. Einige Menschen nahmen an dieser Aktion teil. In Deutschland wurde die Beleuchtung des Brandenburger Tores in Berlin, des Kölner Domes und der Frauenkirchen in Dresden und Berlin ausgeschaltet. An diesem Zeichen, das nun seit sieben Jahren gegeben wird soll sichtbar werden, dass die Natur überall in der Welt ein schützenswertes Gut ist.
2014.04.03 Mense Aprili anni bis millesimi tertii decimi (2013) concilium Unitarum Nationum "Armorum mercatu Tradendorum Tabulam" (ATT) fixerat. Sed ea conventio, quae quinquaginta rerum publicarum auctoritate indigens triginta unius tantummodo adhuc acceperit, nondum rata est facta. Etiam res publica foederata Germaniae eam conventionem nunc ratam fecit et documentum obsignatum Neo-Eboraci in Nationum Unitarum sedibus deposuit. Quo conventu obsignatores obligantur, ut, num armis mercatu traditis contra iura humana agi possit, cognoscant. Insuper prohibendum est, ne arma in manus tromocratarum perveniant. 2014.04.03Im April 2013 hatte die Vollversammlung der Vereinten Nationen den Vertrag zur Regulierung des internationalen Waffenhandels (Arms Trade Treaty, ATT) festgeschrieben. Aber dieses Abkommen ist noch nicht in Kraft, weil es mindestens 50 Staaten ratifizieren müssen, es aber erst 31 ratifiziert haben. Jetzt hat auch die Bundesrepublik Deutschland dieses Abkommen ratifiziert und das unterzeichnete Dokument am Sitz der Vereinten Nationen in New York hinterlegt. Durch dieses Abkommen verpflichten sich die Unterzeichner, zu prüfen, ob mit den verkauften Waffen Menschnrechte verletzt werden könnten. Darüber hinaus müssen sie verhindern, dass die Waffen in die Hände von Terroristen gelangen. (DW)
2014.04.11 Photographemata ex satellitibus recepta et ad terram missa a NATO organizatione divulgata sunt. Quae triginta quinque minimum milites Russicos ad fines Ucrainorum orientales collocatos esse demonstrant. Gary Deakin, Britannicus cohortium praefectus, qui Monte, in urbe Belgica, centro administrandarum crisium praest, eas copias et paratissimas ad pugnandum et mobilissimas esse dixit. Quae simulacra metu inani ficta esse Russi dicunt. 2014.04.11Die Nato hat Satellitenbilder veröffentlicht, die belegen, dass mindestens 35’000 russische Soldaten an der Ostgrenze zur Ukraine stationiert sind. Gary Deakin, der Leiter des Nato-Zentrums für Krisenmanagement im belgischen Mons, erklärt, diese Truppen seien in hohem Maße einsatzbereit und sehr beweglich. Die Russen nennen dies eine unbegründete Gruselgeschichte. (DW)
2014.05.24 Recep Tayyip Erdoğan, Turciae princeps administer, hodie in urbe Colonia Agrippinensi ad triginta milia Turcicorum popularium in Germania degentium orationem habebit. Qui, ne oratione sua ad praesidentatus petitionem fovendam abutatur timetur, neve turbulentae controversiae in Turcia hoc tempore locum habentes Agrippinam inundent. 2014.05.24Der türkische Premierminister Recep Tayyip Erdogan wird heute in Köln zu 30’000 türkischen Landsleuten sprechen, die in Deutschland leben. Es wird befürchtet, dass er seine Rede zur Unterstützung seiner Bewerbung um das Amt des Präsidenten ausnutzt und die tumultuarischen Auseinandersetzungen, die derzeit in der Türkei stattfinden, nach Köln überschwappen.
2014.05.27 Neque Martinus Schulz neque Ioannes Claudius Juncker satis praevalet, ut sua sponte commissionis praesidens fieri possit. *** Franciscus pontifex chartam, in qua sua manu precationem Domini (Pater noster) inscripserat, in rimam moenium lugubrium inseruit. *** Gallicus praeses Franciscus Hollande successui electorio dextrae Frontis Nationalis respondens inter alia remissionem vectigalium promisit. *** Homines militares in Nigeria se scire dicunt, ubi puellae e schola abductae retineantur, neque tamen eas per vim liberare velle, ne earum vita atque salus in discrimen adducatur. *** In Aegypto electiones praesidentiales continuantur. *** Separatistis prorussicis de aeriportu urbis Donetsk dimicantibus plus triginta mortui conclamandi sunt. Petro Poroshenko, novo Ucrainico praesidenti, contra separatistas asperius agere in animo est. 2014.05.27Weder Martin Schulz noch Jean-Claude Juncker sind stark genug, um aus eigener Kraft Kommissionspräsident zu werden. *** Papst Franziskus hat einen Zettel, auf den er eigenhändig das Gebet des Herrn (Vater unser) geschrieben hatte, in eine Ritze der Klagemauer gesteckt. *** Der Französische Präsident reagierte auf den Wahlerfolg der rechten Front National und stellte u.a. eine Steuersenkung in Aussicht. *** Das Militär in Nigeria sagt, es wisse, wo die aus der Schule entführten Mädchen festgehalten würden, wollten sie aber nicht gewaltsam befreien, um nicht ihr Leben und Wohl zu riskieren. *** In Ägypten gehen die Präsidentschaftswahlen weiter. *** Die prorussischen Separatisten haben im Kampf um den Flugplatz in Donetz mehr als 30 Tote zu beklagen.. Der neue ukrainische Präsident Petro Poroschenko beabsichtigt noch härter gegen die Separatisten vorzugehen.
2014.07.04 Rebelles islamistici organizationis ISIS magnum petrolei campum Al-Omar armis non adhibitis ab acie Al-Nusra cepisse dicuntur. Exercitus Iraquianus minus praevalet, quam ut militantes Sunnitas arcere valeat. Qua re praesidis Nuri al_Maliki interest, controversiis internationalem mensuram dari. Arabiae Saudianae rex Abdullah interim, quamquam multi et divites Arabes cum Sunnitis consentiunt et magnas pecunias largiuntur, ut iniurias et impetus militantium summoveret, triginta milia militum ad fines Iraquianos octingenta chiliometra in longitudinem procurrentes deduxit. 2014.07.04Die islamistischen Rebellen der ISIS haben, wie es heißt, das große Ölfeld Al-Omar kampflos von der Al-Nusra-Front übernommen. Das irakische Heer ist nicht stark genug, die militanten Sunniten abzuwehren. Daher ist Präsident Nuri al-Maliki daran gelegen, dem Konflikt eine internationale DImension zu geben. Der saudische König Abdullah hat inzwischen, obwohl viele reiche Araber mit den Sunniten sympathisieren und hohe Beträge spenden, 30’000 Soldaten an seine irakische Grenze, die sich 600 km in die Länge zieht, verlegt, um Übrgriffe und Angriffe der Kämpfer abzuwehren.
2014.07.19 Offensio terrestris copiarum Israeliticarum aliquot decem milia Palestinensium in fugam vertit, plerumque in triginta quatuor receptoria subsidiaria Unitarum Civitatum. Quarum secretarius generalis, Ban Ki-moon, ipse in Propinquam Orientem proficiscetur, si conflictum componere aut ignistitium assequi possit, conatum. Communitas internationalis interea disputat, num de defensione contra vim aut de genocidio agatur. Minimum num aggressio et defensio quadam vice pensatae sint, quaerendum est. 2014.07.19Die Bodenoffensive der israelischen Truppen hat einige zehntausend Palästinenser in die Flucht getrieben, meistens in die 34 Notlager der Vereinten Nationen. Deren Generalsekretär Ban Ki Moon wird selbst in den Nahen Osten reisen, um zu versuchen, ob er den Konflik beilegen oder wenigstens einen Waffenstillstand erreichen kann. Die internationale Gemeinschaft fragt inzwischen, ob es sich um Selbstverteidigung oder Völkermord handelt. Zumindest muss man fragen, ob Angriff und Verteidigung einigermaßen im Verhältnis stehen.
2014.08.25 Islamici status militantes post acerrimas pugnas et per complures dies factas in Syria aeriportum militarem ceperunt, qui Al-Tabka nominatur atque ultimum robur ac sedes erat praesidis Baschar al-Assad in provincia Al-Rakka. Non minus quingenti milites, inter quos trecenti quinquaginta extremistae, his pugnis perierunt. Provincia Al-Rakka, cum ab ab Gihadistis solis imperio teneatur, eorum centrum ac propugnaculum habenda est. Syriaca televisio statalis copias ex aeriportu excessisse confirmat, eas autem repositas proelium instauraturas esse protendit. Etiam in Iraquia IS militantes in regione quadam triginta chiliometra ab Bagdato ad aquilonem vergente de ergasterio petroleario, quod Baidschi nominatur, proficienter pugnant. 2014.08.25Kämpfer des Islamischen Staates haben nach heftigen mehrtägigen Kämpfen in Syrien den Flugplatz Al-Tabka eingenommen, der die letzte Bastion von Präsident Baschar al-Assad in der Provinz Al-Rakka war. Mindestens fünfhundert Soldaten, darunte dreihundertundfünfzig Extremisten kamen bei diesen Kämpfen um. Da die Povinz Al-Rakka nun allein von den Dschihadisten kontrolliert wird, muss sie als ihr Machtzentrum gelten. Das syrische Staatsfernsehen bestätigt, dass die Truppen den Flughafen geräumt haben, kündigt aber an, dass sie in neuer Ausrichtung den Kampf wieder aufnehmen werden. Auch im Irak kämpfen die IS-Kämpfer in einer Gegend dreißig Kilometer nördlich von Bagdad erfolgreich um die Ölanlage Baidschi.
2014.09.03 James Foley abhinc diebus quindecim decapitato nunc Islamicus Status (IS) alteram pelliculam magnetoscopicam publicavit, qua alius quidam diurnarius Americanus, triginta duos annos natus, Steven Sotloff nomine, qui anno praeterito (2013) in Syria abductus erat, decollari videtur et dicitur. Mater viri perempti antea frustra ad Abu Bakr al-Baghdadi, ducem Islamistarum, ut vitae filii parceret, appellaverat. Is gihadista, qui supplicium sumpsit, hunc alterum nuntium populo Americano alterumque monitum Baracko Obama afferri obsidemque proxime moriturum fore Britannum dixit. 2014.09.03Nachdem vor zwei Wochen James Foley enthauptet worden war, hat der Islamische Staat (IS) jetzt ein weiteres Video veröffentlich, auf dem, wie man sieht, angeblich ein anderer amerikanischer Journalist namens Steven Sotloff, zweizunddreißig Jahre alt, geköpft wird. Die Mutter des Ermordeten hatte vorher vergeblich an den Islamistenführer Abu Bakr al-Baghdadi appelliert, das Leben ihres Sohnes zu schonen. Der Dschihadist, der die Hinrichtung vollzog, sagte, dies sei eine zweite Botschaft an das amerikanische Volk und eine zweite Warnung für Barack Obama; die Geisel, die als nächste sterben werde, sei ein Brite.
2014.09.12 Foederatae Civitates Americae Ioanne Kelly Ieddae in urbe portuensi Arabica disceptante decem Arabicis civitatibus persuaserunt, ut coalitionem ad Islamicum Statum impugnandum participarent; inter quas Arabiae Saudianae, Iraquiae, Aegypto, Iordaniae, Cuvaito, Libano, Omaniae, Quatariae, Phylarchiarum Arabicarum Confoederationi. Numerus militantium extremistarum nunc triginta milia exsuperre dicitur. Turcia, quae eadem colloquiis interfuit neque declarationem obsignavit neque stationes ad ictus aerios dandos expediet. Russi Americanos ius gentium graviter violaturos esse dicunt, si quidem Unitis Nationibus non mandantibus et Syria renuente e Syria impetus facerent. Etiam Sinenses ius gentium et integritatem civitatum servanda esse emonent. Franciscus-Gualterius Steinmeier, Germaniae administer ab externis, Germanos neque interrogatos esse neque militariter iuturos esse attulit. 2014.09.12Die Vereinigten Staaten konnten untr der Verhandlungsführung von John Kelly in der arabischen Hafenstadt Jeddah (Dschidda) zehn arabische Staaten zu einer Teilnahme an der Koalition im Kampf gegen den Islamischen Staat (IS) gewinnen. Darunter Saudi-Arabien, Irak, Bahrain, Ägypten, Jordanien, Kuwait, Libanon, Oman, Katar und die Vereinigten Arabischen Emirate. Die Zahl der extrmistischen Kämpfer soll jetzt die 30’000 übersteigen. Die Türkei, die ebenfalls an den Verhandlungen teilnahm, hat weder die Erklärung unterzeichnet noch wird sie Stützpunkte für die Luftschläge zur Verfügung stellen. Die Russen erklären, dass die Amerikaner einen schweren Völkerrechtsverstoß begehen, wenn sie jedenfalls ohne ein Mandat der Vereinten Nationen und ohne Zustimmung Syriens von Syrien aus Angriffe durchführen. Auch die Chinesen betonen nachdrücklich, dass das Völkerrecht und die Integrität der Staaten gewahrt bleiben müssten. Der deutsche Außenminister Frank-Walter Steinmeier erklärte, Deutschland sei weder gefragt worden, noch werde es militärische Unterstützung leisten.
2014.09.20 Conventu usuali Minscii habito Ucrainae regimen et prorussici rebelles ad memorandum consenserunt, quo controversiae de Orientali Ucrainae componerentur: apprime, ut zona repulsoria triginta chiliometrorum institueretur, ne aeroplana pugnatoria regiones quasdam transvolarent, ut peregrini milites se reciperent, convenit. 2014.09.20In einer Sitzung der Kontaktgruppe in Minsk haben sich die Ukrainische Regierung und die prorussischen Rebellen auf ein Memorandum zur Beilegung der Streitigkeiten in der Ostukraine verständigt: Insbesondere dass eine Pufferzone von 30 km eingerichtet wird, dass Kampfflugzeuge bestimmte Gebiete nicht überfliegen, dass fremde Soldaten abziehen.
2014.10.07 Nigrum Islamici Status vexillum super Kobane evolutum est. Post acres pugnas in viis ac per domos inter islamisticos aggressores et Carduchicos defensores consertas tres eius urbis partes a gihadistis obtinentur. Turcia, quamvis administer primarius Ahmet Davutoglu se nihil, quod fieri posset, ne Kobane expugnaretur, reliqui facturum promisisset, milites laborantibus non submisit. Interea Ioannes Stoltenberg, Natonis secretarius generalis, in Polonia versans Natonem integritatem Turciae periclitantis, si necesse fuerit, tutaturam esse affirmavit. Leo Panetta, pristinus Americanus administer a defensione, bellum contra Islamicum Statum gestum aliquot decennarios expleturum atque alterum "bellum triginta annorum" fore suspicatus est. 2014.10.07Die schwarze Fahne des Islamischen Staates weht über Kobane. Nach heftigen Straßen- und Häuserkämpfen zwischen den islamistischen Angreifern und den kurdischen Verteidigern werden drei Stadtteile von den Dschihadisten gehalten. Obwohl der türkische Ministerpräsident Ahmet Davutoglu versprochen hatte, alles zu tun, damit Kobane nicht erobert würde, schickte die Türkei den Bedrängten keine Soldaten zu Hilfe. Inzwischen hat Jens Stoltenberg, der Generalsekretär der Nato, während seines Polenaufenthaltes versichert, die Nato würde die Integrität der Türkei bei Gefahr notfalls verteidigen. Der frühere amerikanische Verteidigungsminister Leon Panetta mutmaßte, der Krieg gegen den IS werde Jahrzehnte dauern und ein zweiter "Dreißigjähriger Krieg" werden.
2014.10.15 Controversiae militares, quae per triginta annos inter Turcos et Carduchos de autonomia fuerunt, anno MMXII indutiis factis compositae erant. Partes Carduchicorum Operatorum (PKK), quae causam Carduchorum agunt, in Turcia quidem vetitae, conexae sunt cum Carduchis in Iraquia Boreali et in Syria: in Syria cum Carduchorum Unitis Partibus Democraticis (PYD) , quae defensionem urbis Kobane susceperunt. Turci , quod timent, ne Carduchos roborent, si militantes Islamici Status prohibeant, ne Kobane expugnent, cunctantur neque defensoribus neque internationali coalitioni auxilium praestant. Quam autem ob rem Carduchi indutias ad incertum revocantes ad controversias in mediorienti Turcia renovandas se adparant. Sed Turci hac in re non cunctantes loca eorum aeroplanis pugnacibus aggressi sunt. 2014.10.15Der militärische Konflikt, der dreißig Jahre zwischen Türken und Kurden wegen Autonomie ausgetragen wurde, war 2012 mit einen Waffenstillstand beigelegt worden. Die kurdische Arbeiterpartei (PKK), die die Interessen der Kurden vertritt und in der Türkei jedenfalls verboten ist, steht in Verbindung mit der demokratischen Unionspartei der Kurden (PYD) , die die Verteidigung von Kobane übernommen haben. Weil die Türken fürchten, dass sie die Kurden stärken, wenn sie die Kämpfer des Islamischen Staates daran hindern, Kobane zu erobern, zögern und leisten weder den Verteidigern noch der internationalen Koalition Hilfe. Deshalb ziehen die Kurden den Waffenstillstand in Zweifel und treffen Vorbereitungen, den Konflikt im Südosten der Türkei neu zu entfachen. Aber die Türken zögerten in diesem Fall nicht und griffen deren Stellungen mit Kampfjets an.
2014.10.16 Thomasius Eric Duncan, qui Ebola infectus ex Liberia in Texiam profectus et Dallasii in contagiosorum stationem nosocomii delatus erat (rettuleramus huius mensis Kalendis), a.d. VIII. Idus Octobres (8.10.2014) mortuus est. Nosocoma quaedam, Amber Vinson nomine, quae aegroto curationem adhibuerat, Martis die prima indicia febris haemorrhagicae obtulerat et nunc ipsa in separata statione nosocomii seclusa est. Sed quasi non satis superque sit: etiam altera nosocoma, Nina Pham nominata, quae eadem aegrotum Liberianum curaverat, ista febri infecta est. Quod pridie eius diei, quo diagnosis facta est, aeroplano a Cleveland Ohii Dallasium Texiae profecta erat, omnes centum triginta duo convectores requirendi atque observandi sunt. Angor Americanorum increbrescit. 2014.10.16Thomas Eric Duncan, der mit Ebola aus Liberia nach Texas gereist und in Dallas in die Isolierstation eines Krankenhauses eingeliefert worden war (wir hatten am ersten dieses Monats darüber berichtet), ist am 8. Okt. gestorben. Eine Krankenschwester namens Amber Vinson , die den Kranken gepflegt hatte, hatte am Dienstag die ersten Symptome des Hämorrhagischen Fiebers gezeigt und liegt jetzt selbst in der Isolierstation. Aber als wäre es noch nicht mehr als genug: noch eine weitere Krankenschwester, Nina Pham, die ebenfalls den Kranken aus Liberia gepflegt hatte, wurde von diesem Fieber befallen. Weil sie an dem Tag, vor dem die Diagnose gestellt wurde, im Flugzeug von Cleveland in Ohio nach Dallas in Texas geflogen war, müssen alle 132 Passagiere ausfindig und beobachtet werden. Unter den Amerikanern breitet sich Angst aus.
2014.10.24 In Craig Spencer, in medico quodam Novieboracensi triginta trium annorum, qui pro organizatione "Medici Sine Finibus" (MSF) in Guinea operatus nuperrime in patriam reverterat, Ebola febris dignota est. Qui quintus est, qui in Unitis Civitatibus Ebola laboret et primus Neo-Eburaci. In contagiosorum stationem valetudinarii, quod Bellevue nominatur, delatus est. Quattuor homines, quos eo spatio temporis, quo infectiosus erat, contigerat, seiuncti observantur. Interim plus quam quattuor milia octingenti hominum ista febri haemorrhagica perierunt, plerique in Liberia, Guinea, Sierra Leonina. 2014.10.24Bei Craig Spencer, einem dreiunddreißgjährigen New Yorker Arzt, der für "Medecins Sans Frontieres" (MSF) in Guinea gearbeitet hatte und kürzlich erst nach Hause zurückgekehrt war, wurde Ebola diagnostiziert. Er ist der fünfte, der in den Vereinigten Staaten an Ebola leidet, und der erste in New York. Er wurde in die Isolierstation des Krankenhauses Bellevue eingeliefert. Vier Personen, mit denen er in der Zeit, in der er infektiös war, Kontakt hatte, werden isoliert beobachtet. Inzwischen sind mehr als 4800 Menschen an diesem hämorrhagischen Fieber gestorben, die meisten in Liberia, Guinea und Sierra Leone.
2014.10.25 Hesterno die Veneris in paeninsula Sinaitica gravi impetu tromocratico triginta et unus milites Aegyptiorum minimum perierunt. Regimen trimestres condiciones extrordinarias ad septentriones et centrales partes paeninsulae pertinentes constituit. Aegypticus praeses, Abdul Fattah al-Sisi, vias noctu praeclusum iri et Rafah terminum, quo in Laciniam Gazeticam transitur, interclusum iri denuntiavit. Magnas partes paeninsulae, postquam potestas praesidis Hosni Mubarak anno MIMXI infracta est, effrenatas ac dissolutas et post ruinam praesidis Mohammed Morsi proximo anno praeterito receptaculum gregum militantium factas esse non ignotum est. 2014.10.25Am gestrigen Freitag wurden auf der Sinai-Halbinselin in einem schweren Terroranschlag mindestens 31 ägyptische Soldaten getötet. Die Regierung hat über nördliche und zentrale Gebiete einen dreimonatigen Ausnahmezustand verhängt. Der ägyptische Präsident Abdul Fattah al-Sisi hat eine nächtliche Ausgangssperre und die Schließung von Rafah, des Grenzübergnags zum Gazastreifen, angekündigt. Dass große Teile der Halbinsel, nachdem Präsident Hosni Mubarak im Jahr 2011 entmachtet worden war, weitgehend gesetzlos geworden sind und nach der Absetzung von Präsident Mohammed Morsi zum Rückzugsgebiet militanter Gruppen geworden sind, ist nicht unbekannt.
2014.10.31 In civitate Burkina Faso, quae in Africa occidentali sita litterate translata "terra honestorum" est, Blasius Compaoré, praeses ex anno XCXLIIIVII, minus honeste constitutionem statalem denuo ita rescribere intendit, ut sibi quintam vicem praesidentatus perficeret. Quod "cives honesti" nolentes non modo publice reclamitabant, sed etiam aedificia administrativa incedebant et stationem emissoriam televisificam occupabant. Triginta homines occisi, centum vulnerati. Quibus de causis "militia Burcinensis honesta" rerum potita parlamentum dissolvit. Tunc denique etiam Blasius Compaoré se praesidem honestum praestitit et se a munere recedere palam fecit. 2014.10.31In Burkina Faso, einem Staat in Westafrika, dessen Name wörtlich übersetzt "Land der Ehrenwerten" bedeutet wollte Blaise Compaoré, seit 1987 Präsident, weniger ehrenwert die Verfassung erneut so umschreiben, dass er sich einen fünften Durchgang als Präsident ermöglicht hätte. Dies wollten "die ehrenwerten Bürger" nicht und demonstrierten nicht nur in der Öffentlichkeit, sondern zündeten auch Verwaltungsgebäude an und besetzten die Fernsehstation. 30 Leute kamen zu Tode, 100 wurden verletzt. Deshalb brachte das "ehrenwerte Militär" von Burkina die Macht an sich und löste das Parlament auf. Jetzt endlich zeigte sich auch Blaise Compaoré als ehrenwerter Präsident und gab seinen Rücktritt bekannt.
2014.11.01 Sa.d. Mercurii die, a.d. IV. Kal. Nov. , Jehuda Glick, dextrorsus vergens magister Iudaicus, qui, ut etiam Iudaeis in Templi Monte precari liceret, postulaverat, a quodam Palaestinensi insidiatore triginta duos annos nato quattuor glandibus ictus gravia vulnera acceperat. Idem rabbinus iam antea saepe atque iterum, ut ibi tertium templum reaedificaretur, efflagitaverat, quod fieri non poterat, nisi Cupola Saxi et meschita al-Aqsa, quae ambae maxime islamitis sacrosanctae sunt, rescinderentur. Insidiator ipse, Moataz Hejazi nomine, qui antehac gregis tromocratici, Gihad nomine, fuerat, se comprehensioni subtracturus a custodibus publicis interfectus erat. Postridie eius diei primum ex quattuordecim annis Mons Templi, ne orthodoxi Iudaei, ut ibi adorarent, Montem et meschitam invaderent, ab Israelitis praeclusus est. Qua re Mahmud Abbas, Palaestinensium praeses, Palaestinensi populo bellum indictum esse dixit. Ut ista praeclusio mane Veneris die plus milibus custodibus monti circumdatis ad precationes Veneris die faciendas partim dissoluta est, ita res suspensa atque in ancipiti manet. 2014.11.01Am Mittwoch, den 29.Okt., war Jehuda Glick, ein rechtsgerichteter jüdischer Rabbiner, der gefordert hatte, dass es auch den Juden erlaubt sein solle, auf dem Tempelberg zu beten, von einem 32-jährigen palästinensichen Attentäter von vier Kugeln getroffen und schwer verwundet worden. Der Rabbiner hatte schon früher mehrfach verlangt, dass dort ein dritter Tempel neu errichtet würde, was unmöglich gewesen wäre, ohne den Felsendom und die Al-Aqsa-Moschee, die beide für Muslime höchst heilig sind, abzureißen. Der Attentäter selbst namens Moataz Hejazi, der vorher der Terrorgruppe Dschihad angehört hatte, war von Sicherheitskräften getötet worden. Am folgenden Tag wurde zum ersten Mal seit 14 Jahren der Tempelberg von den Israelis geschlossen, damit keine othodoxen Juden auf den Berg und in die Moschee eindrängen, um dort zu beten. Dadurch sei, so sagte Mahmud Abbas, der Präsident der Palistinenser, dem palästinensichen Volk der Krieg erklärt worden. Diese Sperrung wurde zwar am Freitag Morgen, nachdem man mehr als tausend Sicherheitskräfte um den Berg postiert hatte, für das Freitagsgebet teilweise zurückgenommen, aber die Lage bleibt gespannt und unsicher.
2014.11.05 Me.d. In decem Unitae Americae civitatibus Martis die electiones habitae sunt. Triginta sex senatores ex centum eligendi erant. Republicanis, qui iam in Camera delegatorum praepollent, opportunitas, ut sex sedibus senatoriis acquisitis etiam in senatu maioritatem adipiscentes in utraque camera praevalerent, data erat. Secundum quod stationes televisoriae annuntiant, republicani septem sedibus insuper receptis ad hunc exitum pervenerunt. Qae cum ita sint, democraticus praeses Baracus Obama sine dubio satis negotii habebit in arte politica exercenda. Novus dux senatorius iamiam annuntiavit se praesidem rogationibus ferendis obruiturum esse. At republicani sciunt sibi ad electiones praesidales spectantibus demonstrandum esse se non modo opponendo nodos nectere, sed etiam coeundo exsolvere possint. 2014.11.05In zehn Staaten der USA fanden am Dienstag Wahlen statt. 36 von hundert Senatoren standen zur Wahl. Die Republikaner, die schon im Abgeordnetenhaus die Vormacht haben, hatten die Chance, dadurch dass sie sechs Senatorensitze dazugewinnen, auch im Senat die Mehrheit zu erzielen und so in beiden Kammern die Mehrheit zu haben. Nach den Fernsehmeldungen haben sie mit sieben zusätzlichen Sitzen dieses Ziel erreicht. Unter diesen Umständen wird für den demokratischen Präsidenten das politische Geschäft ziemlich schwer werden. Der neue Senatsführer hat schon angekündigt, dass er den Präsidenten mit Gesetzesanträgen überhäufen wird. Andererseits aber wissen die Republikaner, dass sie im Hinblick auf die Präsidentschaftswahlen den Beweis erbringen müssen, dass sie nicht nur durch Opposition Schwierigkeiten aufbauen, sondern auch durch Kompromisse lösen können.
2014.12.15 Lu.d. Mundanus conventus climaticus, qui per duas hebdomadas Limae, in capite Peruviae, locum habuit, duobus fere diebus prolongatus minimo, quod cogitari potuit, compromisso finem habuit. Controverisae inter terras industriales et terras oeconomice nondum adultas compositae non sunt. Centum nonaginta quinque civitates legationes ad conventum miserant. Quae inter omnes optanda esse convenit, in triginta septem paginis conscripta anno proximo exeunte Parisiis deliberabuntur. Ibi decernenda erunt, quae ex anno MCMXX (1920) valebunt et litteris Kyotone decretis subibunt. 2014.12.15Die Welt-Klimakonferenz, die zwei Wochen lang in der peruanischen Hauptstadt Lima stattfand, ging nach einer Verlängerung von fast zwei Tagen mit dem denkbar kleinsten Kompromiss zu Ende. Die Streitigkeiten zwischen den Industire- und Entwicklungsstaaten konnten nicht beigelegt werden. 195 Staaten hatten Verteter zur Konferenz geschickt. Das Wünschenswerte, auf das sich alle einigen konnten, wurde auf 37 Seiten zusammengefasst und wird Ende nächsten Jahres in Paris beraten. Dort muss entschieden werden, was ab 1920 gilt und das Kyoto-Protokoll ablöst.
2014.12.17 Me.d. Sex Islamistici Talibani in Pakistanica urbe Peshavar scholam aggredientes caedem fecerunt. Centum triginta duo discipuli minimum perierunt, plus quam ducenti quinquaginta homines vulnerati sunt. Qua aggressione se ultionem impugnationum exercitus Pacistanici in regiones suarum civitatum factarum, quibus adhuc mille ducenti militantes occisi essent, petivisse Muhammad Khurasani, Talibanorum locutor, dixit: suis hostibus eundem dolorem sentiendum fuisse, quo ipsi affecti essent. Milites Pacistanici ictum terroristicum post quinque horas finiverant. Inter quae etiam Talibanorum fautores istum impetum in pueros factum, qui cum religione Mahometanae dissentiret, reprehenderunt. 2014.12.17Sechs islamistischen Taliban haben in der pakistanischen Stadt Peschawar eine Schule überfallen und ein Blutbad angerichtet. Mindestens 132 Schüler kamen ums Leben, mehr als 250 wurden verwundet. Muhammad Khurasani, der Sprecher der Taliban, sagte, mit diesem Überfall habe man Rache üben wollen für die Angriffe des pakistanischen Heeres auf ihre Stammesgebiete, durch die schon 1200 Kämpfer gefallen seien: Ihre Feinde sollten denselben Schmerz fühelen, den man ihnen zugefügt habe. Pakistanische Soldaten hatten den Terroranschlag nach fünf Stunden beendet. Inzwischen haben sogar Anhänger der Taliban diesen Angriff auf Kinder als unislamisch getadelt.
[Cic.off.1,33,3] Quo in genere etiam in re publica multa peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste indutiae factae, noctu populabatur agros, quod dierum essent pactae, non noctium indutiae. Cic.off.1,33,3Sogar in Staatsangelegenheiten wird öfter auf diese Art gefehlt, wie jener, der mit dem Feind einen Waffenstillstand auf 30 Tage geschlossen hatte und nachts dessen Ländereien verheerte; der Waffenstillstand sei nur für Tage und nicht für Nächte geschlossen worden.
numerus etiam consulatuum celebrabatur, quo Valerium Corvum et C. Marium simul aequaverat, continuata per septem et triginta annos tribunicia potestas, nomen imperatoris semel atque viciens partum aliaque honorum mutiplicata aut nova. Tac.ann.1,9,2.Auch die Zahl seiner Konsulate wurde gerühmt, mit der er Valerius Corvus und Gaius Marius zusammen erreichte; dann sein Tribunat, das er 37 Jahre ohne Unterbrechung bekleidete, der Imperatortitel, den er 21 Mal gewann, und andere wiederholte oder neu eingerichtete Ehren.
Sed fama classis amissae ut Germanos ad spem belli, ita Caesarem ad coercendum erexit. C. Silio cum triginta peditum, tribus equitum milibus ire in Chattos imperat; ipse maioribus copiis Marsos inrumpit, quorum dux Mallovendus nuper in deditionem acceptus propinquo luco defossam Varianae legionis aquilam modico praesidio servari indicat. Tac.ann.2,25,1.Die Kunde vom Verlust der Flotte weckte bei den Germanen Siegeshoffnungen, den Cäsar bestimmte sie zur Zurückhaltung. Er befiehlt dem Gaius Silius, mit 30.000 Mann zu Fuß und 3000 zu Pferd gegen die Chatten zu ziehen. Er selbst fällt mit größerer Streitmacht in das Gebiet der Marser ein, deren (gewesener) Anführer Mallovendus, dessen Unterwerfung man kurz zuvor angenommen hatte, die Anzeige machte, dass in einem benachbarten Hain der Adler einer varischen Legion vergraben sei und von nur mäßiger Bedeckung bewacht werde.
nam utrumque corpore decoro, genere insigni, haud multum triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter gentis occidisse: sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere. Tac.ann.2,73,2.beide seien schön von Gestalt und von hoher Abstammung nicht weit über dreißig Jahre alt durch meuchlerische Anschläge ihrer Leute in fremdem Land umgekommen. Nur habe dieser liebreich gegen Freunde, mäßig im Genuss, mit einer Gattin, umgeben von unzweifelhaft rechtmäßigen Kindern gelebt, nicht in geringerem Maß Schlachtenheld als jener, aber ohne tollkühn zu sein und durch andere verhindert, das durch so viele Siege niedergeworfene Germanien unter das Joch zu beugen.
exactioni triginta equites Romani praepositi, novum officii genus et ambitu ac numero onerosum: ubique hasta et sector, et inquieta urbs actionibus. ac tamen grande gaudium, quod tam pauperes forent, quibus donasset Nero, quam quibus abstulisset. Tac.hist.1,20,2.Dreißig römische Ritter wurden mit der Eintreibung beauftragt; ein neuer Geschäftszweig, lästig durch Umfang und Menge. Überall sah man Zwangsversteigerungen und Aufkäufe; und die Stadt wurde durch Gerichtsverhandlungen in Unruhe versetzt. Aber doch war die Freude groß, dass die von Nero Beschenkten nun bald so arm sein würden, wie die von ihm Beraubten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
01.03.2015 Abdullah Ocalan, Curdicorum rebellium et vetitae operatorum partis dux ex aliquot annis a Turcis incarceratus, multis proeliis per triginta annos commissis multisque hominibus perditis se pacem cum Turcico regimine componere et democraticam solutionem quaerere velle annuntiavit. lc201503
05.03.2015 In Ucraina orientali in ea regione, quae a rebellibus obtinetur, in carbonis fodina displosio gasalis accidit, qua triginta fossores minimum perierunt, maiorque numerus inclusus est. Iam octo annis ante in eadem fodina centum et unus fossores perierant. lc201503
06.03.2015 Recuperatio Tagriti, quam triginta milia Iraquianorum militum ex quattuor diebus perficere conantur, propter bombas et materias displosivas utrimque itineris abditas adhaesit. Aliquot milia fugitivorum urbe relicta auxilio alieno indigent. lc201503
09.04.2015 Dzhokhar Tsarnaev, qui anno MMXIII Bostoniae insidias in eos, qui cursui Marathonio intererant, una cum fratre parans tres homines interfecerat et CCLX vulneraverat, nunc a duodecim arbitris omnium triginta criminum, in quibus accusabatur, condemnatus est. Facile fieri potest, ut supplicium in eum constituatur. lc201504
11.04.2015 Triginta quinque nationes in septimo Americano conventu culminato in Panama exhibito intererunt. Sed omnium fere nihil interesse videtur nisi, quomodo Baracus Obama, praeses Americanus, et Radulphus Castro, praeses Cubanus, alter cum altero acturus sit, quam diu manus prensaturi, num praesides post periodum glacialem quinquaginta annorum sermonem duo habituri sint. Sed fieri potest, ut nubes ex relationibus inter Venetiolam et Foederatas civitates Americae collectae serenitatem Cubanam contristent. lc201504
13.04.2015 Quod anonymus quidam insidias pyrobolisticas minitatus esset, aeroplanum Germanicae societatis Germanwings ab aeroportu Coloniensi Bonnensi Mediolanum versus avolare non potuit. Centum triginta duo insessores aeroplanum incolumes reliquerunt. Postquam canes sagaces materiam displodentem non invenerunt, custodes foederales et aeroplanum et epibatas perquisivere. Vectores aliquot horas morati alio aeroplano (viginti quibuscumque de causis recusantibus) iter pergere potuerunt. lc201504
19.04.2015 In urbe Jalalabad, quae in Afghania orientali non longe a finibus Pacistanicis sita est, insidiator quidam suicidalis pyrobolum ante mensam argentariam, ubi multi homines in loco constiterant, displosit. Non minus triginta tres homines occisi sunt, centum vulnerati. Confessor quidam se ictum terroristicum iussu Islamici Status (IS) perpetrasse affirmat. Praeses Ashraf Ghani ignavum et atrox facinus locutus est. lc201504
14.06.2015 Sueticus princeps Carolus Philippus, tertius in successione regni, triginta sex annos natus Holmiae in sacello regii palatii Sophiam Hellqvist, triginta annos natam, uxorem duxit. Media antea famosam vitam virginis pulchellae, quae formae ostentatrix se nudo pectore in ephemeride virili photographice depingi siverat, in lumine posuerant. Aula autem eius merita ad beneficentiam pertinentia ostentaverat. Eadem ipsa autem se istis consiliis factisque iam diutissime perfunctam nullius rei paenitere dixit, quae suam personam formavisset. lc201506Der schwedische Prinz Carl Philip, der dritte in der Thronfolge, hat mit 36 Jahren in Stockholm in der Kapelle des königlichen Palastes die 30-jährige Sophia Hellqvist geheiratet. Die Medien hatten zuvor den anrüchigen Lebenswandel der Dame mit den schönen Augen hervorgehoben, die sich in einem Männermagazin oben ohne hatte abdrucken lassen. Der Hof aber hatte auf ihre Verdienste in der Wohltätigkeit verwiesen. Sie selbst aber sagte, sie habe diese Denk- und Handlungsweise schon längst hinter sich, würde aber nichts bereuen, was ihre Persönlichkeit geformt habe.
24.06.2015 Elizabetha II, regina Britannorum, eiusque maritus princeps Philippus, dux Edinburgensis, Martis die vespere Berolinum in Tegel advenerunt. Per tres dies Germaniam visitabunt. Ea est reginae quinta visitatio publica in Germania. Duo hospites in aeroportu a Simon McDonald, Britannico delegato statali, et a cohorte copiarum foederalium beneficiaria viginti uno salutatoriis ictibus ignivomis salutati sunt. Tunc in deversorium Adlon perrexerunt, ubi in regiis thalamis pernoctabunt. Mercurii die regina a praeside foederali Joachimo Gauck in palatio Bellevue accipietur, postea per triginta minutas cancellariam Merkel conveniet. Etiamsi reginae se in res politicas interponere non licet, hac vistatione suis civibus, qui anno proximo suffragia ferent, num Britannia in Unione Europaea remansura sit, suam voluntatem ostentat. lc201506Die britische Königin Elizabeth II. und Prinzgemahl Philip, der Herzog von Edinburg, sind am Dienstag Abend in Berlin-Tegel angekommen. Drei Tage lang werden sie Deutschland besuchen. Dies ist der fünfte Staatsbesuch der Königin in Deutschland.Die beiden Gäste wurden am Flughafen vom britischen Botschafter Simon McDonald und von einem Wachbataillon der Bundeswehr mit 21 Salutschüssen begrüßt. Danach fuhren sie in das Hotel Adlon weiter, wo sie in der Royal Suite übernachten. Am Mittwoch wird die Königin vom Bundespräsidenten Joachim Gauck im Schloss Bellevue empfangen, später wird sie eine halbe Stunde mit Kanzlerin Merkel zusammentreffen. Auch wenn sich die Königin nicht in die Politik einmischen darf, signalisiert sie doch mit diesem Besuch ihren Mitbürgern, die im nächsten Jahr darüber abstimmen werden, ob Großbritannien in der EU verbleibt, wohin sie tendiert.
27.06.2015 Dies ater Veneris praeteriit: Manuballistarii tromocratici, in Tunesica urbe portuensi et turistica, quae Sousse nominatur, in litore inter duo deversoria non minus quam triginta septem homines, interfecerunt, triginta sex vulneraverunt. Pleraeque victimarum sunt alienigenae, quod indigenae litora mense Ramadan maximam partem vitant. Unus ex perpetratoribus ipse deiectus est. Etiam in Francogallia sex mensibus post insidias Lutetiae perpetratas terroristicus insidiator prope Lugdunum impetum in ergasterium gasale fecit atque unum hominem more Islamistici Status decollavit; duos alios vulneravit. Auctor facinoris est Yassine Salhi, vir triginta quinque annorum custodibus publicis notus. Tertiae insidiae in capite Kuvaiti factae sunt: Insidiator quidam suicidalis inter precationes Veneris die faciendas Siiticam meschitam intrans suum balteum displovisum dirupit. Viginti quinque homines interfecti sunt, plus quam ducenti vulnerati. Ceterum in Monte Regio Germaniae pedilustrices Francogallicas ictibus undecim metrorum factis quinque ad quattuor vicerunt. lc201506Das war ein Schwarzer Freitag: Terrorschützen haben in der tunesischen Hafen- und Urlaubsstadt Sousse an der Küste zwischen zwei Hotels mindestens 37 Menschen getötet und 36 verwundet. Die meisten Opfer sind Fremde, weil die Einheimischen den Strand im Ramadan größtenteils meiden.Einer der Täter wurde seinerseits niedergeschossen. Auch in Frankreich führte sechs Monate nach dem Anschlag in Paris ein terroristischer Attentäter bei Lyon einen Anschlag auf eine Gasfabrik aus. Eine Person köpfte er nach der Art des "Islamischen Staates", zwei weitere verletzte er. Den dritten Anschlag gab es in der Stadt Kuwait: Ein Selbstmord-Attentäter betrat während des Freitagsgebetes eine schiitische Moschee und ließ seinen Sprenggürtel explodieren. 25 Personen wurden getötet, mehr als 200 verwundet. Übrigens haben in Montreal die deutschen Fußballspielerinnen die Französischen nach Elfmeterschießen 5:4 besiegt.
19.07.2015  In celebri foro Chan Bani Saad, quod in provincia Diyala triginta chiliometra a Bagdato ad septentriones situm est, insidiator quidam suicidalis se ipsum dirumpens non minus quam CXV homines, qui ibi exitum mensis Ramadan celebrare volebant, secum morti demisit et CLXX vulneravit. Islamicus Status istas tromocraticas insidias, quae proprie ad Siitas spectavit et Siitas verberavit, in se recepit. Sunnitici tromocratae se Siitas ultos esse dixerunt, qui una cum copiis Iraquiensibus pugnantes se ex Diyala reprimere conati essent. In Arabia Saudiana autem Islamicus Status repulsam accepisse videtur. Nam magistratus securitati publicae providentes se retiaculum tromocraticum retexisse pronuntiaverunt, quod commercium cum Islamico Statu habens seditiosae omnium rerum perturbationi et confusioni studuisset. Quod retiaculum ex multis et parvis cellis constitisse. CDXXXI homines, qui participes fuisse suspicerentur, interea prehensos esse. Quorum plerosque esse Saudianos. lc201507Auf dem belebten Markt Chan Bani Saad, der in der Provinz Diyala, dreißg Kilometer nördlich von Bagdad liegt, hat ein Selbstmordattentäter sich selbst in die Luft gesprengt und mindestens 115 Personen, die das Ende des Ramadan feiern wollten, mit sich in den Tod gerissen. Und 170 verwundet. Der IS hat diesen Terroranschlag, der speziell den Schiiten galt und auch Schiiten traf, auf seine Kappe genommen. Die sunnitischen Terroristen gaben an, sie hätten die Schiiten dafür bestraft, dass sie im Kampf an der Seite der Irakischen Truppen versucht hätten, sie aus der Provinz Diyala zurückzudrängen. Aber in Saudiarabien musste der IS offenbar einen Rückschlag einstecken. Denn die Sicherheitsbehörden gaben bekannt, sie hätten ein Terrornetzwerk aufgedeckt, das Beziehungen zum IS unterhielt und Aufruhr und Chaos zum Ziel hatte. Dieses Netzwerk habe aus vielen kleinen Zellen bestanden. 432 der Mitgliedschaft verdächtige Personen seien festgenommen worden. Die meisten von ihnen seien Saudis.
21.07.2015  Denuo insidiator suicidalis, cuius identitas adhuc ignota est, qui autem Islamici Status fuisse suspicitur, triginta uni hominibus necem machinatus est, plus quam centum vulnerati sunt. Insidiae factae sunt in Turcia australi prope finem Syriacum ad urbem Suruç, quo aliquot homines se congregaverant, plerique iuvenes Turcae Curdis cupientes, ut eis in urbe Kobane reaedificanda auxiliarentur. Quae insidiae primae fuissent, quas Islamicus Status in Turcia molitus esset. Vesperi aliquot mille reclamatores Constantinopolim convenerunt, qui praesidi Tayyip Erdogan, quod cum Islamico Statu collaboravisset, exprobrarent. Quam demonstrationem custodes publici gaso lacrimogeno utentes dissolverunt. lc201507Erneut hat ein Selbstmordattentäter, dessen Identität noch nicht bekannt ist, von dem man aber vermutet, dass er dem IS zugehört, 31 Menschen ums Leben gebracht und mindestens hundert verletzt. Der Anschlag geschah im Süden der Türkei nahe der syrischen Grenze bei der Stadt Suruç, wo sich etliche Menschen versammelt hatten, die meisten junge Türken, die den Kurden zugetan sind, um diesen beim Wiederaufbau von Kobane zu helfen. Dieses Attentat wäre das erste gewesen, das der IS in der Türkei verübt hätte. Am Abend versammelten sich einige tausend Demonstranten in Istanbul, die Präsident Tayyip Erdogan vorwarfen, dass er mit der IS kollaboriert habe. Die Polizei löste diese Demonstration mit Tränengas auf.
25.07.2015  Duo pristini medici superioris gradus, qui in valetudinario universitatis Lipsiensis operati erant, homicidii accusati sunt. Cognitores eos annis MMXI et MMXII triginta unum aegros transplantatione iecoris egentes, quos ipsi curarent, commenticiis indiciis antevertisse, qua re alios posthabitos vitam amisisse passi essent, concriminantur. Qui tum pimarius huius valetudinarii medicus fuit, quod argumenta satis certa desunt, reus non factus est. Aliae eiusmodi machinationes etiam in aliis urbibus (veluti Gottingae, Ragenisburgi, Monachi) factae esse dicuntur. Postquam hi casus anno MMXIII percrebruerunt, numerus hominum, qui ad organa largienda parati sunt, manifesto imminutus est. lc201507Zwei fühere Oberärzte der Universitätsklinik in Leipzig sind wegen Totschlags angeklagt. Die Staatsanwaltschaft wirft ihnen vor, dass sie in den Jahren 2011 und 2012 einunddreißig Patienten, die eine Lebertransplantation benötigten, die sie selbst behandelten, durch gefälschte Angaben vorgezogen hätten, wodurch sie in Kauf genommen hätten, dass andere benachteiligt wurden und ihr Leben verloren. Der damalige Chefarzt der Klinik wurde, weil es an hinreichend sicheren Beweisen fehlt, nicht angeklagt. Weitere derartige Manipulationen sind angeblich auch in anderen Städten, wie Göttingen, Regensburg und München, vorgefallen. Nachdem diese Fälle 2013 bekannt wurden, verringerte sich deutlich die Zahl der Leute, die bereit sind, Organe zu spenden.
03.09.2015  Sinensium praeses Xi Jinping anno praeterito die IX mensis Maii Moscoviae versabatur, ut pompam participaret, qua Russia victoriam a Germania Hitleriana reportatam celebrabat (rettulimus d. 10. 05. 2014). Nunc versa vice Russicus praeses Putin per duos dies Pechini morabatur, ut celebritatibus adesset, quibus Sinenses bellum mundanum alterum deditione Iaponiae ante LXX annos in Asia confectum commemorant. In summa circa triginta hospites statales superioris gradus aderant, inter eos Ban Ki-moon, secretarius generalis Unitarum Nationum, Park Geun-hye, praeses Coreae Meridiolanis. Shinzo Abe, Iaponicus administer primarius, invitatus participationem renuerat. Sinenses hac occasione utebantur, ut suam vim militarem demonstrarent. Octoginta percentae armorum, quae mundo ostentabantur, sunt superioris technologiae atque adhuc ignota. Ut armamenta militaria verbis pacificis ornaret, praeses Sinensis sua oratione Sinas nullam hegemoniam petere, sed paci intentas esse affirmavit. Sinas numerum militum trecentis milibus deminuturas esse annuntiavit. Num hae affirmationes civitates, quae Mari Sinensi Australi adiacent, soporabunt? lc201509Der chinesische Präsident Xi Jinping hielt sich letztes Jahr am 9. Mai in Moskau auf, um an der Parade teilzunehmen, mit der Russland den Sieg über Hitlerdeutschland feierte (wir berichteten am 10. Mai 2014). Im Gegenzug war jetzt der russische Präsident Putin zwei Tage in Peking, um bei den Feierlichkeiten dabei zu sein, mit denen die Chinesen der Kapitulation Japans und des Endes des zweiten Weltkrieges in Asien vor 70 Jahren gedenken. Insgesamt waren etwa 40 hochrangige Staatsgäste anwesend, unter ihnen der Generalsekretär der UN Ban Ki Moon, und die südkoreanische Präsidentin Park Geun Hye. Der japanische Ministerpräsident Shinzo Abe hatte die Einladung ausgeschlagen. Die Chinesen nutzten diese Gelegenheit, ihre militärische Macht zu demonstrieren. 80% der Waffen, die der Welt vorgeführt wurden, sind technisch hoch entwickelt und waren bisher unbekannt. Um das Kriegsgerät mit Worten des Friedens zu garnieren, versicherte der chinesische Präsident in seier Rede, China strebe keine Hegemonie an, sondern fühle sich dem Frieden verpflichtet. Er kündigte an, China werde seine Militär um 300’000 Soldaten verringern. Ob diese Versicherungen die Staaten, die an das Südchinesische Meer grenzen, beruhigen werden?
25.VII.2016  Chris Froome, ille Britannicus birotarius agonisticus unius et triginta annorum, tertium in quattuor annis Franciae circuitum vicit: "Suaviter", inquit, "sum affectus, non aliter ac si primum vicissem. Privilegio mihi elatus esse videor, qui hoc in loco sim. lc201607
31.VII.2016  30.VII.2016 Astynomiae Coloniensi inquietus dies Dominicus imminet. Duo milia biocolytarum et octingenti debebunt triginta milia fautorum Turcici praesidis Erdogan coercere, qui pompam reclamatoriam per urbem deducent. Sed etiam greges opponentes pompas praenuntiaverunt, ut in summa quinque dispares greges vias urbis infestabunt. Interea sunt Germani politici (e.g. Steinmeier, Bosbach, Tauber), qui verba facientes moneant, ne externi politici nimia auctoritate in Germania floreant, praeserim cum Erdogan ipse cuiuscumque modi intercessionem Europaeae Unionis vel Foederatarum Civitatum atrocibus verbis repudiet. Ne Turcicus administer rerum externarum concursui interesset, prohibebatur. Cum diu incertum esset, an praeses Erdogan televisifice inculcari liceret, iudicium constitutionale interea talem rogationem formalibus de causis recusavit. lc201607
06.08.2016  Donaldus Trump, postquam candidatus Republicanorum designatus est, aut ipse pluries adversariis latus apertum obdidit, aut se ab adversariis fustigari patiebatur: Ipse offendit parentes militis Muhametani in acie caesi; ipse temporibus belli Vietnamiensis tergiversatus esse dicebatur; ipse quaesivisse fertur, curnam is, cui arma nuclearia suppeditarent, ea non adhiberet. Alii: Baracus Obama eum et intellectum et mores, ut munere praesidis fungeretur, deficere dixit. W.E. Buffet, ille pecuniae collocator, vel simiam in chrematisterio plus pecuniae meriturum fuisse dixit. Etiam Republicani quidam, imprimis Paulus Ryan et Ioannes McCain, eum saepius castigabant. Germaniae administer Steinmeier eum proxime "odii praedicatorem" nominavit. Nunc Michael Morell, qui per triginta tres annos director vicarius Centrālis Intellegentiae Agentūrae (CIA) fuerat, eum praesidem factum nationalem Americae securitatem in discrimen vocaturum esse auguravit. Ne multis morer: quid mirum demoscopos eius sidus se inclinare observare? lc201608
12.10.2016  Ex quo tempore phonographema fabulationis, in qua Donaldus Trump fastidienter de feminis loqueretur, publicatum est neque idem in secunda disceptatione televisifica exsuperavit, insignia auctoritatis et dignitatis in eo magis et magis obsolefiunt. Postquam iam plus triginta praestantes politici Republicani abnuerunt, nunc etiam Paulus Ryan, princeps Republicanus et partium locutor, se Trump candidatum non iam defensurum esse animo proponens sopitas discordias inter Republicanos suscitavit. Ana Navarro, illa rerum Republicanarum meditatrix et commentatrix, ei plausit: "Trump ab aliquo dicendum erat: 'Donalde, exauctoratus es!'" Trump ipse in pristinum socium suorum politicorum consiliorum invectus Paulum Ryan imbecillem et inefficacem partium ducem denotavit. Ryan autem delegatos in suo quemque districtu suffragatorio optimum perficere iussit consilium abditum scilicet agitans, ut Republicani, nisi praesidatum susceperint, attamem cameram delegatorum retinerent. lc201610Seitdem die Tonaufzeichnung einer Unterhaltung, in der Donald Trump abfällig über Frauen sprach, veröffentlicht ist, und er sich in der zweiten Fernsehdebatte nicht durchsetzen konnte, schwinden Ansehen und Anerkennung mehr und mehr. Nachdem ihm schon mehr als dreißig hochstehende republikanische Politiker die Gefolgschaft entzogen haben, hat sich jetzt auch der Führer der Republikaner und ihr Sprecher Paul Ryan vorgenommen, ihn nicht mehr zu unterstützen, und dadurch den unter der Decke brodelnden Streit unter den Republikanern wieder entfacht. Ana Navarro, die angesehene Strategin und Kommentatorin republikanischer Politik spendet ihm Beifall: "Einer musste Trump sagen: 'Donald, du bist gefeuert!'" Trump selbst hat seinen früheren politischen Partner scharf angegriffen und Paul Ryan als schwachen und ineffektiven Parteiführer beschimpft. Ryan hingegen forderte die Abgeordneten auf, jeder solle in seinem Wahlbezirk das Beste machen, freilich mit dem Hintergedanken, dass die Republikaner, wenn sie schon das Präsidentenamt nicht gewinnen, wenigstens das Repräsentantenhaus behaupten.
09.11.2016  Hesterno die Martis prima luce biocolytae speciales in diversa domicilia in Saxonia Inferiore et Rhenania Septentrionali-Vestfalia irruentes quinque viros in custodiam dederunt, quos iudex comprehensorius Hesychopolitanus comprehendi iusserat. Qui retiaculum tromocraticum in Germania instruentes et iuvenes, ut ad bellum religiosum profiscerentur, conducentes "Islamicum Statum" adiuvisse arguuntur. Inter captivos erat Iracensis quidam triginta duorum annorum, qui summum "Islamici Status" in Germania columen fuisse habetur. Cui nomen est Ahmad Abdelazziz A., vel Abu Walaa, vel (quod visifica reportans semper aversus photographabatur) agnomentum "praedicator sine facie". Quae interna prodidit perfuga quidam viginti duorum annorum, qui, antequam aufugiens in Turciam et in Germaniam venit, aliquot menses "Islamici Status" particeps fuerat. Caput quaesitionis erat meschita Hildinensis, quae iam antea in suspicione concitationum Salafisticarum fuerat. Ceteri quattuor suspecti ex Turcia, Germania, Serbia, Cammarunia oriundi sunt. lc201611Am gestrigen Dienstag stürmten am frühen Morgen Spezialkräfte der Polizeit verschiedene Wohnungen in Niedersachsen und Nordrhein-Westfalen und nahmen fünf Männer fest, gegen die der Haftrichter in Karslruhe Haftbefehl beantragt hatte. Sie werden beschuldigt, ein terroristisches Netzwerk in Deutschland aufgebaut, junge Leute für den Heiligen Krieg angeworben und so den IS unterstützt haben. Unter den Verhafteten war auch ein 32-jähriger Iraker, der als der höchste Vertreter des IS in Deutschland gilt. Sein Name ist Ahmad Abdelazziz A. oder Abu Walaa oder sein Nickname (weil er bei Videobotschaften immer nur von hinten photographiert wurde) "Prediger ohne Gesicht". Diese Interna hat ein 22-jähriger Flüchtling preisgegeben, der, bevor er auf seiner Flucht in die Türkei und nach Deutschland kam, einige Monate beim IS mitgemacht hatte. Zentrum der Untersuchung war die Moschee in Hildesheim, die schon vorher im Verdacht salafistischer Umtriebe gestanden hatte. Die vier übrigen Verdächtigen stammen aus der Türkei, Deutschland, Serbien und Kamerun.
12.12.2016  Parva sectio vetitarum Partium Curdicorum Operatorum (PKK), quae "falcones libertatis Curdistaniae" (TAK) nominatur, responsalitatem insidiarum, quibus die Saturni vespere Constantinopoli duodequadraginta homines (inter eos triginta custodes publici) perierant, in se recepit. lc201612Ein kleiner Ableger der verbotenen kurdischen Arbeiterpartei (PKK), der sich "Falken der Freiheit Kurdistans" (TAK) nennt, hat die Verantwortung für die Anschläge übernommen, durch die am Samstag Abend in Istanbul 38 Menschen (darunter 30 Polizisten) ums Leben gekommen waren.
12.12.2016  In media urbe Cairo ictu tromocratico in copticam ecclesiam cathedralem perpetrato non minus quam viginti quinque homines, qui sacris aderant, vitam amiserunt, triginta quinque foede sauciati sunt. Quod in Aegypto inter Muslimos et Christianos, etiamsi simultates aemulationesque interdum accidunt, maximam partem pacalis usus intercedit, Al-Sisi praeses istas insidias item ad Christianos atque ad Muslimos spectavisse dixit. lc201612Mitten in Kairo kamen durch einen Terroranschlag auf die koptische Kathedrale mindestens 25 Menschen, die den Gottesdienst besuchten, ums Leben, 35 wurden schlimm verwundet. Weil in Ägypten das Verhältnis zwischen Muslimen und Christen trotz gelegentlicher Streitigkeiten und Rivalitäten weitgehend friedlich ist, konnte Präsident Al-Sisi behaupten, dieser Anschlag habe Christen und Muslimen in gleicher Weise gegolten.
19.12.2016  Administratio Constantiopolitani Lycei ("Istanbul Lisesi") magistros carmina natalicia cum discipulis canere vel pueros themate Natalis Domini imbuere expressim vetuit. Quod interdictum eo mirificius intervenit, quod triginta quinque huius lycei magistri a Germania expediuntur et retribuuntur. Gubernatio foederalis Germaniae asperitate renititur et utilem traditionem interculturalis praenataliciae permutationis intermissam esse perdolescit. Forensis existimatio in Germania multo acerbior cadit: Absurdum esse talem scholam pecuniis publicis sublevare, libertatem religionis proteri, islamisticam praesidis Erdogan dictaturam reprimendam esse. At gubernatio Germanica utrum celebritatem fori magis respiciet an necessariam modestiam praesidis Erdogan? lc201612Die Leitung eines Istanbuler Gymnasiums ("Istanbul Lisesi") hat seinen Lehrern ausdrücklich verboten, Weihnachtslieder zu singen und sogar das Weihnachtsfest zu thematisieren. Dieses Verbot ist um so verwunderlicher, als 35 Lehrer dieses Gymnasiums aus Deutschland bereitgestellt und bezahlt werden. Die deutsche Bundesregierung reagiert mit Unverständnis und nennt es sehr bedauerlich, dass die gute Tradition des vorweihnachtlichen interkulturellen Austauschs ausgesetzt wurde. Die öffentliche Meinung in Deutschland fällt weit bitterer aus: Es sei widersinnig, eine solche Schule mit Steuergeldern zu unterstützen; die Religionsfreiheit werde mit Füßen getreten; die islamistische Diktatur des Präsidenten Erdogan müsse bekämpft werden. Wird nun die deutsche Regierung mehr auf Volkes Stimme achten oder auf das erforderliche Wohlverhalten des Präsidenten Erdogan?
31.12.2016  Baracus Obama die Iovis Russis, quos Foederale Investigationis Ministerium (FBI) testificans illicite in computra Americanorum Democratarum invadentes comitia praesidialia infuscavisse arguat, sanctiones interminatas iniunxit. Ut alia omittam: triginta quinque Russici diplomatae personae ingrati apellati intra septuagina duas horas cum suis familiaribus terram relinquere sunt iussi. Sergius Lavrov, Russicus administer rerum exteriorum, actutum, quod omnes exspectabant, Russos par pari relaturos annuntiavit. Sed Russicus praeses, Vladimirus Putin, ex inopinato, ut Baraco Obama, qui post paucos dies munere decesserit, suam neglegentiam et contemptionem significaret, se nullam poenam Americanis irrogaturum destinavit. Num Donaldus Trump, cum successerit, quamvis deperditas cum Russis relationes in melius reficere velit, sanctiones retractaturus sit, ambiguum esse videtur. Nam maior Republicanorum numerus neque suspicionem fictam et fallacem et sanctiones iustas et accommodatas esse existimat. Interim Donaldus Trump suum praesidem derelinquens "prudentiam" novi collusoris praedicat: "Semper eum prudentem esse sciebam." lc201612Barack Obama hat am Donnerstag über die Russen, die er unter Berufung auf das FBI beschuldigt, die Computer der amerikanischen Demokraten gehackt und die Präsidentenwahl verfälscht zu haben, die angedrohten Sanktionen verhängt. Unter anderem müssen 35 russische Diplomaten mit ihren Angehörigen innerhalb 72 Stunden das Land verlassen. Der russische Außenminister Sergej Lawrow hat, was alle erwarteten, postwendend angkündigt, dass Russland Gleiches mit Gleichem vergelten werde. Aber der russische Präsident Wladimir Putin hat, um Barack Obama, der nach wenigen Tagen aus seinem Amt scheidet, seine verächtliche Missachtung anzudeuten, überraschend entschieden, die Amerikaner nicht zu bestrafen. Ob Donald Trump nach Amtsantritt die Sanktionen zurücknimmt, erscheint, mag er noch so sehr das desolate Verhältnis zu Russland verbessern wollen, zweifelhaft. Denn eine ziemlich große Zahl Republikaner hält den Verdacht für nicht völlig aus der Luft gegriffen und die Sanktionen für durchaus angemessen. Inzwischen lässt Donald Trum seinen Präsidenten im Regen stehen und lobt die "Klugheit" seines neuen Partners: "Ich wusste schon immer, dass er klug ist."
11.01.2017  Cum permulti candidati, quos Donaldus Trump in administrorum consilium invitat, nonnullos duces generales, multos chrematistas, plerosque millionarios, in disceptatione versantur, tum maxime controverse litigatur de eius genero Jared Kushner, de marito eius filiae Ivancae, quem praeses designatus summum cogitatorem in aedibus albis commodum reddidit. Qui, triginta sex annos natus, adhuc partes coactoris immobilium egit et rei politicae est rudis, nisi quod generum per angustias et ambages certaminis comitialis comitatus est. Qua ordinatione nepotismum sibi opproprio dari Trump facile perpetitur. Estne solacium, quod Kushner item atque eius fautor suum munus nulla stipe exercere in animo habet? Quod solacium minus consolatur eum, qui operatores quidem functionarios mercedem solere recipere considerat, neque tamen possessores societatis mercatoriae, qui non serviunt sed imperant. Nonne res publica isto modo in rem mercatoriam et familiarem degenerans amittitur? Nonne timendum est, ne summus negotiator praesidem se ferens, ubi omnes dulcedine beneficiorum sicut clientes pellexerit, munia senatus, magistratuum, legum nullo adversante in se trahat et solus imperet (cf. Tac.ann.1,2)? Baracus Obama, qui paucis horis ante orationem habens, qua munere se abdicaret, Americanos, ut democratiam defenderent, monuit, talia suspicari videtur. lc201701Sehr viele Kandidaten, die Donald Trump in sein Kabinett beruft, einige Generäle, viele Banker, die meisten Millionäre, stehen in der Kritik. Besonders kontrovers aber wird über seinen Schwiegersohn Jared Kushner gestritten, den Ehemann seiner Tochter Ivanka, den der gewählte Präsident gerade eben zum obersten Berater im Weißen Haus gemacht hat. Er ist 36 Jahre alt, ist bisher dem Beruf des Immobilienmaklers nachgegangen und hat keine politische Erfahrung abgesehen davon, dass er seinen Schwiegervater durch die engen und verschlungenen Wege des Wahlkampfes geführt hat. Dass sich Trump durch diese Besetzung dem Vorwurf des Nepotismus aussetzt, nimmt er auf die leichte Schulter. Ist es ein Trost, dass Kushner ebenso wie sein Gönner sein Amt ohne Bezahlung ausüben will? Dieser Trost tröstet den weniger, der sich bewusst macht, dass es gewöhnlich nur die angestellten Bediensteten sind, die Honorar beziehen, nicht aber die Besitzer eines Handelsunternehmens, die nicht dienen sondern bestimmen. Geht so nicht der öffentlich politische Betrieb, indem er zu einem Familien- und Handelsunternehmen entartet, verloren? Muss man nicht befürchten, dass der oberste Geschäftsführer, indem er den Präsidenten gibt, sobald er alle durch die Annehmichkeit seiner Wohltaten wie Kunden gewonnen hat, die Aufgaben des Senates, der Verwaltung, der Gesetze an sich zieht und allein herrscht (vgl. Tac.ann.1,2)? Barack Obama, der vor wenigen Stunden seine Abschiedsrede hielt, scheint, wenn er die Amerikaner auffordert, die Demokratie zu verteidigen, derartiges zu argwöhnen.
20.01.2017  Hominibus in centrali Aprutio degentibus et terraemotus et labinae impendent, atque hi ex illis dependere possunt. Sic seriem motuum, qui die Mercurii sentiebantur, insequebantur complures nivium ruinae, quarum rapacissima et calamitosissima in regione montis Fiscelli decidens deversorium quattuor stellarum "Rigopiano" nomine non modo detexit obruitque, sed etiam decem metra protrusit. In mansione versabantur circa triginta quinque hospites et functionarii. Manus auxiliariae propter magnas nivium moles ad locum calamitatis non satis expeditae advehi neque gravia machinamenta adhibere possunt. Timetur, ne vix quisquam eorum, qui inerant, supersit. Duo homines, qui in propatulo remorabantur, servati et in valetudinarium delati sunt. lc201701Den Menschen, die in den Zentral-Abruzzen leben, drohen sowohl Erdbeben als auch Lawinen, wobei diese von jenen abhängen können. So folgte einer Reihe von Beben, die am Mittwoch zu spüren waren, mehrere Schneeabgänge, deren reißendster und zerstörerischste in der Gegend des Gran Sasso niederging und ein Vier-Sterne Hotel namens "Rigopiano" nicht nur abdeckte und überschüttete, sondern sogar zehn Meter weiterschob. In dem Gebäude hielten sich etwa 35 Gaste und Personal auf. Die Hilfskräfte konnten wegen der großen Schneemassen nicht unbehindert genug an den Unglücksort herankommen und kein schweres Gerät einsetzen. Es ist zu befürchten, dass kaum einer von denen, die drinnen waren, überlebt hat. Zwei Personen, die sich im Freien aufhielten konnten gerettet und in ein Krankenhaus gebracht werden.
09.03.2017  Quattuor militantes Islamici Status Caburae, in Afghaniae capite, heri nona hora antemeridiana medicos simulantes maximum ibi nosocomium militare, quod quadringentorum lectorum est, aggrediebantur. Postquam unus ex eis aditum materias displosivas dirumpens aperuit, omnes invaserunt et granatas manuales iactare et sine ullo discrimine medicos, aegrotantes, visitatores, ministratores exballistare coeperunt. Afghanici custodes speciales, qui partim in tectum nosocomii descenderunt, partim vehiculis advecti sunt, per septem horas enitebantur, quoad cunctos aggressores interemerunt. Triginta homines vitam amiserunt, sexaginta vulnerati sunt. Talibani se rei participes fuisse negaverunt. lc201703Vier Kämpfer des IS haben in der afghanischen Hauptstadt Kabul gestern früh um 9 Uhr als Ärzte verkleidet das dort mit 400 Betten größte Militärkrankenhaus angegriffen. Nachdem einer von ihnen den Zugang freigesprengt hatte, drangen alle ein und begannen wahllos Ärzte, Patienten, Besucher und Personal zu erschießen. Die afghanischen Spezialkräfte, die teils auf dem Dach landeten, teils in Fahrzeugen ankamen, bemühten sich sieben Stunden, bis sie alle Angreifer ausgeschaltet hatten. Dreißig Menschen verloren ihr Leben, sechzig wurden verwundet. Die Taliban versicherten, sie hätten nichts damit zu tun.
Konnte hier keine weiteren Belege finden